Text List

Praeambulum

Praeambulum

Est libro conpuso el Reverendissimo Don frai bartholome de las casa obispo de Chiapa ano de 1563

IN REGNIS QVE COMMVNI VOCAbulo dicuntur del Peru in nuestro indiarum orbe reperti fuerunt reperiunturque quotidie in sepulchris antiquissimis mortuorum que Guatas illorum lingua nominantur magni et mirabils thesauri diversarum rerum preciosarum: scilicet vasa seu philae variarum figurarum ex auro purissimo et argendo sapides preciosi emblamata sive suppellectilia ex preciosa materia miris modis fabricata: congeries quoque auri et argenti et divitiarum tantae quantitatis et qualitatis: quod videntur non in rerum natura existere: sed per somnium a dormientibus imaginatione formata Nunc autem quaeritur an illa pertinebunt indifferenter ad quemlibet: qui vel propria autoritate vel de licentia regum nostrorum hispaniarum sive gubernatorum nomine regio partes illas gubernantium quaesierit foderit reperevit et tulerit animo sibi retinendi. Itaque acquirat dominium earum rerum preciosarum sive thesaurorum et possit salva conscientia retinere

Back to TopNext

On this page

Praeambulum