Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO RII autem quaeritur. Postquam magister egit de his, quae respiciunt sacramenti ueritatem scilicet eius institutione, usu, contentiueritate, ac existentia corporis: modo consequenter in hac dist. agit de accedentibus remanentibus: de ipsis scilicet speciebus, & earum subsistendi modo: ac de his, quae circa hoc sacramentum fiunt scilicet fractione, & partium significatione, oblatione, & frequentatione. Et colligit sententia textus in sequentibus tribus conclusionibus.

¶ Prima. Accidentia siue species post consecrationem remanent sine subjecto: quae realiter franguntur in partes certo significationis mysterio. Significant enim tres partes fractionis triforme corpus christi: cuius una parsiam surrexit beatifice regnans cum christo: alia ambulat in terra: tertia quiescit in sepulcro.

¶ Secunda conclusio. Quod lacerdos gerit in altari: recte lacrificium, seu immolatio dicitur: quia illius unici sacrificij in cruce immmolati memoria iteratur.

¶ Tertia. In augmentum charitatis: & medicinam quotidianae infirmitatis, secure quotidie sumitur ab eo, qui post satisfactionem pro praeteritis affectum subtrahit a peccatis. Patet declaratio in textu.

¶ Circa hanc distinctio. quaeruntur duo, Primum de accidentium subsistentia actione, & passione. Secundum de lacramenti fructu, & eius frequentatione.

PrevBack to TopNext