Text List

Titulus 9

9

De decretis ab ordine faciendis.

1

Ulpianus libro tertio opinionum Medicorum intra numerum praefinitum constituendorum arbitrium non praesidi provinciae commissum est, sed ordini et possessoribus cuiusque civitatis, ut certi de probitate morum et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque suos in aegritudine corporum committant.

2

Marcianus libro primo publicis Illa decreta, quae non legitimo numero decurionum coacto facta sunt, non valent.

3

Ulpianus libro tertio de appellationibus Lege autem municipali cavetur, ut ordo non aliter habeatur quam duabus partibus adhibitis.

4

Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae Ambitiosa decreta decurionum rescindi debent, sive aliquem debitorem dimiserint sive largiti sunt.

Proinde, ut solent, sive decreverint de publico alicuius vel praedia vel aedes vel certam quantitatem praestari, nihil valebit huiusmodi decretum.

Sed et si salarium alicui decuriones decreverint, decretum id nonnumquam ullius erit momenti: ut puta si ob liberalem artem fuerit constitutum vel ob medicinam: ob has enim causas licet constitui salaria.

5

Callistratus libro secundo de cognitionibus Quod semel ordo decrevit, non oportere id rescindi divus Hadrianus Nicomedensibus rescripsit nisi ex causa: id est si ad publicam utilitatem respiciat rescissio prioris decreti.

6

Scaevola libro primo digestorum Municipii lege ita cautum erat: " Ean tis ecw tou sunedriou dikasytai, tou te sunedriou eirgesvw kai prosapotinnutw draxmas xilias " [id est: Si quis extra curiam iudicabit, curia movetor et praeterea multam mille denarium dato]. Quaesitum est, an poenam sustinere debeat, qui ignorans adversus decretum fecit. Respondit et huiusmodi poenas adversus scientes paratas esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 9

1

2

3

4

5

6