Ulpianus
libro primo de appellationibus Tractandum est, a quibus appellare non liceat.
Et quidem stultum est illud admonere a principe appellare fas non
esse, cum ipse sit qui provocatur.
Sciendum est appellari a senatu non posse principem, idque oratione
divi Hadriani effectum.
Si quis ante sententiam professus fuerit se a iudice non provocaturum,
indubitate provocandi auxilium perdidit.
Interdum imperator ita solet iudicem dare, ne liceret ab eo provocare,
ut scio saepissime a divo Marco iudices datos. An et alius possit
ita iudicem dare, videbimus: et puto non posse.
2
Paulus
libro singulari de appellationibus Quaesitum
est, in arbitros, qui ad fideiussores probandos dantur, an appellare
liceat: quamvis hoc casu et sine appellatione quidam putent ab eo,
qui eum dedit, sententiam eius corrigi posse.