Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 106

Psalmus 106

"Alleluia, alleluia." AUG. " Hic psalmus commendat misericordiam Dei, etc., usque ad quae Apostolus posuit, quamvis idem significantia."

Versus 1

"Confitemini Domino." ID. " Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri."

"Confitemini."

CASS., AUG. " Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de haereticis, ibi, Et pauci facti."

Versus 3

"Et mari." CASS. "Pro austro, ponit mare, oceanum illius partis intelligens, hoc pro qualibet parte mundi potest accipi."

Versus 4

"Erraverunt." ID. " Secunda pars, ubi prima tentatio, etc., usque ad quarto pro exauditione confessio, id est, laudatio."

Versus 5

"Esurientes." AUG. "Curiosos saeculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant."

"Anima eorum," etc. Commendat se Deus, quod nobis expedit; deficimus ut rogemus, et subvenientem amemus.

Versus 7

"Et deduxit." AUG. "Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus aestuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed praemittit de confessione."

Versus 8

"Mirabilia." HIER. "Quasi mirabili modo redemptionis datae sunt misericordiae."

Versus 9

"Esurientem." CASS. "Scire appetentem, vel non scire appetentem, sed inedia nimia deficientem, sicut contingere solet nimia fame vel infirmitate confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat."

Versus 10

"Sedentes." AUG. " Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, etc., usque ad et nos etiam hoc posse consideremus."

Versus 11

"Quia exacerbaverunt." ID. " Hoc aliud iterum conantem, etc., usque ad unde eis erat iratus."

"Consilium Altissimi." Ut qui superbierunt, in angustiis humiliarentur, quod erat salubre consilium, ut morbus saeculi contrario remedio curaretur.

Versus 12

"Nec fuit qui." ID. "Deo enim desistente ab auxilio, laborare potes contra vitia, sed non vincere; et te presso tua prava consuetudine, humiliabitur cor, ut discas clamare, unde subdit: "Et exclamaverunt.""

Versus 13

"Et exclamaverunt." CASS. "Simili causa eadem sententia quae et supra."

Versus 16

"Portas aereas." ID. "Portae aereae, hominum consuetudines vitiosae, quae clausos non sinunt exire."

"Vectes." Spiritus immundi, qui portas obserant. Aereos, ferreos, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei frangit.

Versus 18

"Omnem escam." AUG. "Quarta pars, ubi ponitur tertia tentatio, quae est taedium. Qui supra fame languebant, item fastidio periclitantur ne ergo putes de satietate securos, quia et fastidio moriuntur. Et hoc est "omnem escam,"etc."

AUG. "Postquam venit de ignorantia ad veritatem, de errore ad viam, de fame sapientiae ad verbum fidei, et postquam difficultates malorum vicit, ut sine querela vivat, restat taedium, ut aliquando nec legere, nec orare delectet; evasit imperitiam et concupiscentiam, sed moritur taedio."

Versus 23

"Qui descendunt mare." " Quinta pars, etc., usque ad si tota navis periclitatur."

Versus 24

"Ipsi viderunt opera Domini." AUG. " Vel viderunt, etc., usque ad exponit procellas eorum, subdens, "dixit et stetit. In profundo. Dixit et stetit spiritus procellae," etc."

ID. "Profundum cor hominum unde venti erumpunt, et fiunt tempestates seditionum et dissensionum."

Versus 27

"Sicut ebrius." ID. "Titubant, quia prosperitas eorum vel adversitas, major est viribus."

"Et omnis sapientia eorum devorata est." Inquiete sapientes apparent, quando loquuntur, quando legunt; sed veniente tempestate, omnia humana consilia deficiunt; quid agendum sit, non videtur. Restat ergo clamare, ut cor eorum solidet Deus, ne tentationibus ventiletur.

Versus 32

"In Ecclesia." AUG. "Ecce unde omnia dixerit, et ubi omnia praedicta aguntur."

Versus 33

"Posuit flumina." CASS. "Sexta pars hactenus, quomodo et mala inimicorum prodesse facit."

AUG. "Posuit flumina." " Consequenter Ecclesia commendatur, etc., usque ad unde et erga Ecclesiam Dei beneficia aperte monstrantur."

Versus 34

"In salsugine." CASS. "Salsus humor, ubi dominatur, fecunditatem tollit."

"A malitia habitantium." AUG. "Propter malitiam eorum qui terram illam, id est tabernaculum Domini, dolosis mentibus inhabitabant."

Versus 37

"Et seminaverunt." CASS. "Seminant agros, plantant vineas, qui corpora sua coelesti institutione purificant, ut fructus bonorum operum ferant."

Versus 38

"Nimis:" CASS. "pro valde, vel quia multi vocati, pauci vero electi."

Versus 39

"Et pauci." AUG. " Septima pars, ubi dicitur etiam aliquid de haereticis, etc., usque ad sed non erant de paucitate electorum."

"Vexati." CASS. "Vel, persistentes per haereticos, vel haeretici insidiis diaboli. Dolor et tribulatio his qui auctorem salutis relinquunt."

Versus 40

"Effusa est." AUG. " Vel, effusus est contemptus, etc., usque ad et quid fecit etiam de illis seductis? Ecce."

Versus 41

"Adjuvit pauperem." Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quaestiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, "Qui stat, videat ne cadat." Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis?

"Et posuit sicut oves." Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multae familiae, multae Ecclesiae: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Haec tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa.

Versus 42

"Videbunt recti et laetabuntur." AUG. "Ecce quo Psalmista tendat, ad hoc, scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur, ut mali per superbiam conteruntur."

Versus 43

"Quis sapiens et custodiet haec?" ID. " Conclusio, quasi diceret, quia pauperem adjuvat Dominus, ergo: "Quis est sapiens? Misericordias." Quod de errore liberat, etc., usque ad et iniquus os suum oppilat."

PrevBack to TopNext