Titulus 11
11
De nundinis.
2
Callistratus libro tertio de cognitionibus Si quis ipsos cultores agrorum vel piscatores deferre utensilia in civitatem iusserit, ut ipsi ea distrahant, destituetur annonae praebitio, cum avocentur ab opere rustici: qui confestim ubi detulerint mercem, tradere eam et ad opera sua reverti debeant. Denique summae prudentiae et auctoritatis apud Graecos Plato cum institueret, quemadmodum civitas bene beate habitari possit, in primis istos negotiatores necessarios duxit. Sic enim libro secundo politeias ait: dei gar pleionwn ara gewrgwn te kai twn allwn dymiourgwn kai twn allwn diakonwn twn ge eisacontwn kai ecacontwn hekasta. ohutoi de eisin emporoi. komisas de ho gewrgos eis tyn agoran ti hwn poiei y tis allos twn dymiourgwn my eis ton auton xronon hyky tois deomenois ta par' autou antallacasvai, argysei tys ahutou dymiourgias kavymenos en agora oudamws, y d' hos, all' eisin ohi touto horwntes heautous epi tyn diakonian tattousi tautyn. [id est: Indiget enim [civitas] maiore numero rusticorum aliorumque opificum et ministrorum tam invehentium species quam exportantium: hi autem sunt negotiantes. [Quod si] rusticus aliusve qui opificum earum rerum quid quas facit in forum affereus non eo ipso tempore venerit, quo eo veniunt qui species ab eo allatas permutare cupiunt, num operam perdet in foro sedens? Minime, inquit ille, sunt enim qui id intellegentes ad hoc ministerium se accingunt.]