Text List

Titulus 14

14

1

Modestinus libro secundo de poenis Haec lex in urbe hodie cessat, quia ad curam principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi favorem.

Quod si in municipio contra hanc legem magistratum aut sacerdotium quis petierit, per senatus consultum centum aureis cum infamia punitur.

Qua lege damnatus si alium convicerit, in integrum restituitur, non tamen pecuniam recipit.

Item is, qui novum vectigal instituerit, ex senatus consulto hac poena plectitur.

Et si qui reus vel accusator domum iudicis ingrediatur, per legem Iuliam iudiciariam in legem ambitus committit, id est aureorum centum fisco inferre iubetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 14

1