Titulus 16
16
De verborum significatione.
2
3
Ulpianus libro secundo ad edictum "Itinere faciendo viginti milia passuum in dies singulos peragenda" sic sunt accipienda, ut, si post hanc dinumerationem minus quam viginti milia supersint, integrum diem occupent. Veluti viginti unum milia sunt passus: biduum eis adtribuetur. Quae dinumeratio ita demum facienda erit, si de die non conveniat.
5
6
10
Ulpianus libro sexto ad edictum "Creditores" accipiendos esse constat eos, quibus debetur ex quacumque actione vel persecutione, vel iure civili sine ulla exceptionis perpetuae remotione vel honorario vel extraordinario, sive pure sive in diem vel sub condicione. Quod si natura debeatur, non sunt loco creditorum. Sed si non sit mutua pecunia, sed contractus, creditores accipiuntur:
12
13
Res "abesse" videntur (ut Sabinus ait et Pedius probat) etiam hae, quarum corpus manet, forma mutata est: et ideo si corruptae redditae sint vel transfiguratae, videri abesse, quoniam plerumque plus est in manus pretio, quam in re.
14
Paulus libro septimo ad edictum Labeo et Sabinus existimant, si vestimentum scissum reddatur vel res corrupta reddita sit, veluti Scyphi collisi aut tabula rasa pictura, videri rem "abesse", quoniam earum rerum pretium non in substantia, sed in arte sit positum. Item si dominus rem, quae furto sibi aberat, ignorans emerit, recte dicitur res abesse, etiamsi postea id ita esse scierit, quia videtur res ei abesse, cui pretium abest.
17
18
Paulus libro nono ad edictum "Munus" tribus modis dicitur: uno donum, et inde munera dici dari mittive: altero onus, quod cum remittatur, vacationem militiae munerisque praestat inde immunitatem appellari. Tertio officium, unde munera militaria et quosdam milites munificos vocari: igitur municipes dici, quod munera civilia capiant.
19
Ulpianus libro 11 ad edictum Labeo libro primo praetoris urbani definit, quod quaedam "agantur", quaedam "gerantur", quaedam "contrahantur": et actum quidem generale verbum esse, sive verbis sive re quid agatur, ut in stipulatione vel numeratione: contractum autem ultro citroque obligationem, quod Graeci sunallagma vocant, veluti emptionem venditionem, locationem conductionem, societatem: gestum rem significare sine verbis factam.
25
28
Paulus libro 21 ad edictum "Alienationis" verbum etiam usucapionem continet: vix est enim, ut non videatur alienare, qui patitur usucapi. Eum quoque alienare dicitur, qui non utendo amisit servitutes. Qui occasione adquirendi non utitur, non intellegitur alienare: veluti qui hereditatem omittit aut optionem intra certum tempus datam non amplectitur.
30
Gaius libro septimo ad edictum provinciale "Silva caedua" est, ut quidam putant, quae in hoc habetur, ut caederetur. Servius eam esse, quae succisa rursus ex stirpibus aut radicibus renascitur.
38
Ulpianus libro 25 ad edictum "Ostentum" Labeo definit omne contra naturam cuiusque rei genitum factumque. Duo genera autem sunt ostentorum: unum, quotiens quid contra naturam nascitur, tribus manibus forte aut pedibus aut qua alia parte corporis, quae naturae contraria est: alterum, cum quid prodigiosum videtur, quae Graeci fantasmata vocant.
39
42
Ulpianus libro 57 ad edictum "Probrum" et obprobrium idem est. Probra quaedam natura turpia sunt, quaedam civiliter et quasi more civitatis. Ut puta furtum, adulterium natura turpe est: enimvero tutelae damnari hoc non natura probrum est, sed more civitatis: nec enim natura probrum est, quod potest etiam in hominem idoneum incidere.
46
49
Ulpianus libro 59 ad edictum "Bonorum" appellatio aut naturalis aut civilis est. Naturaliter bona ex eo dicuntur, quod beant, hoc est beatos faciunt: beare est prodesse. In bonis autem nostris computari sciendum est non solum, quae dominii nostri sunt, sed et si bona fide a nobis possideantur vel superficiaria sint. Aeque bonis adnumerabitur etiam, si quid est in actionibus petitionibus persecutionibus: nam haec omnia in bonis esse videntur.
53
Paulus libro 59 ad edictum Saepe ita comparatum est, ut coniuncta pro disiunctis accipiantur et disiuncta pro coniunctis, interdum soluta pro separatis. Nam cum dicitur apud veteres "adgnatorum gentiliumque", pro separatione accipitur. At cum dicitur "super pecuniae tutelaeve suae", tutor separatim sine pecunia dari non potest: et cum dicimus "quod dedi aut donavi", utraque continemus. cum vero dicimus "quod eum dare facere oportet", quodvis eorum sufficit probare. Cum vero dicit praetor, "si donum munus operas redemerit", si omnia imposita sunt, certum est omnia redimenda esse, ex re ergo pro coniunctis habentur:
Item dubitatum, illa verba "ope consilio" quemadmodum accipienda sunt, sententiae coniugentium aut separantium. Sed verius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit: sic enim alii condici potest, alii non potest. Sane post veterum auctoritatem eo perventum est, ut nemo ope videatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium habuisse noceat, nisi et factum secutum fuerit.
56
57
Paulus libro 59 ad edictum Cui praecipua cura rerum incumbit et qui magis quam ceteri diligentiam et sollicitudinem rebus quibus praesunt debent, hi "magistri" appellantur. Quin etiam ipsi magistratus per derivationem a magistris cognominantur. Unde etiam cuiuslibet disciplinae praeceptores magistros appellari a monendo vel monstrando.
58
60
Ulpianus libro 69 ad edictum "Locus" est non fundus, sed portio aliqua fundi: "fundus" autem integrum aliquid est. Et plerumque sine villa "locum" accipimus: ceterum adeo opinio nostra et constitutio locum a fundo separat, ut et modicus locus possit fundus dici, si fundi animo eum habuimus. Non etiam magnitudo locum a fundo separat, sed nostra affectio: et quaelibet portio fundi poterit fundus dici, si iam hoc constituerimus. Nec non et fundus locus constitui potest: nam si eum alii adiunxerimus fundo, locus fundi efficietur.
67
70
Paulus libro 73 ad edictum Sciendum est heredem etiam per multas successiones accipi. Nam paucis speciebus "heredis" appellatio proximum continet, veluti in substitutione impuberis "quisquis mihi heres erit, idem filio heres esto", ubi heredis heres non continetur, quia incertus est. Item in lege Aelia Sentia filius heres proximus potest libertum paternum ut ingratum accusare, non etiam si heredi heres exstiterit. Idem dicitur in operarum exactione, ut filius heres exigere possit, non ex successione effectus. Verba haec "is ad quem ea res pertinet" sic intelleguntur, ut qui in universum dominium vel iure civili vel iure praetorio succedit, contineatur.
71
77
Paulus libro 49 ad edictum "Frugem" pro reditu appellari, non solum frumentis aut leguminibus, verum et ex vino, silvis caeduis, cretifodinis, lapidicinis capitur, Iulianus scribit. "Fruges" omnes esse, quibus homo vescatur, falsum esse: non enim carnem aut aves ferasve aut poma fruges dici. "Frumentum" autem id esse, quod arista se teneat, recte Gallum definisse: lupinum vero et fabam fruges potius dici, quia non arista, sed siliqua continentur. Quae servius apud alfenum in frumento contineri putat.
79
Paulus libro sexto ad Plautium "Impensae necessariae" sunt, quae si factae non sint, res aut peritura aut deterior futura sit.
"Utiles impensas" esse fulcinius ait, quae meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant, ex quibus reditus mulieri adquiratur: sicuti arbusti pastinationem ultra quam necesse fuerat, item doctrinam puerorum. Quorum nomine onerari mulierem ignorantem vel invitam non oportet, ne cogatur fundo aut mancipiis carere. In his impensis et pistrinum et horreum insulae dotali adiectum plerumque dicemus.
88
Celsus libro 18 digestorum Propemodum tantum quisque pecuniae relinquit, quantum ex bonis eius refici potest: sic dicimus centies aureorum habere, qui tantum in praediis ceterisque similibus rebus habeat. Non idem est in fundo alieno legato, quamquam is hereditaria pecunia parari potest. Neque quisquam eum, qui pecuniam numeratam habet, habere dicit quidquid ex ea parari potest.
96
98
Celsus libro 39 digestorum Cum bisextum kalendis est, nihil refert, utrum priore an posteriore die quis natus sit, et deinceps sextum kalendas eius natalis dies est: nam id biduum pro uno die habetur. Sed posterior dies intercalatur, non prior: ideo quo anno intercalatum non est sexto kalendas natus, cum bisextum kalendis est, priorem diem natalem habet.
99
Ulpianus libro primo de officio consulis "Notionem" accipere possumus et cognitionem et iurisdictionem.
"Continentes provincias" accipere debemus eas, quae Italiae iunctae sunt, ut puta Galliam: sed et provinciam Siciliam magis inter continentes accipere nos oportet, quae modico freto Italia dividitur.
101
Modestinus libro nono differentiarum Inter "stuprum" et "adulterium" hoc interesse quidam putant, quod adulterium in nuptam, stuprum in viduam committitur. Sed lex Iulia de adulteriis hoc verbo indifferenter utitur.
"Divortium" inter virum et uxorem fieri dicitur, " repudium" vero sponsae remitti videtur. Quod et in uxoris personam non absurde cadit.
115
Iavolenus libro quarto epistularum Quaestio est, fundus a possessione vel agro vel praedio quid distet. "Fundus" est omne, quidquid solo tenetur. "Ager" est, si species fundi ad usum hominis comparatur. "Possessio" ab agro iuris proprietate distat: quidquid enim adprehendimus, cuius proprietas ad nos non pertinet aut nec potest pertinere, hoc possessionem appellamus: possessio ergo usus, ager proprietas loci est. "Praedium" utriusque supra scriptae generale nomen est: nam et ager et possessio huius appellationis species sunt.
120
Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium Verbis legis duodecim tabularum his "uti legassit suae rei, ita ius esto" latissima potestas tributa videtur et heredis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi. Sed id interpretatione coangustatum est vel legum vel auctoritate iura constituentium.
122
Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium Servius ait, si ita scriptum sit: "Filio filiisque meis hosce tutores do", masculis dumtaxat tutores datos, quoniam a singulari casu hoc "filio" ad pluralem videtur transisse continentem eundem sexum, quem singularis prior positus habuisset. Sed hoc facti, non iuris habet quaestionem: potest enim fieri, ut singulari casu de filio senserit, deinde plenius omnibus liberis prospexisse in tutore dando voluerit. Quod magis rationabile esse videtur.
123
Pomponius libro 26 ad Quintum Mucium Verbum "erit" interdum etiam praeteritum nec solum futurum tempus demonstrat. Quod est nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: "quod in codicillis scriptum erit", utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam praeteriti, si ante scriptos codicillos quis relinquat. Quod quidem ex voluntate scribentis interpretandum est. Quemadmodum autem hoc verbum "est" non solum praesens, sed et praeteritum tempus significat, ita et hoc verbum "erit" non solum futurum, sed interdum etiam praeteritum tempus demonstrat. Nam cum dicimus "Lucius Titius solutus est ab obligatione", et praeteritum et praesens significamus: sicut hoc "Lucius Titius alligatus est". Et idem fit, cum ita loquimur "Troia capta est": non enim ad praesentis facti demonstrationem refertur is sermo, sed ad praeteritum.
124
Proculus libro secundo epistularum Haec verba "ille aut ille" non solum disiunctiva, sed etiam subdisiunctivae orationis sunt. Disiunctivum est, veluti cum dicimus "aut dies aut nox est", quorum posito altero necesse est tolli alterum, item sublato altero poni alterum. Ita simili figuratione verbum potest esse subdisiunctivum. Subdisiunctivi autem genera sunt duo: unum, cum ex propositis finibus ita non potest uterque esse, ut possit neuter esse, veluti cum dicimus "aut sedet aut ambulat": nam ut nemo potest utrumque simul facere, ita aliquis potest neutrum, veluti is qui accumbit. Alterius generis est, cum ex propositis finibus ita non potest neuter esse, ut possit utrumque esse, veluti cum dicimus "omne animal aut facit aut patitur": nullum est enim quod nec faciat nec patiatur: at potest simul et facere et pati.
125
Proculus libro quinto epistularum Nepos Proculo suo salutem. Ab eo, qui ita dotem promisit: "cum commodum erit, dotis filiae meae tibi erunt aurei centum", putasne protinus nuptiis factis dotem peti posse? Quid si ita promisisset: "cum potuero, doti erunt?" quod si aliquam vim habeat posterior obligatio, "possit" verbum quomodo interpretaris, utrum aere alieno deducto an extante? Proculus: cum dotem quis ita promisit: "cum potuero, doti tibi erunt centum", existimo ad id quod actum est interpretationem redigendam esse: nam qui ambigue loquitur, id loquitur, quod ex his quae significantur sensit. Propius est tamen, ut hoc eum sensisse existimem "deducto aere alieno potero". Potest etiam illa accipi significatio "cum salva dignitate mea potero": quae interpretatio eo magis accipienda est, si ita promissum est "cum commodum erit", hoc est "cum sine incommodo meo potero".
126
Proculus libro sexto epistularum Si, cum fundum tibi darem, legem ita dixi "uti optimus maximusque esset" et adieci "ius fundi deterius factum non esse per dominum, praestabitur", amplius eo praestabitur nihil, etiamsi prior pars, qua scriptum est "ut optimus maximusque sit" liberum esse significat eoque, si posterior pars adiecta non esset, liberum praestare deberem. Tamen inferiore parte satis me liberatum puto, quod ad iura attinet, ne quid aliud praestare debeam, quam ius fundi per dominum deterius factum non esse.
131
Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam Aliud "fraus" est, aliud "poena": fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest. Poena est noxae vindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenae quaedam praeparatio.
Inter "multam" autem et "poenam" multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum coercitio, multa specialis peccati, cuius animadversio hodie pecuniaria est: poena autem non tantum pecuniaria, verum capitis et existimationis irrogari solet. Et multa quidem ex arbitrio eius venit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quae quaque lege vel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, ubi specialis poena non est imposita. Item multam is dicere potest, cui iudicatio data est: magistratus solos et praesides provinciarum posse multam dicere mandatis permissum est. Poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis sive delicti exsecutio competit.
132
135
Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam Quaeret aliquis si portentosum vel monstrosum vel debilem mulier ediderit vel qualem visu vel vagitu novum, non humanae figurae, sed alterius, magis animalis quam hominis, partum, an, quia enixa est, prodesse ei debeat? Et magis est, ut haec quoque parentibus prosint: nec enim est quod eis imputetur, quae qualiter potuerunt, statutis obtemperaverunt, neque id quod fataliter accessit, matri damnum iniungere debet.
139
142
Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam Triplici modo coniunctio intellegitur: aut enim re per se coniunctio contingit, aut re et verbis, aut verbis tantum. Nec dubium est, quin coniuncti sint, quos et nominum et rei complexus iungit, veluti "Titius et Maevius ex parte dimidia heredes sunto", vel ita "Titius Maeviusque heredes sunto", vel "Titius cum Maevio ex parte dimidia heredes sunto". Videamus autem, ne etiam si hos articulos detrahas "et" "que" "cum", interdum tamen coniunctos accipi oporteat, veluti "Lucius Titius, Publius Maevius ex parte dimidia heredes sunto", vel ita "Publius Maevius, Lucius Titius heredes sunto. Sempronius ex parte dimidia heres esto", ut Titius et Maevius veniant in partem dimidiam et re et verbis coniuncti videantur. "Lucius Titius ex parte dimidia heres esto. Seius ex parte, qua Lucium Titium heredem institui, heres esto. Sempronius ex parte dimidia heres esto". Iulianus dubitari posse, tres semisses facti sint an Titius in eundem semissem cum Gaio Seio institutus sit. Sed eo, quod Sempronius quoque ex parte dimidia scriptus est, verisimilius esse in eundem semissem duos coactos et coniunctim heredes scriptos esse.
144
Paulus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam Libro memorialium Massurius scribit "pellicem" apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor non esset, cum aliquo tamen vivebat: quam nunc vero nomine amicam, paulo honestiore concubinam appellari. Granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit pellicem nunc volgo vocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat: quosdam eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, quam pallakyn Graeci vocant.
158
Celsus libro 25 digestorum In usu iuris frequenter uti nos Cascellius ait singulari appellatione, cum plura generis eiusdem significare vellemus: nam "multum hominem venisse Romam" et "piscem vilem esse" dicimus. Item in stipulando satis habemus de herede cavere "si ea res secundum me heredemve meum iudicata erit" et rursus "quod ob eam rem te heredemve tuum": nempe aeque si plures heredes sint, continentur stipulatione.
162
163
164
Ulpianus libro 15 ad Sabinum Nomen "filiarum" et in postumam cadere quaestionis non est, quamvis "postumae" non cadere in eam, quae iam in rebus humanis sit, certum sit.
166
Pomponius libro sexto ad Sabinum "Urbana familia" et "rustica" non loco, sed genere distinguitur: potest enim aliquis dispensator non esse servorum urbanorum numero: veluti is, qui rusticarum rerum rationes dispenset ibique habitet. Non multum abest a vilico insularius: autem urbanorum numero est. Videndum tamen est, ipse dominus quorum loco quemque habuerit: quod ex numero familiae et vicariis apparebit.
167
Ulpianus libro 25 ad Sabinum "Carbonum" appellatione materiam non contineri: sed an "lignorum?" et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia habuit. Sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? Et magis est, ut proprium genus habeatur. Sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem. Ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit voluntas. Idem et de nucleis olivarum, sed et de balanis est, vel si qui alii nuclei. De pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.
178
Ulpianus libro 49 ad Sabinum "Pecuniae" verbum non solum numeratam pecuniam complectitur, verum omnem omnino pecuniam, hoc est omnia corpora: nam corpora quoque pecuniae appellatione contineri nemo est qui ambiget.
"Hereditas" iuris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit: hereditas autem vel maxime fructibus augetur.
"Actionis" verbum et speciale est et generale. Nam omnis actio dicitur, sive in personam sive in rem sit petitio: sed plerumque "actiones" personales solemus dicere. "Petitionis" autem verbo in rem actiones significari videntur. "Persecutionis" verbo extraordinarias persecutiones puto contineri, ut puta fideicommissorum et si quae aliae sunt, quae non habent iuris ordinarii exsecutionem.
180
188
195
Ulpianus libro 46 ad edictum Pronuntiatio sermonis in sexu masculino ad utrumque sexum plerumque porrigitur.
"Familiae" appellatio qualiter accipiatur, videamus. Et quidem varie accepta est: nam et in res et in personas deducitur. In res, ut puta in lege duodecim tabularum his verbis "adgnatus proximus familiam habeto". Ad personas autem refertur familiae significatio ita, cum de patrono et liberto loquitur lex: "ex ea familia", inquit, "in eam familiam": et hic de singularibus personis legem loqui constat.
Familiae appellatio refertur et ad corporis cuiusdam significationem, quod aut iure proprio ipsorum aut communi universae cognationis continetur. Iure proprio familiam dicimus plures personas, quae sunt sub unius potestate aut natura aut iure subiectae, ut puta patrem familias, matrem familias, filium familias, filiam familias quique deinceps vicem eorum sequuntur, ut puta nepotes et neptes et deinceps. Pater autem familias appellatur, qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine appellatur, quamvis filium non habeat: non enim solam personam eius, sed et ius demonstramus: denique et pupillum patrem familias appellamus. Et cum pater familias moritur, quotquot capita ei subiecta fuerint, singulas familias incipiunt habere: singuli enim patrum familiarum nomen subeunt. Idemque eveniet et in eo qui emancipatus est: nam et hic sui iuris effectus propriam familiam habet. Communi iure familiam dicimus omnium adgnatorum: nam etsi patre familias mortuo singuli singulas familias habent, tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, recte eiusdem familiae appellabuntur, qui ex eadem domo et gente proditi sunt.
Servitutium quoque solemus appellare familias, ut in edicto praetoris ostendimus sub titulo de furtis, ubi praetor loquitur de familia publicanorum. Sed ibi non omnes servi, sed corpus quoddam servorum demonstratur huius rei causa paratum, hoc est vectigalis causa. Alia autem parte edicti omnes servi continentur: ut de hominibus coactis et vi bonorum raptorum, item redhibitoria, si deterior res reddatur emptoris opera aut familiae eius, et interdicto unde vi familiae appellatio omnes servos comprehendit. Sed et filii continentur.
198
Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus "Urbana praedia" omnia aedificia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt vel alia meritoria in villis et in vicis, vel si praetoria voluptati tantum deservientia: quia urbanum praedium non locus facit, sed materia. Proinde hortos quoque, si qui sunt in aedificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri. Plane si plurimum horti in reditu sunt, vinearii forte vel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana.
199
203
Alfenus libro septimo digestorum In lege censoria portus Siciliae ita scriptum erat: "Servos, quos domum quis ducet suo usu, pro is portorium ne dato". Quaerebatur, si quis a Sicilia servos Romam mitteret fundi instruendi causa, utrum pro his hominibus portorium dare deberet nec ne. Respondit duas esse in hac scriptura quaestiones, primam quid esset "domum ducere", alteram, quid esset "suo usu ducere". Igitur quaeri soleret, utrum, ubi quisque habitaret sive in provincia sive in Italia, an dumtaxat in sua cuiusque patria domus esse recte dicetur. Sed de ea re constitutum esse eam domum unicuique nostrum debere existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet suarumque rerum constitutionem fecisset. Quid autem esset "usu suo", magnam habuisse dubitationem. Et magis placet, quod victus sui causa paratum est, tantum contineri. Itemque de servis eadem ratione quaeri, qui eorum usus sui causa parati essent? Utrum dispensatores, insularii, vilici, atrienses, textores, operarii quoque rustici, qui agrorum colendorum causa haberentur, ex quibus agris pater familias fructus caperet, quibus se toleraret, omnes denique servos, quos quisque emisset, ut ipse haberet atque eis ad aliquam rem uteretur, neque ideo emisset, ut venderet? Et sibi videri eos demum usus sui causa patrem familias habere, qui ad eius corpus tuendum atque ipsius cultum praepositi destinatique essent, quo in genere iunctores, cubicularii, coci, ministratores atque alii, qui ad eiusmodi usum parati essent, numerarentur.
206
Iulianus libro sexto ex Minicio "Vinaria" vasa proprie vasa torcularia esse placet: dolia autem et serias tamdiu in ea causa esse, quamdiu vinum haberent, cum sine vino esse desinerent, in eo numero non esse, quoniam ad alium usum transferri possent, veluti si frumentum in his addatur. Eandem causam amphorarum esse, ut, cum vinum habeant, tum in vasis vinariis, cum inanes sint, tum extra numerum vinariorum sint, quia aliud in his addi possit.
213
Ulpianus libro primo regularum "Cedere diem" significat incipere deberi pecuniam: "venire diem" significat eum diem venisse, quo pecunia peti possit. Ubi pure quis stipulatus fuerit, et cessit et venit dies: ubi in diem, cessit dies, sed nondum venit: ubi sub condicione, neque cessit neque venit dies pendente adhuc condicione.
214
Marcianus libro primo publicorum iudiciorum "Munus" proprie est, quod necessarie obimus lege more imperiove eius, qui iubendi habet potestatem. "Dona" autem proprie sunt, quae nulla necessitate iuris officiis et sponte praestantur: quae si non praestentur, nulla repraehensio est et, si praestentur, plerumque laus inest. Sed in summa in hoc ventum est, ut non quodcumque munus, id et donum accipiatur, at quod donum fuerit, id munus recte dicatur.
215
Paulus libro singulari ad legem Fufiam Caniniam "Potestatis" verbo plura significantur: in persona magistratuum imperium: in persona liberorum patria potestas: in persona servi dominium. At cum agimus de noxae deditione cum eo qui servum non defendit, praesentis corporis copiam facultatemque significamus. In lege Atinia in potestatem domini rem furtivam venisse videri, et si eius vindicandae potestatem habuerit, Sabinus et Cassius aiunt.
217
220
Callistratus libro secundo quaestionum "Liberorum" appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex duodecim tabularum comprehendit. Totiens enim leges necessariam ducunt cognationem singulorum nominibus uti (veluti filii, nepotes, pronepotis ceterorumve qui ex his descendunt), quotiens non omnibus, qui post eos sunt, praestitum voluerint, sed solis his succurrent, quos nominatim enumerent. At ubi non personis certis, non quibusdam gradibus praestatur, sed omnibus, qui ex eodem genere orti sunt, liberorum appellatione comprehenduntur.
Sed et Papirius Fronto libro tertio responsorum ait praedio cum vilico et contubernali eius et filiis legato nepotes quoque ex filiis contineri, nisi voluntas testatoris aliter habeat: filii enim appellatione saepe et nepotes accipi multifariam placere.
Divus quoque Marcus rescripsit non videri sine liberis defunctum, qui nepotem suum heredem reliquit.
Praeter haec omnia natura nos quoque docet parentes pios, qui liberorum procreandorum animo et voto uxores ducunt, filiorum appellatione omnes qui ex nobis descendunt continere: nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quam filii appellare. Etenim idcirco filios filiasve concipimus atque edimus, ut ex prole eorum earumve diuturnitatis nobis memoriam in aevum relinquamus.
225
Tryphoninus libro primo disputationum "Fugitivus" est non is, qui solum consilium fugiendi a domino suscepit, licet id se facturum iactaverit, sed qui ipso facto fugae initium mente deduxerit. Nam et furem adulterum aleatorem quamquam aliqua significatione ex animi propositione cuiusque sola quis dicere posset, ut etiam is, qui numquam alienam rem invito domino subtraxerit, numquam alienam matrem familias corruperit, si modo eius mentis sit, ut occasione data id commissurus sit, tamen oportere eadem haec crimina adsumpto actu intellegi. Et ideo fugitivum quoque et erronem non secundum propositionem solam, sed cum aliquo actu intellegi constat.
227
233
Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum "Si calvitur": et moretur et frustretur. Inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios vexarent litibus: inde et cavillatio dicta est.
"Telum" volgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur: sed non minus omne significatur, quod mittitur manu: ita sequitur, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, Graeca voce figuratum apo tou tylou [id est: ab eo quod est procul]. Et hanc significationem invenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi belos appellant: apo tou ballesvai [id est: a iaciendo]. Admonet nos xenophon, nam ita scribit: kai ta bely homose efereto, logxai toceumata sfendonai, pleistoi de kai livoi [id est: et tela simul coniciebantur, iacula sagittae glandes, etiam plurimi lapides]. Et id, quod ab arcu mittitur, apud Graecos quidem proprio nomine toceuma vocatur, apud nos autem communi nomine telum appellatur.
234
235
236
Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum Qui "venenum" dicit, adicere debet, utrum malum an bonum: nam et medicamenta venena sunt, quia eo nomine omne continetur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum esset, mutat. Cum id quod nos venenum appellamus, Graeci farmakon dicunt, apud illos quoque tam medicamenta quam quae nocent, hoc nomine continentur: unde adiectione alterius nomine distinctio fit. Admonet nos summus apud eos poetarum Homerus: nam sic ait: farmaka, polla men esvla memigmena, polla de lugra [id est: venena multa quidem egregia, multa item noxia].
238
239
Pomponius libro singulari enchiridii "Pupillus" est, qui, cum impubes est, desiit in patris potestate esse aut morte aut emancipatione.
"Servorum" appellatio ex eo fluxit, quod imperatores nostri captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent.
"Incola" est, qui aliqua regione domicilium suum contulit: quem Graeci paroikon appellant. Nec tantum hi, qui in oppido morantur, incolae sunt, sed etiam qui alicuius oppidi finibus ita agrum habent, ut in eum se quasi in aliquam sedem recipiant.
"Munus publicum" est officium privati hominis, ex quo commodum ad singulos universosque cives remque eorum imperio magistratus extraordinarium pervenit.
"Decuriones" quidam dictos aiunt ex eo, quod initio, cum coloniae deducerentur, decima pars eorum qui ducerentur consilii publici gratia conscribi solita sit.
"Urbs" ab urbo appellata est: urbare est aratro definire. Et varus ait urbum appellari curvaturam aratri, quod in urbe condenda adhiberi solet.
240
Paulus ex libris sex libro primo imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum Cum quaerebatur, an verbum "soluto matrimonio dotem reddi" non tantum divortium, sed et mortem contineret, hoc est an de hoc quoque casu contrahentes sentirent, et multi putabant hoc sensisse, et quibusdam aliis contra videbatur: secundum: hoc motus imperator pronuntiavit id actum eo pacto, ut nullo casu remaneret dos apud maritum.
242
Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis Malum navis esse partem, artemonem autem non esse Labeo ait, quia pleraeque naves sine malo inutiles essent, ideoque pars navis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars navis est.
Inter "proiectum" et "immissum" hoc interesse ait Labeo, quod proiectum esset id quod ita proveheretur ut nusquam requiesceret, qualia maeniana et suggrundae essent: immissum autem, quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, veluti tigna trabes quae immitteretur.
Plumbum, quod tegulis poneretur, aedificii esse ait Labeo: sed id, quod hypaethri tegendi causa poneretur, contra esse.
244
Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomarum Si qua poena est, multa est: si qua multa est, poena est. Paulus: utrumque eorum falsum est. Namque harum rerum dissimilitudo ex hoc quoque apparet, quod de poena provocatio non est: simul atque enim victus quis est eius maleficii, cuius poena est statuta, statim ea debetur. At multae provocatio est, nec ante debetur, quam aut non est provocatum aut provocator victus est: nec aliter quam si is dixit, cui dicere licet. Ex hoc quoque earum rerum dissimilitudo apparere poterit, quia poenae certae singulorum peccatorum sunt, multae contra, quia eius iudicis potestas est, quantam dicat, nisi cum lege est constitutum quantam dicat.
245
246
Pomponius libro 16 epistularum Apud Labeonem pithanon ita scriptum est: exhibet, qui praestat eius de quo agitur praesentiam. Nam etiam qui sistit, praestat eius de quo agitur praesentiam, nec tamen eum exhibet: et qui mutum aut furiosum aut infantem exhibet, non potest videri eius praestare praesentiam: nemo enim ex eo genere praesens satis apte appellari potest.
On this page