Quaestio 1
QUESTIO I.
C. VII
Deo non placet qui suos seruos accusat.
Unde anacletus ait: "Si omnia in hoc saeculo uindicata essent locum diuina iudicia non haberetur. Superuacuis laborat inpendiis qui solem certat facibus adiuuare Ideo si aliquis putat se deo in hoc placere, quod seruos suos accusat, et ut meliores fiant dicit se hoc agere in uanum laborat, et plus inuidiae stimulis agitatur quam caritatis, Quoniam gratiae plenitudo adiectione non indiget nec ulla requirit commendationis augmenta."
Dictum post c. 11
Verum hac auctoritate prohibentur spirituales a carnalibus accusari non carnales a spiritualibus Quod ex uerbis eiusdem datur intelligi quibus in eodem capitulo subiunxit dicens "Capite languescente facilius reliqua corporis membra inficiuntur sicut scriptum est. "Omne capud languidum et omne cor merens a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas". Quapropter manifestum est diabolum qui "sicut leo rugiens circuit querens quem deuoret"cordibus plebium suadere ut doctoribus atque pastoribus suis detractiones irrogent uel accusent ut plebes languescentes non tenentibus pastoribus frena eorum lasciuiant atque inimaruant ut saltim sic periclinari possint. Multum uero distant dampna morum a dampnis rerum temporalium, cum ista extra nos sint, illa uero in nobis." Et infra "Peius malum fore non existimo, quam christianos suis inuidere sacerdotibus".
Dictum post c. 16
C. XVII
Que personae infames habeantur.
De his stephanus romanae ecclesiae episcopus scribit hylario dicens "Infames esse eas personas dicimus quod pro aliqua culpa notantur infamia id est omnes qui christianae legis normam abiciunt et statuta ecclesiastica contempnunt. Similiter fures sacrilegos et omnibus capitalibus criminibus irretitos Sepulcrorum quoque uiolatores et omnes qui aduersus patres armantur qui in omni mundo infamia notantur Similiter et incestuosos homicidas periuros raptores maleficos ueneficos adulteros de bellis publicis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere aut facultates ecclesiae auferunt iniuste, et qui fratres calumpniantur, aut accusant et non probant, et qui contra innocentes principum animum ad iracundiam prouocant et omnes anathematizatos uel pro suis sceleribus ab ecclesia pulsos et omnes quos ecclesiasticae uel seculi leges infames pronuntiant. hii nimirum omnes nec serui ante legitimam libertatem nec penitentes nec bigami nec illi qui curiae deseruiunt uel non sunt integri corpore aut sanam non habent mentem uel intellectum aut inobedientes sanctorum decretis existunt aut furiosi manifestantur hii omnes inquam ad accusationem seu ad testimonium nullatenus possunt iuste recipi"
C. XXI
Dubium est, an sciens auarus, an nesciens hereticus grauius peccet.
Sed hoc an generaliter accipiendum sit augustinus non diffinit dicens "Quero ergo quis peccet grauius qui nesciens heresim incurrit an qui sciens ab auaritia id est ab idolatria non recesserit. Secundum illam regulam qua peccata scientium peccatis ignorantiae praeponuntur auarum conscientias uincit in scelere. Sed si forte hoc faciat in heresi ipsius sceleris magnitudo quod facit in auaritia scientis admissio, hereticus nesciens auaro scienti coequatur."
Dictum post c. 21
Verum hoc augustini et illud de infamium accusatione, de his intelligendum est quos constat esse hereticos non de his qui se negant in heresim lapsos. hic autem in omnibus religiosus apparens dum se negat haereticae communionis aliquando macula infectum. infames atque alios huiusmodi a sua accusatione ipse repellit.