Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO. XXXIiI. OST tractatum de theologicis uirtutibus sequitur doctrina de uirtutibus cardinalibus. Et colligitur sententia tex. in tribus conclusionibus quae sequuntur.

¶ Prima conclusio. Quatuor sunt uirtutes cardinales, quod bus in praesenti bene uiuit: & post ad aeter nam uitam peruenitur. Hae secundum beatum Aug. sunt. "Iustitia in subueniendo miseris: prudentia in cauendis insidijs: fortitudo in perferendis molestijs: temperantia in coercendis delectationibus prauis." Secunda conclusio. Hae uirtutes in christo fuerunt plenissimae secundum usum, quem habent in patria: & usum circa passiones ab extrinseco illatas, quem habent in uia.

¶ Tertia conclusio. Virtutes cardinales non cessabunt in patria quantum ad habitum: licet alium ibi, quam in uia habebunt operationis usum.

PrevBack to TopNext