Titulus 5
5
De optione vel electione legata.
2
6
Pomponius libro sexto ad Sabinum Mancipiorum electio legata est. Ne venditio, quandoque eligente legatario, interpelletur, decernere debet praetor, nisi intra tempus ab ipso praefinitum elegisset, actionem legatorum ei non competere. Quid ergo si die praeterito, sed antequam venderet heres, vindicare legatarius velit? Quia non est damnum subiturus heres, propter quod decernere praetor id solet. Et quid si die praeterito, quem finierit praetor, heres aliquos ex servis vel omnes manumiserit? Nonne praetor eorum tuebitur libertatem? Ergo totiens actio deneganda non est, si omnia in integro sint. Idem est et si pignori aliquos ex his servis heres dederit post diem vel vendiderit.
8
Pomponius libro sexto ad Sabinum Si tibi electio servi et mihi reliqui legati sunt, decernendum est a praetore, nisi intra certum tempus optaveris, petitionem tibi non datu iri.
Si ex quattuor viriolis duae, quas elegissem, mihi legatae sint, sive duae solae relictae sint sive ab initio duae solae fuerint, valet legatum.
Unius hominis mihi et tibi optio data est: cum ego optassem, si non mutassem voluntatem, deinde tu eundem optaveris, utriusque nostrum servum futurum: quod si ante decessissem vel furiosus factus essem, non futurum communem, quia non videor consentire, qui sentire non possim: humanius autem erit, ut et in hoc casu quasi semel electione facta fiat communis.
9
Iulianus libro 32 digestorum Cum ita legatur: "Titio Stichum do lego, si Pamphilum non elegerit: eidem Titio Pamphilum, si Stichum non elegerit", simile est, atque si ita legatum fuisset: "Titio Stichum aut Pamphilum, utrum eorum volet, do lego".
Quaesitum est, si Stichus sub condicione liber esse iussus sit et mihi optio servi data esset vel servus generaliter legatus esset, quid iuris esset. Dixi Commodius constitui eum, qui sub condicione libertatem Sticho det et optionem servorum, non cogitare de Sticho, sicuti constat non cogitare eum de eo, cui praesentem libertatem dederit: secundum quod si Stichum optavero vel elegero, nihil agam et ex ceteris nihilo minus optabo.
In eodem casu quaesitum est, si optione servorum data, antequam optarem, condicio statutae libertatis defecisset, an Stichum optare possim. Puto Mucianae sententiae adsentiendum, qua placet ipsa libertate legatum peremi, non datione statutae libertatis: quare sive vivo testatore sive post mortem eius et ante aditam hereditatem condicio statutae libertatis defecerit, legatum erit utile: nam sicut pura libertas, ita statuta libertas aditae hereditatis tempore vires accipit. Ideoque Stichum optare possum.
10
Iulianus libro 34 digestorum Si Pamphilo servo Lucii Titii servus generaliter legatus sit, deinde dominus Pamphili, postquam dies legati cesserit, eum manumisisset: si quidem Titius servum vindicaverit, exstinguitur Pamphili legatum, quia non esset in hereditate qui possit optari. Si vero Titius legatum a se repudiasset, Pamphilum optare posse legatum constat: licet enim manumissione Pamphili duae personae constituerentur Titii et Pamphili, unius tamen rei legatum inter eas vertitur et Titio vindicante optio exstinguitur, repudiante Pamphilus optare potest.
11
Iulianus libro 36 digestorum Si Eros Seio legatus sit et Eroti fundus, deinde optio servi Maevio data fuerit isque Erotem optaverit, fundus ad solum Seium pertinebit, quoniam aditae hereditatis tempore is solus erit, ad quem posset legatum pertinere. Nam et cum servo communi alter ex sociis legat, idcirco ad solum socium totum legatum pertinet, quoniam die legati cedente solus est, qui per eum servum possit adquirere.
13
Paulus libro octavo ad Plautium Si optio servi data mihi fuerit et Sticho aliquid testator sine libertate legasset, tunc sequens legatum consistit, cum tota familia ad unum, id est Stichum recciderit, ut quasi pure legato utiliter sit legatum. Nec adversatur Catoniana, si voluntarius heres institutus sit, quia potest ante aditam hereditatem, etiamsi statim decesserit, familia minui: quod si necessarius heres institutus sit, sequens legatum propter Catonianam inutile est.
20
Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum Apud Aufidium libro primo rescriptum est, cum ita legatum est: "Vestimenta quae volet triclinaria sumito sibique habeto", si is dixisset quae vellet, deinde, antequam ea sumeret, alia se velle dixisset, mutare voluntatem eum non posse, ut alia sumeret, quia omne ius legati prima testatione, qua sumere se dixisset, consumpsit, quoniam res continuo eius fit, simul ac si dixerit eam sumere.
21
Scaevola libro 22 digestorum Filium et uxorem heredes scripsit, filiam exheredavit et ei legatum dedit, cum in familia nuberet, centum et, cum in familia nupserit, his verbis: "Insuper arbitratu Semproniae matris eius mancipia decem, quae confestim post aditam hereditatem meam a Sempronia uxore mea eligi volo: quae mancipia, cum in familiam nupserit, dari volo. Et si antequam nupserit, aliquod ex mancipiis decesserit, tunc in locum eius arbitratu Semproniae matris eius dari volo, dum ad eam plenus numerus perveniat. Quod si Sempronia mater eius non elegerit, tunc ipsa sibi quae volet eligat". Quaesitum est, cum mater elegerit, an ea, quae ex his mancipiis ante nuptias adgnata sunt, ad puellam supra numerum decem mancipiorum pertineant. Respondit, cum mancipiorum legatum in tempus nuptiarum testator transtulit, id quod medio tempore ancillae enixae sunt ad filiam non pertinere. Idem quaesiit, ante nuptias eorundem mancipiorum fructus et usus an ad Semproniam matrem pertineant. Respondit nihil proponi, cur ad matrem pro solido pertineant.