Paulus
libro nono ad Sabinum Si
furtim arbores caesae sint, et ex lege Aquilia et ex duodecim tabularum
dandam actionem Labeo ait: sed Trebatius ita utramque dandam, ut
iudex in posteriore deducat id quod ex prima consecutus sit et reliquo
condemnet.
2
Gaius
libro primo ad legem duodecim tabularum Sciendum
est autem eos, qui arbores et maxime vites ceciderint, etiam tamquam
latrones puniri.
3
Ulpianus
libro 42 ad Sabinum Vitem arboris appellatione contineri plerique veterum existimaverunt.
Ederae quoque et harundines arbores non male dicentur.
Idem de salicteto dicendum est.
Sed si quis saligneas virgas instituendi salicti causa defixerit
haeque, antequam radices coegerint, succidantur aut evellantur,
recte Pomponius scripsit non posse agi de arboribus succisis, cum
nulla arbor proprie dicatur, quae radicem non conceperit.
Quod si quis ex seminario, id est stirpitus arborem transtulerit,
eam, quamvis nondum comprehenderit terram, arborem tamen videri
Pomponius libro nono decimo ad sabinum probat.
Ideo ea quoque arbor esse videtur, cuius radices desinent vivere.
Radix autem arboris non videtur arboris appellatione contineri,
quamvis adhuc terra contineatur: quam sententiam Labeo quoque probat.
Labeo etiam eam arborem recte dici putat, quae subversa a radicibus
etiamnunc reponi potest, aut quae ita translata est, ut poni possit.
Stirpes oleae arbores esse magis est, sive iam egerunt radices sive
nondum.
Omnium igitur harum arborum, quas enumeravimus, nomine agi poterit.
4
Gaius
libro ad legem duodecim tabularum Certe
non dubitatur, si adhuc adeo tenerum sit, ut herbae loco sit, non
debere arboris numero haberi.
5
Paulus
libro nono ad Sabinum Caedere est non solum succidere, sed etiam ferire caedendi causa.
cingere est deglabrare. Subsecare est subsecuisse: non enim poterat
cecidisse intellegi, qui serra secuisset.
Eius actionis eadem causa est, quae est legis Aquiliae.
Is, cuius usus fructus est in fundo, hanc actionem non habet: qui
autem fundum vectigalem habet, hanc actionem habet, sicut aquae
pluviae arcendae actionem et finium regundorum.
6
Pomponius
libro 20 ad Sabinum Si plures eandem arborem furtim ceciderint, cum singulis in solidum
agetur.
At si eadem arbor plurium fuerit, universis dumtaxat una et semel
poena praestabitur.
Si arbor in vicini fundum radices porrexit, recidere eas vicino
non licebit, agere autem licebit non esse ei ius (sicuti tignum
aut protectum) immissum habere. Si radicibus vicini arbor aletur,
tamen eius est, in cuius fundo origo eius fuerit.
7
Ulpianus
libro 38 ad edictum Furtim caesae arbores videntur, quae ignorante domino celandique
eius causa caeduntur.
Nec esse hanc furti actionem scribit Pedius, cum et sine furto fieri
possit, ut quis arbores furtim caedat.
Si quis radicitus arborem evellerit vel exstirpaverit, hac actione
non tenetur: neque enim vel caedit vel succidit vel subsecuit: Aquilia
tamen tenetur, quasi ruperit.
Etiamsi non tota arbor caesa sit, recte tamen agetur quasi caesa.
Sive autem quis suis manibus, sive dum imperat servo arbores cingi
subsecari caedi, hac actione tenetur. Idem et si libero imperet.
Quod si servo suo non praeceperit dominus, sed ipse sua voluntate
id amiserit, Sabinus ait competere noxale, ut in ceteris maleficiis:
quae sententia vera est.
Haec actio etiamsi poenalis sit, perpetua est. Sed adversus heredem
non datur: heredi ceterisque successoribus dabitur.
Condemnatio autem eius duplum continet.
8
Paulus
libro 39 ad edictum Facienda aestimatione, quanti domini intersit non laedi: ipsarumque
arborum pretium deduci oportet et eius quod superest fieri aestimationem.
Furtim arborem caedit, qui clam caedit.
Igitur si ceciderit et lucri faciendi causa contrectaverit, etiam
furti tenebitur lignorum causa et condictione et ad exhibendum.
Qui per vim sciente domino caedit, non incidit in hanc actionem.
9
Gaius
libro 13 ad edictum provinciale Si
colonus sit, qui ceciderit arbores, etiam ex locato cum eo agi potest.
Plane una actione contentus esse debet actor.
10
Iulianus
libro tertio ex Minicio Si
gemina arbor esset et supra terram iunctura eius emineret, una arbor
videtur esse. Sed si id qua iungeretur non exstaret, totidem arbores
sunt, quot species earum supra terram essententiarum
11
Paulus
libro 22 ad edictum Sed
si de arboribus caesis ex lege Aquilia actum sit, interdicto quod
vi aut clam reddito absolvetur, si satis prima condemnatione gravaverit
reum, manente nihilo minus actione ex lege duodecim tabularum.
12
Iavolenus
libro 15 ex Cassio Qui
agrum vendidit, nihilo minus furtim arborum caesarum agere potest.