Text List

Titulus 8

8

Pro legato.

1

Ulpianus libro sexto disputationum Legatorum nomine is videtur possidere cui legatum est: pro legato enim possessio et usucapio nulli alii, quam cui legatum est, competit.

2

Paulus libro 54 ad edictum Si possideam aliquam rem, quam putabam mihi legatam, cum non esset, pro legato non usucapiam:

3

Papinianus libro 23 quaestionum Non magis quam si quis emptum existimet, quod non emerit.

4

Paulus libro 54 ad edictum Pro legato potest usucapi, si res aliena legata sit aut testatoris quidem sit, sed adempta codicillis ignoratur: in horum enim persona subest iusta causa, quae sufficit ad usucapionem. Idem potest dici et si in nomine erit dubitatio, veluti si Titio legatum sit, cum sint duo Titii, ut alter eorum de se cogitatum existimaverit.

5

Iavolenus libro septimo ex Cassio Ea res, quae legati nomine tradita est, quamvis dominus eius vivat, legatorum tamen nomine usucapietur,

6

Pomponius libro 32 ad Sabinum Si is, cui tradita est, mortui esse existimaverit.

7

Iavolenus libro septimo ex Cassio Nemo potest legatorum nomine usucapere nisi is, cum quo testamenti factio est, quia ea possessio ex iure testamenti proficiscitur.

8

Papinianus libro 23 quaestionum Si non traditam possessionem ingrediatur sine vitio legatarius, legatae rei usucapio competit.

9

Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum Pro legato usucapit, cui recte legatum relictum est: sed et si non iure legatum relinquatur vel legatum ademptum est, pro legato usucapi post magnas varietates optinuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 8

1

2

3

4

5

6

7

8

9