Titulus 14
14
De proxeneticis.
2
Ulpianus libro 31 ad edictum Si proxeneta intervenerit faciendi nominis, ut multi solent, videamus an possit quasi mandator teneri. Et non puto teneri, quia hic monstrat magis nomen quam mandat, tametsi laudet nomen. Idem dico, et si aliquid philanthropi nomine acceperit: nec ex locato conducto erit actio. Plane si dolo et calliditate creditorum circumvenerit, de dolo actione tenebitur.
3
Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus De proxenetico, quod et sordidum, solent praesides cognoscere: sic tamen, ut et in his modus esse debeat et quantitatis et negotii, in quo operula ista defuncti sunt et ministerium qualequale accommodaverunt. Facilius quod Graeci hermyneutikon appellant, peti apud eos poterit, si quis forte condicionis vel amicitiae vel adsessurae vel cuius alterius huiuscemodi proxeneta fuit: sunt enim huiusmodi hominum (ut in tam magna civitate) officinae. Est enim proxenetarum modus, qui emptionibus venditionibus, commerciis, contractibus licitis utiles non adeo improbabili more se exhibent.