Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

Versus 2

"In qua potestate." De Dei potestate dubitant, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Unde addunt: "Aut quis est," etc. In quo plane negant Dei Filium, quem non suis viribus, sed alienis signa facere credunt.

Versus 3

"Interrogabo vos," etc. Poterat aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio vel sua sententia condemnentur.

Versus 4

"Baptismus Joannis," etc. Quem confitemini de coelo habuisse prophetiam mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere.

"Neque ego," etc. Propter duas causas veritas quaerentibus est abscondenda. Vel, quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur: "Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo". Vel quia ex odio et contemptu quaerunt; unde dicitur: "Nolite sanctum dare canibus".

Versus 9

"Coepit autem." Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod coeperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat.

"Vineam." Moraliter: "Vinea Domini sabaoth, domus Israel": coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti.

"Et ipse peregre," etc. Qui ubique est, diligentibus se praesentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.

Versus 10

"Et in tempore." Primus servus qui mittitur, Moyses legislator. Qui per quadraginta annos fructum legis quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed caesum dimittunt inanem.

Versus 11

"Et addidit," etc. Alter servus David propheta, qui post Moysem colonos vineae psalmodiae modulamine et citharae dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum, dimittunt inanem, dicentes: "Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai" ? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur exorat: "Domine Deus virtutum, converte et respice de coelo, et vide et visita vineam istam". Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala quae vineae imminerent praedicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt.

Versus 14

"Quem cum vidissent." Aperte probat Judaeos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: "Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae". Et ideo consulentes sibi dicunt: "Ecce mundus totus post eum abiit", etc. Haereditatem ergo Ecclesiae quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judaei eripere volunt, dum fidem, quae per eum est, exstinguere conantur, justitiae Dei non subjecti, sed suam constituere volentes.

"Hic est haeres:" Christus haeres, quia morti propriae supervixit, et testamentorum quae ipse condidit, quasi haereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.

Versus 15

"Et ejectum illum." Marcus ordinem mutat: "Occiderunt et ejecerunt extra vineam (Marc. XII)". In quo pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem praedicantibus apostolis credere noluerant, sed quasi utile cadaver projicientes, gentibus suscipiendum dederunt.

Versus 16

"Absit." Contradicunt sententiae quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judaeis justum fore, divinae scientiae legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.

Versus 17

"Quid est," etc. Quomodo implebitur haec prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est praedicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes.

"Aedificantes." Qui supra coloni, hic aedificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur.

Versus 18

"Omnis qui ceciderit." Qui credit et tamen peccat, cadit super lapidem, et non conteritur, sed confringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est, qui negat penitus, conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum, qui modo contemnit, et injuriis afficit, necdum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus. Cadit super eum lapis, quem veniens in judicio opprimit.

Versus 19

"Et quaerebant," etc. Quasi mentientem quaerunt interficere in quo vera probantur quae dixerat. Ipse est enim haeres, illi pravi coloni qui solo humano terrore retardantur donec veniret hora ejus.

Versus 20

"Et observantes." Quod prae timore populi, per se non possunt, inanibus praesidiis efficere volunt, velut immunes a morte ipsius videantur.

Versus 22

"Licet nobis," etc. Cum nuper sub Augusto Judaea Romanis stipendiaria facta esset, Pharisaei qui de justitia sibi applaudebant, qui decimas et primitiva Deo dabant, tributa homini solvenda negabant, pro qua seditione postea regnum et tota patria destructa sunt.

Versus 24

"Cujus habet," etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Caesaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quae erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Caesari, noli habere quae sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quae Caesaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.

Versus 25

"Reddite ergo." Sicut Caesar exigit impressionem suae imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui signatam.

Versus 27

"Accesserunt autem," etc. Duae haereses erant in Judaeis: Pharisaeorum, qui praeferebant justitiam traditionum et observationum, unde et divisi vocabantur a populo, et Saducaeorum, qui et ipsi vindicabant sibi quod non erant, id est justi.

Versus 28

"Magister." Qui resurrectionem corporum non credunt, et animas putant interire cum corporibus, turpitudinem fabulae fingunt, quae deliramenti arguit eos qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri, ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.

"Ut accipiat," etc. In lege litterae cogebatur nubere in vita. Sed in lege spiritus commendatur castitas.

Versus 35

"Illi vero," etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quae possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi.

"Neque nubent," etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.

Versus 37

"Quia vero resurgent mortui." Postquam propositae quaestioni de resurrectionis conditionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit.

Versus 40

"Et amplius," etc. Confutati in sermonibus non amplius interrogant, sed aperte comprehensum Romanae potestati tradunt, ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.

Versus 41

"Quomodo dicunt," etc. Consummaturus praecepta Dominus, in fine testamenti sui fidem concludit ut Dominum Jesum verum Deum et verum hominem ad dexteram Patris sedere credamus.

Versus 43

"Donec ponam." Quod a Patre subjiciuntur inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae, qua in altero aliter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.

Versus 46

"Attendite a scribis." Duplici ratione jubemur attendere a vanae gloriae cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur.

"Et amant salutationes in foro." Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi.

Versus 47

"Qui devorant," etc. Marcus: "Sub obtentu prolixae orationis," qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur.

"Hi accipient damnationem." In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem.

PrevBack to TopNext