Text List

Titulus 7

7

De legationibus.

1

Ulpianus libro octavo ad Sabinum Legatus municipalis si deseruerit legationem, poena adficietur extraordinaria, motus ordine, ut plerumque solet.

2

Ulpianus libro secundo opinionum Legatus contra rem publicam, cuius legatus est, per alium a principe quid postulare potest.

Utrum quis deseruerit legationem an ex necessaria causa moram passus sit, ordini patriae suae probare debet.

Cessatio unius legati ei, qui munus ut oportet obiit, non nocet.

3

Ulpianus libro secundo opinionum His, qui non gratuitam legationem susceperunt, legativum ex forma restituatur.

4

Africanus libro tertio quaestionum Cum quaeritur, an in eum, qui in legatione sit, actio dari debeat, non tam interest, ubi quis aut crediderit aut dari stipulatus sit, quam illud, an id actum sit, ut legationis tempore solveretur.

5

Marcianus libro 12 institutionum Sciendum est debitorem rei publicae legatione fungi non posse: et ita divus Pius Claudio Saturnino et Faustino rescripsit.

Sed et eos, quibus ius postulandi non est, legatione fungi non posse et ideo harena missum non iure legatum esse missum divi Severus et Antoninus rescripserunt.

Debitores autem fisci non prohibentur legatione fungi.

Si accusatio alicuius publice instituta sit, non est compellendus accusator ad eum legationem suscipere, qui se amicum vel domesticum dicit eius, qui accusatur: et ita divi fratres Aemilio Rufo rescripserunt.

Legati vicarios dare non alios possunt nisi filios suos.

Ordine unusquisque munere legationis fungi cogitur: et non alias compellendus est munere legationis fungi, quam si priores, qui in curiam lecti sunt, functi sint. Sed si legatio de primoribus viris desideret personas et qui ordine vocantur inferiores sint, non esse observandum ordinem divus Hadrianus ad Clazomenios rescripsit.

Praecipitur autem edicto divi Vespasiani omnibus civitatibus, ne plures quam ternos legatos mittant.

6

Scaevola libro primo regularum Legato tempus prodest, ex quo legatus creatus est, non ex quo Romam venit.

Sed si non constat, legatus sit an non, Romae praetor de hoc cognoscit.

7

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis Filio propter patrem legationis vacatio ne concedatur, imperator noster cum patre Claudio Callisto rescripsit in haec verba: "Quod desideras, ut propter legationem patris tui a legatione tu vaces, in intervallis honorum, qui sumptum habent, recte observatur: in impendiis legationum, quae solo ministerio obeuntur, diversa causa est".

8

Papinianus libro primo responsorum Filius decurio pro patre legationis officium suscepit. Ea res filium, quo minus ordine suo legatus proficiscatur, non excusat: pater tamen biennii vacationem vindicare poterit, quia per filium legatione functus videtur.

9

Paulus libro primo responsorum Respondit eum, qui legatione functus est, intra tempora vacationis praefinita non oportere compelli rursum ad defendendum publicum negotium, etiamsi de eadem causa litigetur.

"Imperatores Antoninus et Severus Augusti Germano Silvano. Legatione functis biennii vacatio conceditur: nec interest, utrum legatio in urbe an in provincia agentibus nobis mandata sit".

Paulus respondit eum, qui legatione fungitur, neque alienis neque propriis negotiis se interponere debere. In qua causa non videri eum quoque contineri, qui cum amico suo praetore gratis consilium participat.

10

Paulus libro tertio responsorum Paulus respondit de eo damno, quod legationis tempore legatus passus est, posse eum etiam legationis tempore experiri.

11

Paulus libro primo sententiarum Legatus antequam officio legationis functus sit, in rem suam nihil agere potest, exceptis his quae ad iniuriam eius vel damnum parata sunt.

Si quis in munere legationis, antequam ad patriam revertetur, decessit, sumptus, qui proficiscenti sunt dati, non restituuntur.

12

Paulus libro singulari de iure libellorum. Si absenti iniuncta est legatio eamque gratuitam suscepit, potest quis et per alium legationem mittere.

Qui legationis officio fungitur, licet suum negotium curare non potest, magnus tamen antoninus permisit ei pupillae nomine et instruere et defendere causam, licet legationi, quam suscepit, nondum renuntiaverit, praecipue cum participem officii ipsius absentem esse dicebat.

13

Scaevola libro primo digestorum Legatus creatus a patria sua suscepta legatione in urbem Romam venit et nondum perfecta legatione domum, quae erat in ipsius civitate Nicopoli, emit. Quaesitum est, an in senatus consultum inciderit, quo prohibentur legati ante perfectam legationem negotiis vel privatis rebus obstringi. Respondit non videri teneri.

14

Papinianus libro primo responsorum Vicarius alieni muneris voluntate sua datus ordine suo legationem suscipere non admissa biennii praescriptione cogetur.

15

Ulpianus libro 74 ad edictum praetoris Qui libera legatione abest, non videtur rei publicae causa abesse: hic enim non publici commodi causa, sed sui abest.

16

Modestinus libro septimo regularum Is, qui legatione fungitur, libellum sine permissu principis de aliis suis negotiis dare non potest.

17

Modestinus libro octavo regularum Eundem plures legationes suscipere prohibitum non est praeterea, si et sumptus et itineris compendium suadeat.

Ante legationem susceptam si cui negotium moveatur, etiam absens defendi debet: suscepta legatione non nisi iniuncto munere fungatur.

18

Pomponius libro 37 ad Quintum Mucium Si quis legatum hostium pulsasset, contra ius gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati. Et ideo si, cum legati apud nos essent gentis alicuius, bellum cum eis indictum sit, responsum est liberos eos manere: id enim iuri gentium convenit esse. Itaque eum, qui legatum pulsasset, Quintus Mucius dedi hostibus, quorum erant legati, solitus est respondere. Quem hostes si non recepissent, quaesitum est, an civis Romanus maneret: quibusdam existimantibus manere, aliis contra, quia quem semel populus iussisset dedi, ex civitate expulsisse videretur, sicut faceret, cum aqua et igni interdiceret. In qua sententia videtur Publius Mucius fuisse. Id autem maxime quaesitum est in Hostilio Mancino, quem Numantini sibi deditum non acceperunt: de quo tamen lex postea lata est, ut esset civis Romanus, et praeturam quoque gessisse dicitur.

PrevBack to TopNext