Text List

On this page

Titulus 6

1

Prev

How to Cite

Next

Titulus 6

6

De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

1

Marcianus libro secundo de appellationibus Post appellationem interpositam litterae dandae sunt ab eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus est, sive principem sive quem alium, quas litteras dimissorias sive apostolos appellant.

Sensus autem litterarum talis est: appellasse puta Lucium Titium a sententia illius, quae inter illos dicta est.

Sufficit autem petisse intra tempus dimissorias instanter et saepius, ut et si non accipiat, id ipsum contestetur: nam instantiam petentis dimissorias constitutiones desiderant. Aaequum est igitur, si per eum steterit, qui debebat dare litteras, quo minus det, ne hoc accipienti noceat.

PrevBack to TopNext