Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 1

"Veniat dilectus." Qui promisit se futurum "mecum usque ad consummationem saeculi," modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet.

"Veniat dilectus." Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quaerit, qui "non patitur nos tentari supra id quod possumus." Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi.

"Veniat dilectus." Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piae devotionis.

"Veni in hortum." Sponsus desiderio Ecclesiae respondens, eadem quae petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi.

"Veni," errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando.

"Messui." Quadam falce mortis ab hac vita praecidi, et in cellaria beatitudinis perduxi.

"Comedi favum." Per "favum," qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiae quaerunt, et aliis dilucidant; per "mel," qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per "vinum," fortes coelestium praedicatores; per "lac," infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernae retributionis spe communes, supernus arbiter approbat.

"Comedite, amici." Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant.

"Inebriamini, charissimi." GREG. "Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem aeternorum accensi, temporales poenas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui praecepta vitae laetabundus audit, sed ad implenda piger remanet."

Versus 2

"Ego dormio." Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura praedicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiae, quae est in hoc praesenti saeculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judaei intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia: "Ego dormio. Aperi mihi, soror mea," etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. De sanguine meo, "soror mea;" accessu meo, "proxima mea;" de spiritu meo, "columba mea;" de sermone meo quam plenius ex otio didicisti, "perfecta mea. Caput meum." Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excaecatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit.

"Cincinni mei." Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhaerentes: "sunt pleni guttis noctium," id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis (interpolare) interponere.

Versus 3

"Exspoliavi me." Ecclesia non inobediens de injuncto officio, sed metuens in assumenda fratrum cura, ne corruat in peccata, sine quibus non transigitur haec vita, respondet: "Exspoliavi me." Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens, rursus mundi sordibus polluar, quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quamlibet eximius doctor, difficile vitat peccatum.

GREG. "Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit, restat ut quibus aeterna praedicat, ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet."

Versus 4

"Dilectus meus." Ecclesia timente casum, quia Dominus amorem erga se nostrum, in proximorum maximo amore vult cognosci, apte subditur: "Dilectus meus," quasi: Pertimesco quidem saeculi conversationem; sed intelligo, quod charitas operit multitudinem peccatorum; et confido in dilecti mei auxilio, a quo jam sunt compuncta corda eorum.

"Manum suam." Operantem compunctionem, vel, ad memoriam nostram reduxit operationem, quam operatus est in nobis, quia nullius egens, de sinu patris egrediens, in terra pro nobis conversari voluit.

"Manum suam" mittit, cum virtute sua animum per subtilem intellectum pulsat.

"Et venter." Potest per ventrem intelligi mollities et fragilitas illorum qui praedicationis officium suscipiunt, quia se minus idoneos recognoscunt, et timent.

"Venter." Id est molles et fluxa pars inter nos; vel, ventris nomine cor designatur, qui sicut cibi in ventre, ita cogitationes in corde excoquuntur. Cor contremiscit, si facere recusat pro proximis, quod Deus fecit pro inimicis. Et venter intremiscit, quia infirmitas gaudens de coelesti intellectu in sua exsultatione turbatur, et timet ne perdat, quod tenere nescit.

Versus 5

"Surrexi, ut aperirem." Surrexi a dormitione ad laborem; quia necesse est ut qui veritatem praedicare disponit, prius ad agenda ea quae praedicat assurgat, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiatur; cui subjuncta verba conveniunt, "Manus meae distillaverunt," etc.

"Et digiti mei pleni sunt myrrha." Digiti, id est discretio, ut solo contuitu supernae retributionis, non pro humano commodo ostendantur operari. Sicut enim in manu sunt discreti digiti: sic in operibus oportet discretionem adhiberi, alioquin non valent.

Versus 6

"Pessulum ostii." Causam peccati, id est incredulitatem, et quamlibet aliam: quia ut pessulum, ostium; sic causa detinet peccatum, qua remota removetur, et sublato peccato patet via Christo. Dixerat, quia dilectus manu missa per foramen se tetigerit ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua felicissimo ejus amplexu perfrui, id est suavitate divinae illustrationis, quam raptim senserat, plenius satiari, sed quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio aeternorum, quae in alia vita reservatur, subditur recte: "At ille declinaverat. Anima mea," etc. Ecce jam tertius gradus: primitiva fuit ex Judaeis conversa; per quam, et postquam haec gentilis, de qua hactenus actum est; quae Gentilis ut diximus, hanc tertiam instituit, de qua modo exsequitur: quae usque ad novissimam intrationem reliquiarum Israel durabit successu praelatorum et subditorum. Transi quidem, sed tamen locutus est mihi mandata sua relinquens, ut patienter eum exspectarem: et postquam locutus est, "Anima mea liquefacta est. Quaesivi et non inveni illum: vocavi," etc. Vox ejusdem Ecclesiae, quae aperuit, secundum illos quos aperuit: quae prius erat venter vel vox ipsorum.

Versus 7

"Tulerunt pallium." GREG. "Pallium tollunt praedicatores, quando, si quid pompae saecularis residuum erat, ab anima auferunt, vel, si quod peccatum per ignorantiam inerat, detegunt."

Versus 8

"Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis," etc. Adolescentulae jam ad aliquam cognitionem promotae, ad famulos Dei, quos angelicam in terris vitam agere credunt, devote veniunt et eos exorant, ut in tempore suae orationis Domino se commendent. Vos filiae Jerusalem supernorum spirituum, qui jam cum Deo regnant. Vel, per filias Jerusalem possumus accipere etiam inferiores in Ecclesia, quos etiam admonent superiores, ut secum quaerant: quia quod a pluribus quaeritur, quandoque citius reperitur, et, ut ubique charitas dilectionis ostendatur.

Versus 9

"Qualis est dilectus." Haec sponsa recolens intima conscientiae, expavescit, et pigritiam suam accusans ex humilitate ad laborem festinat, dicens: Obsecro, quia sic adjurasti nos fervore divinae charitatis, quam habes, me quoque fac ardere, et salutari admonitione in ejus amore me confirmes. Apta et praeconia virtutum ac potentiae ejus congrua laude decantans, denuo interrogatur, in qualium mentibus ejus soleant vestigia reperiri.

Versus 10

"Dilectus meus candidus et rubicundus." Condigna quaerentibus a parte sponsae responsio.

"Dilectus meus." Primo, mundus et sanctus venit in mundum, postmodum passione cruentus exivit de mundo. Per "candidum," amorem Divinitatis; per "rubicundum," carnem passam accipe, ut Deum et hominem notet, et in utroque "electus. Electus ex millibus." Quia unus Mediator de omni numero angelorum, vel hominum acceptus; unde dicitur: "Hic est Filius meus dilectus," etc. Quia non est "inventus alius, neque in coelo, neque in terra qui acciperet librum".

Versus 11

"Caput ejus aurum optimum." Alia translatio: "Crines ejus abietes." Abies, Graece ἐλατη vocatur. Ude hic elate, non Latinum, sed Graecum videtur. Vel caput, id est Divinitas, quia "caput Christi Deus".

"Comae ejus," id est, cogitationes ejus sanctae et rectae, et tamen stultis despicabiles.

"Nigrae quasi corvus." Despicabiles mundo, quasi illa clamosa et improba avis. Vel, "quasi corvus," ut nulli sacramenta Ecclesiae committant, donec sibi, vel matri similari videant, vel, quia cum pulchri sunt, se fuisse nigros intelligunt ex natura sua.

Versus 12

"Oculi ejus sicut columbae." GREG. "Solent columbae juxta fluenta aquarum residere, ut volantium avium in aqua umbram videant, et sic ungues vitent: sic sancti in Scripturis fraudes daemonum prospiciunt, et ex deceptione, quam attendunt, quasi ex umbra hostem cognoscunt, et fugiunt, quae fluenta plenissima dicuntur, quia de quibuscunque in Scriptura consilium quaeritur, per illam ad plenum invenitur. Potest in rivulis, veteris legis eruditio; in fluentis, evangelica perfectio intelligi: quia praedicatores et nova et vetera proferunt."

"Oculi ejus." Id est, dona sancti Spiritus, quae ipse dat, quae amatores suos, non in coeno more porcorum volvi permittunt, sed in similitudine aquarum claros et perspicuos reddunt, nil tenebrosum habentes. Unde et rivulis et mundis aquis, non stagnis turbulentis comparantur, quia Deum vident, et divinorum charismatum luce replentur. Quae charismata, quia sola gratia dantur, subditur: "Quae lacte sunt lotae." Quia sicut mater sola naturali dilectione lac filiis ministrat, sic Deus sola gratia dona charismatum filiis donat. Quae resident juxta fluenta plenissima aquarum: quia quanto de Deo clarius vident, tanto magis ad altiora cognoscenda intendunt.

Versus 13

"Genae." Id est, modestia et pietas Salvatoris, quae in illo singulariter refulsit.

"Sicut areolae." Quemadmodum ordinatae sunt areolae ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem et aspectus gratiam, ita Mediator in carne apparens, doctrinae modestia et dulcedine delectabat praesentes, attrahebat absentes: "consite a pigmentariis;" hoc est, apostolis et prophetis, qui concordi voce, non solum ejus sermones, sed etiam mores sacris paginis descripsere, in futura ejus arcana incarnatione, ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et talia.

"Labia ejus lilia distillantia myrrham." Verba doctrinae ejus "lilia" quae claritatem regni coelestis promittunt, gravia patientibus, "primam myrrham," quia contemptum voluptatum praedicant.

Versus 14

"Manus illius." Id est, opera Christi: quae enim verbo docuit, opere complevit, ut de doctrina sua mirantes, operibus confirmaret.

"Tornatiles," quia in promptu habet facere quod vult, sicut tornatura caeteris est promptior artibus: et quia in se omnem justitiae regulam tenet, unde dicitur: "Oportet in me impleri omnem justitiam".

"Aureae, plenae hiacynthis." Quia virtutes quas in homine gessit, divinitatis gratia perfecit: quae nos ad spem et ad amorem coelestium excitant. Hiacynthus enim aerei coloris est.

"Venter ejus eburneus," id est, fragilitas humanitatis: "eburneus" pro decore castitatis, quia ab omni peccato immunis.

"Distinctus," scilicet, non totus eburneus, nec totus sapphirinus. Sapphirus sublimitatem coelestium significat.

"Distinctus" ergo, quia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte, partim divina celsitudo, miraculis, resurrectione et ascensione intelligitur. Sapphirus habet speciem sereni coeli.

Versus 15

"Crura illius columnae," id est, itinera passionis, incarnationis, quae columnae dicuntur propter rectitudinem et firmitatem, quia quidquid per eum gestum est, ante tempora a Deo dispositum est.

"Fundatae super bases." Id est super prophetas, quia talis apparuit, qualis praedictus ab illis in divina dispositione legentibus. Vel "bases" ipsa dispositio Dei, quae ordinavit.

"Species ejus ut Libani." Quid per singula ipsius Redemptoris membra laudo, totum brevi comprehendam: quomodo "Libanus" altitudine et amplitudine est insignis; ita Dominus inter omnes qui de terra orti sunt, antecellit. Et sicut ille mons nobilium ferax est arborum, ita ille omnes sanctos in se radicatos extollit et conservat; et sicut "cedrus" pulchritudine, fortitudine, sublimitate, odore, omne decus silvarum antecedit: sic dilectus "speciosus forma prae filiis hominum", quia ipse non accepit ad mensuram, et de "plenitudine ejus omnes accepimus".

Versus 16

"Guttur illius suavissimum," etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quae dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur.

"Totus," id est Deus et homo;

"desideralibis," non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis.

"Talis est dilectus." Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et tali affectione ei cohaereas.

"Filiae Jerusalem." Pro decore carminis variantur personae colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsae, et nomine filiarum. Cum ad patriam coelestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.

Versus 17

"Quo abiit dilectus." Audita qualitate dilecti, de qua quaesierant filiae Jerusalem, addunt aliam quaestionem: quia enumeratis tot laudibus, quis audiens non concupiscat? et hoc in unitate sanctae Ecclesiae inquiri oportet, in qualium corde potissimum, et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri.

"Quo abiit," non relinquendo eos in quibus erat, sed ubi alios associet, et post alios etiam alios invitet, et sic abire, et declinare dicitur, ad modum candelae, quae cum accensa sit, multas alias circumquaque accendit, ipsa tamen nihil patiens detrimenti.

"Quo abiit." GREG. "Sciendum, quod Deus, qui ubique est, in loco est, sed localis non est. Locale dicitur, quod circumscribitur secundum partes loci supra et infra, ante et retro, dextera et sinistra. Cum vero angeli et humanae animae loco circumscribi non possunt, longe minus illa incomprehensibilis substantia. Major vero cognitio, quae in praesenti de Deo haberi potest, et secundum ejus sola opera: quia quod altius est, in carne possumus mirificentiam operum Dei subtiliter attendere."

"Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum." Licet Deus communi modo omnibus rebus insit, praesentia, potentia, substantia, tamen familiari modo dicitur inesse, id est, per gratiam, illis, quibus opera sua videntur mirabiliora, qui licet plenam Dei notitiam non habeant, tamen mirificentiam operum Dei acutius considerant.

PrevBack to TopNext