Titulus 7
7
De iure codicillorum.
2
Iulianus libro 37 digestorum Si ei, qui post testamentum factum et ante codicillos scriptos natus esset, codicillis per fideicommissum aliquid daretur, utile est.
Quod si ei, qui post testamentum factum et antequam codicilli scriberentur mortuus esset, datum esset, pro non scripto habetur.
Codicillorum ius singulare est, ut quaecumque in his scribentur perinde haberentur, ac si in testamento scripta essententiarum ideoque servo, qui testamenti facti tempore testatoris fuisset, codicillorum tempore alienus, non recte libertas directa datur. Et contra si, cum testamentum fiebat, alienus esset, codicillorum tempore testatoris, intellegitur alieno servo libertas data. Et ideo licet directae libertates deficiunt, attamen ad fideicommissarias eundum est.
3
Iulianus libro 39 digestorum Si quis cum testamentum nullum habebat, codicillis fideicommissa hoc modo dedit: "Quisquis mihi heres erit bonorumve possessor, eius fidei committo", fideicommissa praestari debent, quia pater familias, qui testamenti factionem habet et codicillos faceret, perinde haberi debet, ac si omnes heredes eius essent, ad quos legitima eius hereditas vel bonorum possessio perventura esset.
6
Marcianus libro septimo institutionum Divi Severus et Antoninus rescripserunt nihil egisse matrem, quae, cum pure liberos suos heredes instituerit, condicionem emancipationis codicillis adiecit, quia neque condicionem heredi instituto codicillis adicere neque substituere directo potest.
7
Marcianus libro secundo regularum Quaedam non referuntur ad confirmationem codicillorum, veluti si ante captivitatem quis codicillos confirmaverit et in captivitate codicillos scribat: nam non valent. Idem est, si aliquo modo ius testamenti faciendi desierit habere.
Praeterea in illis, quae non iuris, sed facti sunt, non est perinde habendum quod codicillis scribitur, atque si ubi confirmatio scriptum fuisset: veluti si ita in codicillis scriptum erit: "Vestem quae mea est", codicillorum tempus spectandum, non quo confirmantur: item "si Titius Vivus est" vel "si tot annis est", codicillis legavit seio, tempus codicillorum, non quo tempore fit testamentum, spectandum.
8
Paulus libro singulari de iure codicillorum Conficiuntur codicilli quattuor modis: aut enim in futurum confirmantur aut in praeteritum aut per fideicommissum testamento facto aut sine testamento.
Sed ideo fideicommissa dari possunt ab intestato succedentibus, quoniam creditur pater familias sponte sua his relinquere legitimam hereditatem.
Codicilli totiens valent, quotiens quis testamentum quoque facere possit. Non tamen hoc ita intellegemus, ut exigamus potuisse eum eo tempore, quo scribit eos codicillos, testamentum facere: quid enim, si sufficientium testium facultatem non habuit? Sed si iure testamenti factionem habuit.
Si post factum testamentum codicillos quis confirmaverit, deinde adrogandum se praebuerit et ibi codicillos fecerit atque ita emancipatus decesserit, quaeritur, an ex codicillis legata debeantur: nam et testamentum valet, sed eo tempore eos fecit, quo testamenti factionem non habuit. Nec similis est muto, qui recte codicillos confirmaverit: licet enim is testamentum facere non possit, tamen testamentum quod ante fecerat in eodem statu est, huius autem testamentum sublatum est et de alienis quodammodo rebus testatur. Sed dicemus codicillos valere: nam et si postumus natus ruperit testamentum et decesserit, nihilo minus codicilli valent.
Si miles testamentum quidem ante militiam, sed codicillos in militia fecerit, an iure militari valeant codicilli, quaeritur, quoniam testamentum iure communi valet, nisi si militiae tempore signavit vel quaedam adiecerit. Certe codicilli militiae tempore facti non debent referri ad testamentum, sed iure militari valent.
13
Papinianus libro 19 quaestionum Illud enim sine dubio dici non potest etiam filiam manumittere cogendam, cum ab ea nihil pater petierit et iure suo heres exstiterit.
Tractari solet de eo, qui, cum tabulas testamenti non fecisset, codicillis ita scripsit: "Titium heredem esse volo". Sed multum interest, utrum fideicommissariam hereditatem a legitimo per hanc scripturam, quam codicillorum instar habere voluit, reliquerit an vero testamentum facere se existimaverit: nam hoc casu nihil a legitimo peti poterit. Voluntatis autem quaestio ex eo scripto plerumque declarabitur: nam si forte a Titio legata reliquit, substitutum adscripsit, heres si non exstitisset, sine dubio non codicillos, sed testamentum facere voluisse intellegetur.
14
Scaevola libro octavo quaestionum Quidam referunt, quantum repeto apud Vivianum, Sabini et Cassii et Proculi expositam esse in quaestione huiusmodi controversiam: an legata, quae posteaquam instituti mortem obierunt codicillis adscripta vel adempta sunt, a substitutis debeantur, id est an perinde datio et ademptio etiam hoc tempore codicillis facta valeat ac si testamento facta esset. Quod Sabinum et Cassium respondisse aiunt Proculo dissentiente. Nimirum autem Sabini et Cassii collectio, quam et ipsi reddunt illa est, quod codicilli pro parte testamenti habentur observationemque et legem iuris inde traditam servent. Ego autem ausim sententiam Proculi verissimam dicere. Nullius enim momenti est legatum, quod datum est ei, qui tempore codicillorum in rebus humanis non est, licet testamenti fuerit: esse enim debet cui detur, deinde sic quaeri, an datum consistat, ut non ante iuris ratio quam persona quaerenda sit. Et in proposito igitur quod post obitum heredis codicillis legatum vel ademptum est, nullius momenti est, quia heres, ad quem sermonem conferat, in rebus humanis non est eaque ademptio et datio nunc vana efficietur. Haec in eo herede, qui ex asse institutus erit dato substituto, ita ut ab instituto codicilli confirmarentur.
Quod si duo instituti sint substitutis datis unusque eorum decesserit, utilia videntur legata: sed circa coheredem erit tractatus, numquid totum legatum debeat, si "quisquis mihi heres erit" legatum erit, an vero non, quia sit substitutus heres, qui partem faciat, licet ipse non debeat. Idem etiam potest circa nomina expressa tractari. Multoque magis solum coheredem totum debere puto, quia is adiunctus sit, qui etiam tunc cum adiungebatur in rebus humanis non erat.
16
Paulus libro 21 quaestionum Ab intestato factis codicillis relicta etiam postea natus intestati successor debebit: quicumque enim ab intestato successerit, locum habent codicilli: nam unus casus est nec interest qui succedit dum intestato succedat. Ad testamentum autem quod quoquo tempore fecisset, pertinent codicilli. Et ut manifestius dicam, intestato patre familias mortuo nihil desiderant codicilli, sed vicem testamenti exhibent: testamento autem facto ius sequuntur eius.
18
Celsus libro 20 digestorum Plotiana Celso suo salutem. Lucius Titius his verbis ita cavit: "Si quid tabulis aliove quo genere ad hoc testamentum pertinens reliquero, ita valere volo". Quaero, an codicilli, qui ante hoc testamentum scripti sunt, debeant rati esse. Iuventius Celsus Plotianae salutem. Haec verba: "Si quid ad hoc testamentum pertinens reliquero, valere volo", etiam ea, quae ante testamentum scripta sunt, comprehendere.
19
Marcellus libro 14 digestorum Is qui unum filium habebat, cum codicillos ad eum scripsisset, decessit intestatus herede eo et quem postea procreavit. Adgnatione sui heredis nemo dixerit codicillos evanuisse: igitur si nihil tum de postumis speravit, et codicilli non evanescent et quae relicta sunt, pro parte dimidia filius, ad quem codicillus factus est, solvere compellitur, non etiam postumus. Sed et si codicillos reliquisset duobus superstitibus filiis decedens, cum putaret alterum ex his prius decessisse, simili modo dici potest omnia perinde debere filium, ad quem scripti sunt codicilli, atque si solus heres exstitisset patri. immo dumtaxat partem debet: eorum tamen, quae pro parte praestari non possunt, nihil eorum praestandum, quoniam illi non fuerit filio ablaturus, nisi solum putaret successorem sibi futurum.