"Psalmus ipsi David." CASS. "Psalmus iste continet formam perfectae sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est."
"Ipsi David." Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quae est perfecta conversatio vitae.
"Misericordiam et judicium cantabo." CASS. "Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit."
"Misericordiam et judicium cantabo." Haec duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est praemissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit.
AUG. "Nemo de misericordia praesumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia praecedit misericordia. Semper haec simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro."
Versus 2
"Psallam et intelligam." ID. "Hoc dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est, credam quod Dominus veniet, quem iste tantum desiderat, qui veniet in via immaculata."
CASS. "Quia mundum transivit sine peccato; vel, ego psallam et intelligam existens in via immaculata, quando, etc. Vel, "psallam,"hilariter operabor, et per hoc intelligam."
"Quando venies ad me." In secundo adventu, vel obitu cujusque. Vel, "quando venies ad me," per carnem in primo adventu, quia in via immaculata.
"Perambulabam." CASS. "Secundo, quae sit via immaculata exponit."
AUG. "Perambulabam." "Quae est via immaculata? Ea ab innocentia incipit, et in illa consummatur; et non est opus multis verbis: Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed duobus modis nocet homo, videlicet si facit miserum, et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet."
CASS. "Perambulabam." "Quasi dicat: Transitoria non quaesivi, sed cucurri viam mundi, existens in medio domus tuae. Innocentia hoc potest, ut faciat habitare in medio domus Dei, quasi honorabile exemplum aliorum."
Versus 3
"Non proponebam." CASS. "Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: "Non proponebam,"usque, "oculi mei."Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis."
AUG. "Non proponebam." "Quasi: "Perambulabam in innocentia:"hac utique (dicit totus Christus,) quod "non proponebam,"id est, non diligebam rem injustam."
"Non adhaesit." CASS. "Exponit praevaricationes."
Versus 4
"Cor pravum," qui praevaricatur corde; declinantem, haereticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt.
Versus 5
"Superbo." AUG. " Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: "Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam"."
Versus 6
"Oculi mei." Hic alteram partem innocentiae exsequitur, scilicet, quod cum justis habet partem. Quasi dicat: Cum talibus non edebas, unde ergo pascebaris?
"Terrae." AUG. "Degentes in terra, ubi tot illecebrae, unde major corona. Vel CASS.qui per totum mundum sunt."
"Ut sedeant mecum." AUG. "In veritate fidei mecum permaneant, vel participent mecum regno aeterno, vel judicent mecum."
Versus 7
"Non habitabit in medio domus meae." CASS. "Id est, Ecclesiae. Etsi aliquandiu toleretur gratia correctionis, non praeeminet meritis, nihil potest; non est in populo meo granum, sed palea."
"Non habitabit," hoc maxime convenit sacerdotibus, ut pravis non cohabitent.
Versus 8
"In matutino." CASS. "Tertia pars, ubi ostendit quis finis sit malorum. Et loquitur hic Christus."
"In matutino." Post vitatos malos, justus ad se reversus, addit quod suggestiones daemonum de corde expulit "in matutino," id est, quando in initio tentationis, quasi in crepusculo incipiunt apparere.
"Interficiebam." Oratione, qua debent ejici, ne crescant.
"Peccatores." Daemones, qui omnem carnem faciunt peccare.
"Civitate Domini." Anima justi, unde diabolus dispergitur et removetur.
"Omnes operantes iniquitatem." Id est, submissiones vel immissiones diaboli.
AUG. " Jam enumeravit quod ei non adhaeserunt nisi boni, etc., usque ad hoc et justo convenit, qui praevidet hoc futurum, et ideo se sic habet."