Text List

Titulus 3

3

De albo scribendo.

1

Ulpianus libro tertio de officio proconsulis Decuriones in albo ita scriptos esse oportet, ut lege municipali praecipitur: sed si lex cessat, tunc dignitates erunt spectandae, ut scribantur eo ordine, quo quisque eorum maximo honore in municipio functus est: puta qui duumviratum gesserunt, si hic honor praecellat, et inter duumvirales antiquissimus quisque prior: deinde hi, qui secundo post duumviratum honore in re publica functi sunt: post eos qui tertio et deinceps: mox hi qui nullo honore functi sunt, prout quisque eorum in ordinem venit.

In sententiis quoque dicendis idem ordo spectandus est, quem in albo scribendo diximus.

2

Ulpianus libro secundo opinionum In albo decurionum in municipio nomina ante scribi oportet eorum, qui dignitates principis iudicio consecuti sunt, postea eorum, qui tantum municipalibus honoribus functi sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 3

1

2