Ulpianus
libro 16 ad edictum Ex
ordine occurrit actio quae proponitur his, quibus restituta est hereditas.
Nam quisquis susceperit "suscepit" restitutam hereditatem
ex senatus consulto, ex quo actiones transeunt, fideicommissaria hereditatis
petitione uti poterit.
2
Paulus
libro 20 ad edictum Quae
actio eadem recipit, quae hereditatis petitio civilis.
3
Ulpianus
libro 16 ad edictum Nec interest, mihi quis rogatus fuerit restituere an ei cui heres
extiti. Sed et si bonorum possessor sim eius cui fideicommissaria
hereditas relicta est vel alius successor, per hanc actionem experiri
poterim.
Hanc actionem sciendum est adversus eum, qui restituit hereditatem,
non competere.
Hae autem actiones mihi dantur, quae heredi et in heredem competunt.