Paulus
libro octavo ad edictum Eam
popularem actionem dicimus, quae suum ius populi tuetur.
2
Paulus
libro primo ad edictum Si
plures simul agant populari actione, praetor eligat idoneiorem.
3
Ulpianus
libro primo ad edictum Sed si ex eadem causa saepius agatur [agetur], cum idem factum sit,
exceptio vulgaris rei iudicatae opponitur.
In popularibus actionibus is cuius interest praefertur.
4
Paulus
libro tertio ad edictum Popularis
actio integrae personae permittitur, hoc est cui per edictum postulare
licet.
5
Paulus
libro octavo ad edictum Qui
populari actione convenietur, ad defendendum procuratorem dare potest:
is autem, qui eam movet, procuratorem dare non potest.
6
Ulpianus
libro 25 ad edictum Mulieri
et pupillo populares actiones non dantur, nisi cum ad eos res pertineat.
7
Paulus
libro 41 ad edictum Populares actiones non transeunt ad eum, cui restituta est hereditas
ex trebelliano senatus consulto.
Item qui habet has actiones, non intellegitur esse locupletior.
8
Ulpianus
libro primo ad edictum Omnes
populares actiones neque in heredes dantur neque supra annum extenduntur.