Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

EnREVIATVRVS dogmata clarissimidoctoris GuilielmiOckam circa tres ultimos sententiarum libros, conabor diuino aspirante ductu, ed circa singulas distinctiones scholasticas mouere quaestiones: & ubi praefatus doctor scribit suam sententiam simul, & uerba abbreuiare. Abi uero non scribit, aliorum doctorum sententias a dicti doct. principiis non deuiantes, quantum potero, comportare, Nonnunquam quaedam recitaturus: quae conformia suis principijs dici possunt: licet doct. ipse oppositum sensisse uideatur. In his omnibus theologicaprotestationi per me frequentius repetitae inhaerens, me semper haec quoque collecta; & quaecunque siue docturus sum, siue dicturus fuero emendationi fancta Romanae Ecclesiae, & cuilibet orthodoxo, ac pio subijcio correctori.

N HOC Libro magister post tractatum de Deo secundum rationem naturalis peruae fectionis libro primo expeditum, agit de Deo inquantum relucet eius potentia in opere creationis: praenittes quasi proemialiter de creatione. in genere: ut ordinem statuat dicendoum. Secundo in dist. sequenti idem prosequitur in particulari, in specie. Tria rigo in psenti dist. principaliter tract.

¶ Primo emanationem creaturae a Deo, ianquam a principio efficiente per ipsius creationem. Secundo de emananone eius a Deo, tanquam a principioinali per eius in Deum reductionem. Tertio, ut ordinem tractandorum in hoc iu. instituat rationalis creaturae: quae immediate in Deum reducitur, interserit distinctionem.

¶ Secundum haec de tribus quaerendum erit. Primo de deo inquantum est causa efficies creaturae Secundo de eo, prout est causa finalis. Tertio de distinct. creaturae angelicae, & humanae.

¶ Circa primum ostendit magister, Deum omnium uisibilium, & inuisibilium esse creatorem, & principium causale effectiuum.

¶ Circa quam partem distinctionis primo auctor quaerit de quidditate creationis tam actiue, quam passiue.

PrevBack to TopNext