Titulus 9
9
Usufructuarius quemadmodum caveat.
1
Ulpianus libro 79 ad edictum Si cuius rei usus fructus legatus sit, aequissimum praetori visum est de utroque legatarium cavere: et usurum se boni viri arbitratu et, cum usus fructus ad eum pertinere desinet, restituturum quod inde exstabit.
illud sciendum est ad fideicommissa etiam aptari eam debere. Plane et si ex mortis causa donatione usus fructus constituatur, exemplo legatorum debebit haec cautio praestari: sed et si ex alia quacumque causa constitutus fuerit usus fructus, idem dicendum est.
Cavere autem debet viri boni arbitratu perceptu iri usum fructum, hoc est non deteriorem se causam usus fructus facturum ceteraque facturum, quae in re sua faceret.
Recte autem facient et heres et legatarius, qualis res sit, cum frui incipit legatarius, si in testatum redegerint: ut inde possit apparere, an et quatenus rem peiorem legatarius fecerit.
Utilis autem visum est stipulatione de hoc caveri, ut, si quis non viri boni arbitratu utatur, committatur stipulatio statim, nec expetabimus, ut amittitur usus fructus.
Habet autem stipulatio ista duas causas, unam, si aliter quis utatur quam vir bonus arbitrabitur, aliam de usu fructu restituendo: quarum prior statim committetur, quam aliter fuerit usus, et saepius committetur, sequens committetur finito usu fructu.
Sed quod diximus id quod inde exstabit restitutu iri, non ipsam rem stipulatur proprietarius (inutiliter enim rem suam stipulari videretur), sed stipulatur restitutu iri quod inde exstabit. Interdum autem inerit proprietatis aestimatio, si forte fructuarius, cum possit usucapionem interpellare, neglexit: omnem enim rei curam suscipit.
3
Ulpianus libro 79 ad edictum Omnes autem casus continentur huic stipulationi, quibus usus fructus amittitur.
Desinere pertinere usum fructum accipiemus etiam si nec coeperit pertinere, quamvis legatus sit, et committetur nihilo minus stipulatio, quasi desinat pertinere quod nec coepit.
Si usus fructus repetitus erit legato, quotiensque amissus fuerit (nisi utiliter fuerit cautum), committetur ista stipulatio: sed exceptione opus erit.
Sed et si quis usum fructum tibi legaverit et sub condicione "si liberos habueris" proprietatem, amisso usu fructu committetur quidem stipulatio, sed exceptio locum habebit.
Si heres alienaverit proprietatem et postea amittatur usus fructus, an ex stipulatu agere possit, videamus. Et fortius dici potest ipso iure non committi stipulationem, quia neque heredi successoribusve eius restitui potest neque is cui potest, id est ad quem pervenit proprietas, pertinet ad stipulationem: sed is ad quem pervenit tempore quaesiti dominii sibi prospicere alia cautione debet: quod etsi non fecerit, nihilo minus in rem actione uti potest.
5
Ulpianus libro 79 ad edictum Huic stipulationi "dolum malum abesse afuturumque esse" continetur: et cum in rem sit doli mali mentio concepta, omnium dolum comprehendere videtur successorum et adoptivi patris.
7
8
Paulus libro 75 ad edictum Si tibi usus fructus et mihi proprietas legata sit, mihi cavendum est: sed si mihi sub condicione proprietas legata sit, quidam et Marcianus et heredi et mihi cavendum esse putant: quae sententia vera est. Item si mihi legata sit et, cum ad me pertinere desierit, alii, et hic utrisque cavendum ut supra placuit. Quod si duobus coniunctim usus fructus legatus sit, et invicem sibi cavere debebunt et heredi in casum illum: "si ad socium non pertineat usus fructus, heredi reddi".
9
Ulpianus libro 51 ad edictum Si usus fructus mihi legatus sit eumque restituere sim Titio rogatus, videndum est, quis debeat cavere, utrum titius an ego qui legatarius sum: an illud dicimus mecum heredem acturum, cum fideicommissario me agere debere? Et est expeditius hoc dicere: si mihi spes aliqua durat usus fructus et, cum tu amiseris, potest ad me reccidere, hoc est ad legatarium, ita rem expediri, ut tu mihi, ego domino proprietatis caveam. Quod si fideicommissarii causa usus fructus mihi relictus est nec est ulla spes ad me revertendi fructus, recta via fideicommissarium cavere oportet domino proprietatis.
Illud sciendum est sive iure ipso quis usum fructum habet sive etiam per tuitionem praetoris, nihilo minus cogendum esse fructuarium cavere aut actiones suscipere.
Plane si ex die proprietas alicui legata sit, usus fructus pure, dicendum esse Pomponius ait remittendam esse hanc cautionem fructuario, quia certum sit ad eum proprietatem vel ad heredem eius perventuram.
12
Ulpianus libro 18 ad Sabinum Si vasorum ipsorum usus fructus relictus sit, non erit cautio senatus consulti necessaria, sed illa sola "boni viri arbitratu usurum fruiturum". Si igitur tradita sunt fruendi causa, nemo dubitat non fieri eius qui accepit: non enim ideo traduntur, ut dominium recedat ab eo qui tradit, sed ut utatur fruatur legatarius. Ergo cum non fiant fructuarii vasa, vindicari a proprietario possunt cautione non data. Videndum est de condictione, an possit locum habere: et proditum est neminem rem suam nisi furi condicere posse.