Titulus 7
7
De dotis collatione.
1
Ulpianus libro 40 ad edictum Quamquam ita demum ad collationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat. Et hoc divus Pius Ulpio Adriano rescripsit etiam eam, quae non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per arbitrum familiae herciscundae posse compelli.
Si in stipulatum deducta sit dos, si quidem ipsa mulier stipulata sit vel ipsi negotium gestum, aeque conferre cogetur: si vero alii quaesita est stipulatio, dicendum est cessare collationem. Etsi tantum promissa sit dos, collatio eius fiet.
Si sit nepos et neptis ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius non pater eorum: neptis omnem dotem soli fratri collatura est. Emancipata autem neptis dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet.
Sed si sit neptis sola, non etiam nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti vel nepti ex alio.
Sed et si duae neptes sint ex diversis filiis, conferent et invicem et patruo, si ex eodem patre, tantum invicem conferent.
Quod si iam factum divortium est et maritus non sit solvendo, non debebit integra dos computari mulieri, sed id quod ad mulierem potest pervenire, hoc est quod facere maritus potest.
Si sub condicione pater vel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, ut tunc conferat mulier dotem, cum dotata esse coeperit.
3
Ulpianus libro quatro disputationum Si filia fuerit heres instituta, collatione dotis non fungetur. Unde si commisso ab altero edicto necesse habuerit contra tabulas bonorum possessionem accipere, dicendum est, quoniam nullam iniuriam fratri facit, non debere eam dotem conferre: nam quod habuit ex iudicio, convertitur ad contra tabulas bonorum possessionem. Plane si ex minore parte fuit heres instituta et alia quaedam in eam contulit contra tabulas bonorum possessio aucta portione eius, dicendum erit collationis munere eam fungi, nisi forte contenta fuerit portione, ex qua instituta est: tunc enim dicendum est ex iudicio parentis eam venientem non debere munus collationis sustinere.
5
Papinianus libro quinto responsorum Filius emancipatus, qui possessionem contra tabulas accipere potuit, intestati patris possessionem accepit: atque ita filia, quae mansit in potestate, cum eiusdem familiae fratre heres instituta, possessionem intestati patris errorem fratris emancipati secuta accepit. Dotem scripto fratri conferre non cogetur, cum ea possessio frustra petita sit et filia patris voluntatem fini virilis partis retineat, id est ut omnes trientes habeant et bonorum possessio unde liberi fingatur pro contra tabulas esse petita.
8
Papinianus libro 11 responsorum Pater nubenti filiae quasdam res praeter dotem dedit eamque in familia retinuit ac fratribus sub condicione, si dotem et cetera quae nubenti tradidit contulisset, coheredem adscripsit. Cum filia se bonis abstinuisset, fratribus res non in dotem datas vindicantibus exceptionem doli placuit obstare, quoniam pater filiam alterutrum habere voluit.
9
Tryphoninus libro sexto disputationum Fuit quaestionis, an, si sua heres filia patri cum fratribus contenta dote abstineat se bonis, compellatur eam conferre. Et divus Marcus rescripsit non compelli abstinentem se ab hereditate patris. Ergo non tantum data apud maritum remanebit, sed et promissa exigetur etiam a fratribus et est aeris alieni loco: abscessit enim a bonis patris.