Titulus 5
5
De vacatione et excusatione munerum.
1
Ulpianus libro secundo opinionum Omnis excusatio sua aequitate nititur. Sed si praetendentibus aliquod sine iudice credatur, aut passim sine temporis praefinitione, prout cuique libuerit, permissum fuerit se excusare, non erunt, qui munera necessaria in rebus publicis obeant. Quare et qui liberorum incolumium iure a muneribus civilibus sibi vindicant excusationem, appellationem interponere debent: et qui tempora praefinita in ordine eiusmodi appellationum peragendo non servaverint, merito praescriptione repelluntur.
Qui excusatione aliqua utuntur, quotienscumque creati fuerint, etsi iam ante absoluti sunt, necesse habent appellare. Sed si per calumniam et saepius idem adversarius vexandi gratia eius, quem scit perpetua vacatione subnixum, id facere probatus erit, sumptus litis exemplo decretorum principalium praestare iubeatur ei, quem sine causa saepius inquietavit.
2
Ulpianus libro tertio opinionum Sextum decimum aetatis annum agentem ad munus sitoniae vocari non oportet: sed si nihil proprie in patria servatur de minoribus quoque annis viginti quinque ad munera sive honores creandi, iusta aetas servanda est.
Numerus liberorum aut septuaginta annorum ab honoribus aut muneribus his cohaerentibus excusationem non praestat, sed a muneribus tantum civilibus.
Qui ad munera vocantur, vivorum se liberorum numerum habere tempore, quo propter eos excusari desiderant, probare debent: numerus enim liberorum postea impletus susceptis antea muneribus non liberat.
Incolumes liberi, etiamsi in potestate patri suo desierint esse, excusationem a muneribus civilibus praestant.
Quem ita senio et corporis inbecillitate vexari praeses animadverterit, ut muneri perferendae pecuniae non sufficiat, dimittat et alium constituat.
3
Scaevola libro tertio regularum His, qui naves marinas fabricaverunt et ad annonam populi Romani praefuerint non minores quinquaginta milium modiorum aut plures singulas non minores decem milium modiorum, donec hae naves navigant aut aliae in earum locum, muneris publici vacatio praestatur ob navem. Senatores autem hanc vacationem habere non possunt, quod nec habere illis navem ex lege Iulia repetundarum licet.
4
Neratius libro primo membranarum Tempus vacationis, quod datur eis qui rei publicae causa afuerunt, non ex eo die numerandum est, quo quis abesse desiit, sed cum quodam laxamento itineris: neque enim minus abesse rei publicae causa intellegendus est, qui ad id negotium vel ab eo revertitur. Si quis tamen plus iusto temporis aut itinere aut in alio loco commoratus consumpserit, ita ea interpretanda erit, ut ex eo tempore vacationis dies incipiat ei cedere, quo iter ex commodo peragere potuisset.
8
Papinianus libro primo responsorum In honoribus delatis neque maior annis septuaginta neque pater numero quinque liberorum excusatur. Sed in Asia sacerdotium provinciae suscipere non coguntur numero liberorum quinque subnixi: quod optimus maximusque princeps noster Severus Augustus decrevit ac postea in ceteris provinciis servandum esse constituit.
Non alios fisci vectigalium redemptores a muneribus civilibus ac tutelis excusari placuit, quam eos, qui praesentes negotium exercerent.
Qui muneris publici vacationem habet, per magistratus ex improviso collationes indictas recte recusat: eas vero, quae e lege fiunt, recusare non debet.
9
10
Paulus libro primo sententiarum Ab his oneribus, quae possessionibus vel patrimonio indicuntur, nulla privilegia praestant vacationem.
11
Hermogenianus libro primo iuris epitomarum Sunt munera, quae rei proprie cohaerent, de quibus neque liberi neque aetas nec merita militiae nec ullum aliud privilegium iure tribuit excusationem: ut sit praediorum collatio viae sternendae, angariorumve exhibitio, hospitis suscipiendi munus (nam nec huius quisquam excusationem praeter eos, quibus principali beneficio concessum est, habet) et si qua sunt praeterea alia huiusmodi.
12
13
Ulpianus libro 23 ad edictum Praetor eos, quoscumque intellegit operam dare non posse ad iudicandum, pollicetur se excusaturum: forte quod in perpetuum quis operam dare non potest, quod in eam valetudinem incidit, ut certum sit eum civilia officia subire non posse: aut si alio morbo laboret, ut suis rebus superesse non possit: vel si quid sacerdotium nancti sint, ut discedere ab eo sine religione non possint. Nam et hi in perpetuum excusantur.
Duo genera tribuendae muneris publici vacationis sunt, unum plenius, cum et militiae datur, aliud exiguius, cum nudam muneris vacationem acceperint.
Si post causam actam coeperit se excusare iudex, si quidem privilegio, quod habuit antequam susciperet iudicium, velit se excusare, nec audiendus est: semel enim adgnoscendo iudicium renuntiat excusationi. Quod si postea iusta causa incidit, ut iudex vel ad tempus excusetur, non debet in alium iudicium transferri, si cum captione id futurum est alterutrius. Tolerabilius denique est interdum iudicem qui semel cognoverat tantisper exspectare, quam iudici novo rem rursum iudicandam committere.