Titulus 8
8
De iure deliberandi.
1
5
Ulpianus libro 70 ad edictum Aristo scribit non solum creditoribus, sed et heredi instituto praetorem subvenire debere hisque copiam instrumentorum inspiciendorum facere, ut perinde instruere se possint, expediet nec ne agnoscere hereditatem.
Si maior sit hereditas et deliberat heres et res sunt in hereditate, quae ex tractu temporis deteriores fiunt, adito praetore potest is qui deliberat sine praeiudicio eas iustis pretiis vendere: qui possit etiam ea, quae nimium sumptuosa sint, veluti iumenta aut venalicia, item ea quae mora deteriora fiant, vendere, quique praeterea curaturus sit, ut aes alienum quod sub poena vel sub pretiosis pignoribus debeatur, solvatur.
7
Ait praetor: "Si pupilli pupillae nomine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc datum sit: si iusta causa esse videbitur, bona interea deminui nisi si causa cognita boni viri arbitratu vetabo".
Quid sit autem "deminui vetabo" videamus. His verbis praetor non tantum alienationem impedit, verum etiam actiones exerceri non patitur: est enim absurdum ei, cui alienatio interdicitur, permitti actiones exercere, et ita Labeo scribit.
In causae autem cognitione hoc vertetur, an iusta causa sit, ut deminuere praetor permittat. Ergo et funeris causa deminui permittet, item eorum quae sine piaculo non possunt praeteriri. Vescendi gratia aeque deminui permittet. Sed et ubi urguet, ex aliis quoque causis permittere eum oportet, ut aedificia sarciantur, ne agri inculti sint, si qua pecunia sub poena debetur ut restituatur, ne pignora distrahantur. Ex aliis quoque iustis causis praetor aditus deminutionem permittet: neque enim sine permissu eius debet deminutio fieri.
10
Marcellus libro 28 digestorum Si plures gradus sint heredum institutorum, per singulos observaturum se ait praetor id quod praefiniendo tempore deliberationis edicit, videlicet ut a primo quoque ad sequentem translata hereditate quam primum inveniat successorem, qui possit defuncti creditoribus respondere.
11
Iavolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis Qui filium libertinum habebat, heredem eum instituerat, deinde ita scripserat: "Si mihi filius nullus erit, qui in suam tutelam veniat, tum dama servus liber esto": is filius pupillus libertinus erat: quaerebatur, si dama liber esset. Trebatius negat, quia filii appellatione libertinus quoque contineretur: Labeo contra, quia eo loco verum filium accipi oportet. Trebatii sententiam probo, si tamen testatorem de hoc filio locutum esse apparet.