Titulus 19
19
De officio procuratoris Caesaris vel rationalis.
1
Ulpianus libro 16 ad edictum Quae acta gestaque sunt a procuratore Caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a Caesare gesta sunt.
Si rem Caesaris procurator eius quasi rem propriam tradat, non puto eum dominium transferre: tunc enim transfert, cum negotium Caesaris gerens consensu ipsius tradit. Denique si venditionis vel donationis vel transactionis causa quid agat, nihil agit: non enim alienare ei rem Caesaris, sed diligenter gerere commissum est.
3
Callistratus libro sexto de cognitionibus Curatores Caesaris ius deportandi non habent, quia huius poenae constituendae ius non habent.