Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 30
& E quis autem credat praehabita de prouidentia tantum iurebus naturalibus O vera esse, videtur specialiter ostendendum, quod & voluntaria nequaquam & ab huiusmodi prouidentiae legibus eximuntur: Hoc enim sequitur ex 27o capitulo, & potest ostendi similiter per rationes & Autoritates illius; quod g etiam ex abundanti proxima duo capitula faciunt manifestum. Item quilibet sapiens Paterfamilias meliora & perfectiora magis & sollicitius prouiĀ¬ det atque curat: Rationabilia autem & voluntaria sunt meliora & perfectiora alijs naturalibus: Sunt enim finis eorum, sicut 2i. docet. Et haec videtur ratio Saluatoris contra Epicuraeos, sibi sollicitos, nec in diuina prouidentia spem ponentes salubriter admonentis, Ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini, Nonne Anima plus est quam Esca? Et corpus plus quam vestimentum? respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, & pater vester coelestis pascit illaNonne vos magis pluris estis illis? quis vestrum cogitans potest adijcere ad staturam suam cubitum vnum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri, quomodo crescunt, non laborant, neque nent; Dico autem vobis, quoniam neque Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut vnum ex istis. Si autem foenum agri quod hodie est, & cras in clibanum mitritur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? Matth. 6. Ex quibus sic concludit, Nolite ergo solliciti esse, dicentes, quid manducabimus? aut quid bibemus? aut quo operiemur? haec enim omnia Gentes inquirunt? scit enim Pater vester, quia omnibus his indigetis? sed quid /l nobis valeret ista Patris scientia, nisi secundum eam filijs prouideret? In hoc autem processu vt patet intuenti, & dicit Chrysostomus, arguit Christus duplici argumento, seu loco, Primo a maiori ad minus descendens, cum praeposuit, Nonne anima plus est quam esca, & corpus plus quam vestimentum? Secundo e contra a minori ad maius ascendens, cum praeponit, Respicite volatilia coeli, &c. additque Chrysostomus super illud, Nonne vos pluris estis illis? Omnia animalia Deus propter hominem fecit, hominem autem propter se: quanto ergo pretiosior est hominis creatio, tanto maior est Dei sollicitudo de ipso: sicque istum locum exponunt multi sancti Doctores, quos pro parte recitat ibi Glossa. Item postquam Saluator, Mat. 10. praedixit Apostolis persecutiones, quas erant passuri pro nomine suo, vt eos contra timorem mortis per diuinam prouidentiam confortaret, sic dixit, Nolite timere eos qui occidunt corpus. Nonne duo passeres asse veneunt, & vnus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? vestri autem & capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos; vbi dicit Chrysostomus, quod rursus sermonem de prouidentia Dei inducit, Dicitque Ieronymus sicut allegatur in Glossa, & est sensus, Si parua animalia absque Deo Autore non decidunt, & in omnibus est prouidentia, & quae in his peritura sunt sine Dei voluntate non pereunt, vos qui aeterni estis non debetis timere, quod absque Dei viuatis prouidentia. Quod autem ait, vestri capilli capitis omnes numerati sunt, immensam Dei erga homines ostendit prouidentiam, & ineffabilem significat effectum, quod nihil nostrorum lateat Deum; Secundum vero Hillarium & Chrysostomum, numeratio capillorum diligentiam diuinae prouidentiae circa nos ostendit. Hanc etiam rationem videtur Apostolus confirmare 1. ad Cor. 9. vbi vult, quod prouidentia, seu cura Dei circa naturalia, & irrationalia quasi nulla sit, respectu curae eius circa nos, sic dicens; Scriptum est in lege, Non alligabis os boui trituranti: nunquid de bobus cura est Deo? aut propter nos vtique dicit? Nam propter nos scripta sunt. Quibus & concordat Philosophus 2. de Coelo 50. vbi argu endo contra ponentes astra moueri motu proprio, supponit quod natura magis curat praetiosa, sic dicens; Adhuc autem irrationabile, nullum organum ipsis; scilicet astris naturam dedisse ad motum; nihil enim, vt conuenit, facit natura, neque de Animalibus curasse, sic autem pretiosa despexisse. Item alias euacuaretur tota Scriptura de Praedestinatione Sanctorum, & Reprobatione malorum.
On this page