Titulus 6
6
Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
4
Ulpianus libro 79 ad edictum Non quasi ipso iure pupillo adquirat (neque enim adquirit), sed ut utilis actio ex stipulatu pupillo detur.
Illud sciendum est hac stipulatione teneri tam eum, qui tutor est, quam eum, qui pro tutore negotia gessit vel gerat, et fideiussores eorum.
Sed enim qui non gessit, omnino non tenebitur: nam nec actio tutelae eum qui non gessit tenet, sed utili actione conveniendus est, quia suo periculo cessavit: et tamen ex stipulatu actione neque ipse neque fideiussores eius tenebuntur. Compellendus igitur erit ad administrationem propterea, ut stipulatione quoque ista possit teneri.
Hanc stipulationem placet finita demum tutela committi et fideiussoribus diem exinde incipere cedere. In curatore aliud est: sed et in eo, qui pro tutore negotia gessit, aliud dicendum est. Itaque istae stipulationes, si quidem quis tutor fuit, finita demum tutela committentur: si vero pro tutore negotia gessit, conveniens est dicere, statim atque quaeque res salva non esse coepisset, committi stipulationem.
Si tutor ab hostibus captus sit, an committatur stipulatio, videamus. Movet, quia finita tutela est, licet reciperari speretur: et puto posse agi.
Generaliter sciendum est: ex quibus causis diximus tutelae agi non posse, ex isdem causis ne ex stipulatu rem salvam fore agi posse dicendum est.
12
Papinianus libro 12 quaestionum Si plures fideiussores a tutore pupillo dati sunt, non esse eum distringendum, sed in unum dandam actionem ita, ut ei, qui conveniretur, actiones praestarentur. Nec quisquam putaverit ab iure discessum, postquam pro ea parte placuit tutores condemnari, quam administraverunt, et ita demum in solidum, si res a ceteris non servetur et idonea culpa detegatur, quod suspectum facere supersederit: nam aequitas arbitri atque officium viri boni videtur eam formam iuris desiderasse. Ceterum fideiussores civiliter in solidum obligati ceteris quidem agentibus, ut dividatur actio, impetrare possunt: pupillo vero agente, qui non ipse contraxit, sed in tutorem incidit et ignorat omnia, beneficium dividendae actionis iniuriam habere visum est, ne ex una tutelae causa plures ac variae quaestiones apud diversos iudices constituerentur.