Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Versus 2

"Seipsos amantes." Non Dominum, ut Petrus, qui ter interrogatus a Domino, ter professus est se eum diligere dicens: "Tu scis quia amo te." Unde et Dominus ei oves pascendas credidit: quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio, si quis ibi non quaerit sua, sed quae Christi sunt. Ex eo autem quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice haec quae sequuntur mala oriuntur.

"Ingrati." Illi sunt ingrati qui corrigentibus mala pro bonis reddunt.

Versus 5

"Habentes speciem." Quia habent eadem sacramenta cum piis.

"Virtutem autem." Virtus est, charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.

Versus 6

"Qui penetrant." Ingrediebantur enim domos mulierum, et decipiebant eas.

Versus 7

"Semper discentes et nunquam ad scientiam," etc. Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via, nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus. Atque ita et quaerendo tendimus, et inveniendo, ad aliquid pervenimus.

Versus 8

"Quemadmodum autem Jannes," etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: "Quemadmodum autem Jannes," etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: "Digitus Dei est hic." Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet haeretici mihi resistunt.

Versus 13

"Mali autem homines," etc. Tales sunt qui timent hos laedere coram quibus loquuntur qui non praeparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus saeculi, quam Deus ipse saeculo nos promisit. Ille praedicit labores usque in finem venturos saeculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia haec ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus saeculi; unde: "Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationes."

Versus 15

"Sacras litteras nosti quae te," etc. Multum signat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur quae ad salutem hominum valet.

PrevBack to TopNext