Text List

Titulus 3

3

1

Ulpianus libro secundo de officio proconsulis De custodia reorum proconsul aestimare solet, utrum in carcerem recipienda sit persona an militi tradenda vel fideiussoribus committenda vel etiam sibi. Hoc autem vel pro criminis quod obicitur qualitate vel propter honorem aut propter amplissimas facultates vel pro innocentia personae vel pro dignitate eius qui accusatur facere solet.

2

Papinianus libro primo de adulteriis Si servus capitali crimine postuletur, lege publicorum cavetur, ut sistendum vel a domino vel ab extero satisdato promittatur: quod si non defendatur, in vincula publica coici iubetur, ut ex vinculis causam dicat.

Solet itaque tractari, an postea domino permittendum sit oblata satisdatione servum suum vinculis liberare. Dubitationem auget edictum Domitiani, quo cautum est abolitiones ex senatus consulto factas ad huiusmodi servos non pertinere. Nam et lex ipsa prohibet eum absolvi, priusquam de eo iudicetur. Sed haec interpretatio perdura, pernimium severa est in eo, cuius dominus absens fuit vel quod per inopiam illo momento temporis satisdationem implere non potuit: neque enim pro indefenso derelictus recte dici potest, qui dominum praesentem non habuit vel habuit paratum defendere, pauperem tamen. Quod utique facilius admitti poterit, si non post longum temporis spatium hoc desideretur.

Qui exhibendi postulati sunt propter aliam causam, alterius criminis, quod ante admissum est, rei non recipiuntur ex senatus consulto. Quod in privatis quoque causis et hominibus sub fideiussore factis observatur, nisi ex hoc temporalis actio in periculum cadat.

3

Ulpianus libro septimo de officio proconsulis Divus Pius ad epistulam Antiochensium Graece rescripsit non esse in vincula coiciendum eum, qui fideiussores dare paratus est, nisi si tam grave scelus admisisse eum constet, ut neque fideiussoribus neque militibus committi debeat, verum hanc ipsam carceris poenam ante supplicium sustinere.

4

Ulpianus libro nono de officio proconsulis Si quis reum criminis, pro quo satisdedit, non exhibuerit, poena pecuniaria plectitur. Puto tamen, si dolo non exhibeat, etiam extra ordinem esse damnandum. Sed si neque in cautione neque in decreto praesidis certa quantitas comprehensa est, ac nec consuetudo ostenditur, quae certam formam habet, praeses de modo pecuniae, quae inferri oporteat, statuet.

5

Venonius libro secundo de iudiciis publicis Si confessus fuerit reus, donec de eo pronuntietur, in vincula publica coiciendus est.

6

Marcianus libro secundo de iudiciis publicis Divus Hadrianus Iulio Secundo ita rescripsit et alias rescriptum est non esse utique epistulis eorum credendum, qui quasi damnatos ad praesidem remiserint. Idem de irenarchis praeceptum est, quia non omnes ex fide bona elogia scribere compertum est.

Sed et caput mandatorum exstat, quod divus Pius, cum provinciae Asiae praeerat, sub edicto proposuit, ut irenarchae, cum adprehenderint latrones, interrogent eos de sociis et receptatoribus et interrogationes litteris inclusas atque obsignatas ad cognitionem magistratus mittant. Igitur qui cum elogio mittuntur, ex integro audiendi sunt, etsi per litteras missi fuerint vel etiam per irenarchas perducti. Sic et divus Pius et alii principes rescripserunt, ut etiam de his, qui requirendi adnotati sunt, non quasi pro damnatis, sed quasi re integra quaeratur, si quis erit qui eum arguat. Et ideo cum quis anakrisin faceret, iuberi oportet venire irenarchen et quod scripserit, exsequi: et si diligenter ac fideliter hoc fecerit, collaudandum eum: si parum prudenter non exquisitis argumentis, simpliciter denotare irenarchen minus rettulisse: sed si quid maligne interrogasse aut non dicta rettulisse pro dictis eum compererit, ut vindicet in exemplum, ne quid et aliud postea tale facere moliatur.

7

Macer libro secundo de officio praesidiis Solent praesides provinciarum, in quibus delictum est, scribere ad collegas suos, ubi factores agere dicuntur, et desiderare, ut cum prosecutoribus ad se remittantur: et id quoque quibusdam rescriptis declaratur.

8

Paulus libro singulari de poenis militum Carceri praepositus si pretio corruptus sine vinculis agere custodiam vel ferrum venenumve in carcerem inferri passus est, officio iudicis puniendus est: si nescit, ob neglegentiam removendus est officio.

9

Venonius libro primo de officio proconsulis De militibus ita servatur, ut ad eum remittantur, si quid deliquerint, sub quo militabunt: is autem, qui exercitum accipit, etiam ius animadvertendi in milites caligatos habet.

10

Venonius libro secundo de officio proconsulis Ne quis receptam custodiam sine causa dimittat, mandatis ita cavetur: "Si quos ex his, qui in civitatibus sunt, celeriter et sine causa solutos a magistratibus cognoveris, vinciri iubebis et his, qui solverint, multam dices. Nam cum scierint sibi quoque molestiae futurum magistratus, si facile solverint vinctos, non indifferenter de cetero facient".

11

Celsus libro 37 digestorum Non est dubium, quin, cuiuscumque est provinciae homo, qui ex custodia producitur, cognoscere debeat is, qui ei provinciae praeest, in qua provincia agitur.

Illud a quibusdam observari solet, ut, cum cognovit et constituit, remittat illum cum elogio ad eum, qui provinciae praeest, unde is homo est: quod ex causa faciendum est.

12

Callistratus libro quinto de cognitionibus Milites si amiserint custodias, ipsi in periculum deducuntur. Nam divus Hadrianus Statilio Secundo legato rescripsit, quotiens custodia militibus evaserit, exquiri oportere, utrum nimia neglegentia militum evaserit an casu, et utrum unus ex pluribus an una plures, et ita demum adficiendos supplicio milites, quibus custodiae evaserint, si culpa eorum nimia deprehendatur: alioquin pro modo culpae in eos statuendum. Salvio quoque legato Aquitaniae idem princeps rescripsit in eum, qui custodiam dimisit aut ita sciens habuit, ut possit custodia evadere, animadvertendum: si tamen per vinum aut desidiam custodis id evenerit, castigandum eum et in deteriorem militiam dari: si vero fortuito amiserit, nihil in eum statuendum.

Si paganos evaserit custodia, idem puto exquirendum, quod circa militum personas explorandum rettuli.

13

Callistratus libro sexto de cognitionibus In eos, qui, cum recepti essent in carcerem, conspiraverint, ut ruptis vinculis et effracto carcere evadant, amplius, quam causa ex qua recepti sunt reposcit, constituendum est quamvis innocentes inveniantur ex eo crimine, propter quod impacti sunt in carcere, tamen puniendi sunt: eos vero, qui conspirationem eorum detexerint, relevandos.

14

Modestinus libro quarto de poenis Non est facile tironi custodia credenda: nam ea prodita is culpae reus est, qui eam ei commisit.

Nec uni, sed duobus custodia committenda est.

Qui si neglegentia amiserint, pro modo culpae vel castigantur vel militiam mutant: quod si levis persona custodiae fuit, castigati restituuntur. Nam si miseratione custodiam quis dimiserit, militiam mutat: fraudulenter autem si fuerit versatus in dimittenda custodia, vel capite punitur vel in extremum gradum militiae datur. Interdum venia datur: nam cum custodia cum altero custode simul fugisset, alteri venia data est.

Sed si se custodia interfecerit vel praecipitaverit, militi culpae adscribitur, id est castigabitur.

Quod si ipse custos custodiam interfecerit, homicidii reus est:

Ergo si casu custodia defuncta dicatur, testationibus id probandum est et sic venia dabitur.

Solet praeterea amissa culpa custodia, si tamen intersit eam adprehendi, tempus causa cognita militi dari ad eam requirendam, applicito ei alio milite.

Quod si fugitivum domino reddendum prodiderit, si facultates habeat, domino pretium reddere iuberi Saturninus probat.

PrevBack to TopNext