Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Versus 1

"In lectulo." Orantibus praedicatoribus de Judaea, ecce gentilitas Spiritu divino afflata ad agnitionem suae salutis advenit, et inventam firmo amore tenet. Unde sequitur: Vox ejus plene intrantis.

"In lectulo." GREG. "Moraliter lectulum sibi sancta anima in nocte facit, dum omnes mundi perturbationes fugiens, secretum, in quo requiescit, comparat. In hoc lecto dilectum quaerit: quia dum a sollicitudinibus vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat requiescit: sed dum in mundo vivit, tenebras mundi a se perfecte non excutit et quanto gravius patitur, eo frequentius quaerit, et ferventius eum, quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subditur: "Quaesivi eum, et non inveni."Quia vero maximo desiderio aestuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec delictum inveniat: ideo perseverantiam inquisitionis subjungit, "Surgam, et circuibo civitatem. In lectulo."Ex quo Adam peccavit, coepit homo in terrenis quiescere, et tamen duce ratione quasi per somnium veram beatitudinem intelligens, ipsam in terrenis putabat consistere."

HIERON. "Moraliter. In lectulo anima Deum quaerit, quando in suo otio quidem appetit Deum videre, et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur: et abscondit se sponsus, ut non inventus, ardentius quaeratur."

"Et non inveni." GREG. "Quia mihi gentilitati non angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divinae cognitionis ostendit, ideo non inveni, quod ubi comperi, quod in lecto non posset inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere, et ad laborem salutiferae inquisitionis accingi, et terra et mari publice et privatim universorum, quos sapientes audirem, magisteria adire."

"Vici," sunt spirituales viri, qui dum ad coelestia gradiuntur, angustam viam tenent.

Versus 2

"Plateae," id est, saeculares, qui multas voluptates sequuntur, et alta via incedunt. Omnes ergo circumit, quia omnes sanctos, qui sunt vel fuerunt, mente conspicit et imitatur: etiam in saecularibus aliquando invenit, quod valeat ad inquisitionem sponsi: sed postquam laborem geminatum inquisitionis ostendit, iterum difficultatem inventionis subdit: "Quaesivi, et non inveni:" sed dum quaerit et non invenit, ipsa et quaeritur et invenitur: Unde dicitur: "Invenerunt me vigiles. Quaesivi." Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui.

Versus 3

"Invenerunt me." Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns, tandem se manifestare dignatus est et cui inspiraverat, ut quaereret, quaerenti donavit ut inveniret.

"Num quem diligit." GREG. "Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur, "Num quem diligit."Ecclesia interrogat vigiles, cum praedicationem intente suscipit, et in ea bonorum operum exhibitione fructificat."

Versus 4

"Cum pertransissem." ID. "eos transit, quia in ipsis videt formam ejus, quem quaerit; et tamen "transit,"quia Deum, qui est ultra, incipit imitari et intueri. Transit Petrus vigiles, dum contemnit prophetas, et Domino prophetarum dicit: "Tu es Christus, Filius Dei vivi"."

"Donec introducam illum," etc. Donec in fine mundi Synagogam, per quam auditum fide suscepi, et mysterium regenerationis ad fidem ejus revocare satagam. Ecclesia gentilis in fine revocabit Synagogam, quae prius vocaverat illam per apostolos.

Versus 5

"Adjuro vos." Christus audiens se per hos introducendum, adjurat ne ei parent impedimentum.

"Adjuro vos." Ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus Ecclesiae de gentibus, quam de Judaeis collectae curam habere: sed aequalem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet. Non minus enim haec regina austri capitur amore sponsi, quam prima amica de Judaeis.

"Cervosque." Cervi est in senectute serpentem comedere, et pro siti a veneno concepta, ad fontem properare, et inde potando juvenescere, cadentibus pilis et cornibus: quod cuique fideli competit per lavationem baptismi.

Versus 6

"Quae est ista." Ulterius agit de Ecclesia de gentibus conversa, quomodo apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum promotiones sit multiplicata.

"Quae est ista?" Judaei conversi, videntes etiam gentes converti et in amorem sponsi pariter recipi; non ex invidia, sed quasi admirantes, et de societate fratrum congaudentes, inquirunt si salus sit promissa gentibus: quod multum fuerat dubium.

"Quae ascendit." Eodem tempore, et dormit, cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesiae, et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat.

"Per desertum." Id est per medium gentium, quae nulla erant virtutum fruge fecundae, quas nullus propheta, vel angelus ad cultum Dei instituerat, vel: "Per desertum sicut virgula fumi," quia a mundi illecebris separata, coelestibus praeceptis est dedita. Fumus eodem tempore partim oritur, partim, qui prius ortus fuerat, solet in sublimioribus disparere: sic Ecclesia, in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam, qui prius nati fuerunt, semper colligitur ad coelestia. Fumus ex igne natus ad alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus: sic Ecclesia igne sancti solius Spiritus in amorem Dei accensa ascendere non desinit, donec a terrenis abstracta ad invisibilia coeli rapiatur.

"Ex aromatibus." Nota quod aromata commemorans, primo "myrrham," deinde "thus," et postea "universi pulveris pigmentarii" ponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offere Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere.

"Pigmenta." In pulverem redacta valent ad confectionem: sic virtutes cum non extollunt animum, sed quasi in pulverem, reputatione agentis, rediguntur, ad perfectionem perducunt.

"Pigmentarius," vel homo qui operam dat virtutibus: vel Deus, qui virtutes largitur.

Versus 7

"En lectulum." Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad "lectulum," et per quid ascendat, quia scilicet media "fercula" sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et praedicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos praeelegisset.

"En lectulum." Lectulus veri pacifici, aeterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in praesenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum "ambiunt fortissimi:" quia et praesentem quietem, et pacem Ecclesiae praedicatores contra incursus tuentur, et internam patriae coelestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur.

"Israel." Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinae visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel coelestis dono speculationis sublimantur, vel praedicationis ministerium suscipiunt.

Versus 8

"Omnes tenentes gladios." Qui indesinenter habent verbum Dei in promptu, et ad resecanda superflua et in se et in subditis, et ad repellendos hostes et conculcandos.

"Omnes tenentes gladios." Verbum Dei tenent, et periti sunt qualiter utantur illo, tam alios quam se quantum ad vitia expugnando.

"Ad bella doctissimi." Quia tot millibus annorum contra diabolum in carnis fragilitate pugnaverunt, ex assiduo usu docti sunt.

"Propter timores." Ne insidiae tentatoris; si eos securos inermesque repererint sternant: et ne eis expugnatis lectulus quem custodire debuerunt, foedetur, scilicet, ne praesens pax Ecclesiae violetur, et sic futura beatitudo amittatur.

Versus 9

"Ferculum." Non solum per hoc, quod et in praesenti in lectulo Salomonis quiesco, et ad futurum lectulum festino, et fortissimos custodes habeo, apparet quod salus sit promissa gentibus: sed etiam per hoc, quod de nobis fecit quoddam ferculum, id est quod de loco ad locum ferret sui verbi dispensatores, vel in quibus ipse per mundum feratur. Vel ita: Pacificus, ad cujus lectulum propero, ita munivit me: et hoc fecit per ferculum, id est per apostolos, per quos, sicut in cathedra fertur, quos ad meam salutem vel nostram misit.

Versus 10

"Reclinatorium aureum." Id est, sui speculatores plenos divina sapientia, vel "reclinatorium" facit in ferculo, cum spem perpetuae quietis fidelibus promittit.

"Aureum," quia requiem suae visionis gloria coruscam praeparat.

"Ascensum purpureum." Ascensus sunt illi, per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum: qui sunt "purpurei," id est ad martyrium prompti. Vel, ipsae virtutes, sunt "ascensus," quae sunt vera "purpura:" quibus decorantur animae fideles. Vel, ipse Christus "ascensus," per quem et in Ecclesiam et in coelum intratur.

"Purpureus," quia lavit nos in sanguine suo: et nullus ingreditur Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus.

"Media charitate constravit." Vel charitate, qua pro nobis passus est.

"Media," id est, Ecclesiae corda, instar strati paravit, ubi fideles animae molliter quiescant: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: unde addit: "Propter filias Jerusalem." Propter animas coelestium desiderio aestuantes quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit.

"Media" GREG. "Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere, diligat proximum "propter filias Jerusalem,"quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filiae, quae per charitatem a Dei aedificio non alienae sunt."

Versus 11

"Egredimini et videte," etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus praedicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiae, quae de Judaeorum primitiis instituta, praelatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus praedicata fuit, vicem mater reddat.

"In diademate." Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriae nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur.

"In diademate," id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judaea sua.

"Qui coronavit eum." Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliae mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Haec descriptio pro Ecclesiae multiplicitate extenditur.

"Desponsationis illius." Si "illius" referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quae praecipua laetitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.

PrevBack to TopNext