Ulpianus
libro quinto ad edictum Hoc edictum praetor proposuit, ut metu poenae compesceret eos, qui
in ius vocatos vi eripiunt.
Denique Pomponius scribit servi quoque nomine noxale iudicium reddendum,
nisi sciente domino id fecit: tunc enim sine noxae deditione iudicium
suscipiet.
Ofilius putat locum hoc edicto non esse, si persona, quae in ius vocari
non potuit, exempta est, veluti parens et patronus ceteraeque personae:
quae sententia mihi videtur verior. Et sane si deliquit qui vocat,
non deliquit qui exemit.
2
Paulus
libro quarto ad edictum Nam cum uterque contra edictum faciat, et libertus qui patronum vocat,
et is qui patronum vi eximat: deteriore tamen loco libertus est, qui
in simili delicto petitoris partes sustinet.
Eadem aequitas est in eo, qui alio quam quo debuerat in ius vocabatur:
sed et fortius dicendum est non videri vi eximi eum, cui sit ius ibi
non conveniri.
3
Ulpianus
libro quinto ad edictum Quod si servum quis exemit in ius vocatum, Pedius putat cessare edictum,
quoniam non fuit persona, quae in ius vocari potuit. Quid ergo? Ad
exhibendum erit agendum.
Si quis ad pedaneum iudicem vocatum quem eximat, poena eius edicti
cessabit.
Quod praetor praecepit "vi eximat": vi an et dolo malo?
Sufficit vi, quamvis dolus malus cesset.
4
Paulus
libro quarto ad edictum Sed eximendi verbum generale est, ut Pomponius ait. Eripere enim est
de manibus auferre per raptum: eximere quoquo modo auferre. Ut puta
si quis non rapuerit quem, sed moram fecerit quo minus in ius veniret,
ut actionis dies exiret vel res tempore amitteretur: videbitur exemisse,
quamvis corpus non exemerit. Sed et si eo loco retinuerit, non abduxit,
his verbis tenetur.
Item si quis eum, qui per calumniam vocabatur, exemerit: constat eum
hoc edicto teneri.
.2.
Praetor ait "neve faciat dolo malo, quo magis eximeretur":
nam potest sine dolo malo id fieri, veluti cum iusta causa est exemptionis.
5
Ulpianus
libro quinto ad edictum Si per alium quis exemerit, hac clausula tenetur, sive praesens fuit
sive absens.
In eum autem, qui vi exemit, in factum iudicium datur: quo non id
continetur quod in veritate est, sed quanti ea res est ab actore aestimata,
de qua controversia est. Hoc enim additum est, ut appareat etiam si
calumniator quis sit, tamen hanc poenam eum persequi.
Docere autem debet quis per hanc exemptionem factum quo minus in ius
produceretur. Ceterum si nihilo minus productus est, cessat poena:
quoniam verba cum effectu sunt accipienda.
Hoc iudicium in factum est: et si plures deliquerint in singulos dabitur,
et nihilo minus manet qui exemptus est obligatus:
Heredibus autem ita dabitur, si eorum intersit: neque autem in heredem
neque post annum dabitur.
6
Ulpianus
libro 35 ad edictum Is
qui debitorem vi exemit, si solverit, reum non liberat, quia poenam
suam solvit.