Text List

Titulus 11

11

1

Marcianus libro 14 institutionum Lex Iulia repetundarum pertinet ad eas pecunias, quas quis in magistratu potestate curatione legatione vel quo alio officio munere ministeriove publico cepit, vel cum ex cohorte cuius eorum est.

Excipit lex, a quibus licet accipere: a sobrinis propioreve gradu cognatis suis, uxore.

2

Scaevola libro quarto regularum Datur ex hac lege et in heredes actio intra annum dumtaxat a morte eius qui arguebatur.

3

Macer libro primo publicorum Lege Iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem haberet, pecuniam ob iudicandum vel non iudicandum decernendumve acceperit:

4

Venonius libro tertio publicis iudicis Vel quo magis aut minus quid ex officio suo faceret.

5

Macer libro primo publicorum In comites quoque iudicum ex hac lege iudicium datur.

6

Venuleius Saturninus libro tertio publicorum iudiciorum Eadem lege tenentur, qui ob denuntiandum vel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperint.

Hac lege damnatus testimonium publice dicere aut iudex esse postulareve prohibetur.

Lege Iulia repetundarum cavetur, ne quis ob militem legendum mittendumve aes accipiat, neve quis ob sententiam in senatu consiliove publico dicendam pecuniam accipiat, vel ob accusandum vel non accusandum: utque urbani magistratus ob omni sorde se abstineant neve plus doni muneris in anno accipiant, quam quod sit aureorum centum.

7

Macer libro primo iudiciorum publicorum Lex Iulia de repetundis praecipit, ne quis ob iudicem arbitrumve dandum mutandum iubendumve ut iudicet: neve ob non dandum non mutandum non iubendum ut iudicet: neve ob hominem in vincula publica coiciendum vinciendum vincirive iubendum exve vinculis dimittendum: neve quis ob hominem condemnandum absolvendumve: neve ob litem aestimandam iudiciumve capitis pecuniaeve faciendum vel non faciendum aliquid acceperit.

Apparet autem, quod lex ab exceptis quidem in infinitum capere permittit, ab his autem, qui hoc capite enumerantur, a nullo neque ullam quantitatem capere permittit.

Illud quoque cavetur, ne in acceptum feratur opus publicum faciendum, frumentum publice dandum praebendum adprehendendum, sarta tecta tuenda, antequam perfecta probata praestita lege erunt.

Hodie ex lege repetundarum extra ordinem puniuntur et plerumque vel exilio puniuntur vel etiam durius, prout admiserint. Quid enim, si ob hominem necandum pecuniam acceperint? Vel, licet non acceperint, calore tamen inducti interfecerint vel innocentem vel quem punire non debuerant? Capite plecti debent vel certe in insulam deportari, ut plerique puniti sunt.

8

Paulus libro 54 ad edictum Quod contra legem repetundarum proconsuli vel praetori donatum est, non poterit usu capi.

Eadem lex venditiones locationes eius rei causa pluris minorisve factas irritas facit impeditque usucapionem, priusquam in potestatem eius, a quo profecta res sit, heredisve eius veniat.

9

Papinianus libro 15 responsorum Qui munus publice mandatum accepta pecunia ruperunt, crimine repetundarum postulantur.

PrevBack to TopNext