Titulus 25
25
De remissionibus.
1
Ulpianus libro 71 ad edictum Ait praetor: "Quod ius sit illi prohibere, ne se invito fiat, in eo nuntiatio teneat: ceterum nuntiationem missam facio".
Et verba praetoris ostendunt remissionem ibi demum factam, ubi nuntiatio non tenet, et nuntiationem ibi demum voluisse praetorem tenere, ubi ius est nuntianti prohibere, ne se invito fiat. Ceterum sive satisdatio interveniat sive non, remissio facta hoc tantum remittit, in quo non tenuit nuntiatio. Plane si satisdatum est, exinde remissio facta est, non est necessaria remissio.
Item Iuliano placet fructuario vindicandarum servitutium ius esse: secundum quod opus novum nuntiare poterit vicino et remissio utilis erit. Ipsi autem domino praedii si nuntiaverit, remissio inutilis erit: neque sicut adversus vicinum, ita adversus dominum agere potest ius ei non esse invito se altius aedificare. Sed si hoc facto usus fructus deterior fiat, petere usum fructum debebit. Idem Iulianus dicit de ceteris, quibus aliqua servitus a vicino debetur.