"In finem, Psalmus." AUG. " Prophetia de Christo, etc., usque ad et quae de Juda expressa sunt, ut illud: "Et episcopatum ejus accipiat alter.""
CASS. "Quintus eorum qui latius de passione agunt."
Versus 2
"Deus laudem." CASS. " Monet Judae malitiam declinare, etc., usque ad Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: "Quia os peccatoris.""
ID. "Decora diversitas, quia iniqui non tacent vituperium."
Versus 3
"Gratis." AUG. "Sicut piis per se placet aequitas, sic impiis iniquitas."
Versus 4
"Pro eo ut me." ID. "Plus nocent, in membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum interficiunt, quam qui carnem ejus mox resurrecturam peremerunt."
Versus 5
"Et posuerunt adversum." AUG. " Sex differentiae sunt, etc., usque ad quod est bonum pro malo, quod et Deus judex facit."
CASS. " Tribus modis omne peccatum contrahitur, etc., usque ad quod Christus orans pro Judaeis fecit."
Versus 6
"Constitue super." AUG. " Secunda pars, ubi incipit prophetare, quae pro impietate recipiant. Supra de pluribus, etc., usque ad quorum personam Judas gessit."
"Constitue super eum peccatorem." Sicut de Juda, ita de eis.
Versus 7
"Cum judicatur exeat condemnatus." Quia in nequitia permanentes thesaurizant sibi iram.
"Oratio in peccatum:" quia non fit per mediatorem.
Versus 8
"Dies pauci." Secundum regnum, quod post non diu stetit.
"Episcopatum," id est Christum (qui ad eos missus) accepit populus gentium.
Versus 9
"Filii orphani:" amisso, quasi patre, regno; vel patre Deo.
"Uxor," id est plebs.
"Viduae," amisso regno.
Versus 10
"Transferatur," ut in captivitate factum est.
"Mendicent," sub regibus gentium.
Versus 11
"Omnem substantiam ejus," id est, vitam, singula peccati puniens; debita eorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur.
"Et alieni," id est, diabolus et angeli ejus.
"Diripiant labore ejus," Quia non thesaurizant in coelo.
Versus 12
"Et non sit illi," etc. Id est, adjutor non est ei, cui Christus deest.
"Nec sit qui misereatur." Non dico ad temporalia, habenda, sed aeterna.
Versus 13
"Fiant nati ejus in interitum" sempiternum. Ideo quia manserunt in "generatione una," id est, quia non regenerati fuerunt.
"Et deleatur nomen." Id est, Jerusalem terrenae, quae servit cum filiis suis quae prophetas interfecit.
Versus 15
"Et dispereat de terra viventium," id est Ecclesia.
"Memoria eorum," quia cum essent rami naturales, facti sunt.
Versus 16
"Pro eo quod non est recordatus." Poenitendo.
"Facere misericordiam." Supra membra Christi.
Versus 18
"Maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem." AUG. "Peccata modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant."
Versus 19
"Quo operitur." " Videtur dicere hic,etc., usque ad semper sit paratus, unde hic ait "semper praecingitur.""
Versus 20
"Apud Dominum." ID. "Specialiter Christo detrahunt, qui dicunt non esse ex Patre, vel minorem Patre."
"Mala adversus animam." Dicentes, non potuisse surgere, cum vellet.
Versus 21
"Et tu, Domine." CASS. " Tertia pars, ubi precatur, etc., usque ad adjuva me, secundum hominem."
"Propter nomen tuum." Nullis enim operum etc., "usque ad quia suavis est misericordia tua."
Versus 22
"Quia egenus et pauper." ID. "Egestas et paupertas Christi est infirmitas, ex qua crucifixus est."
Versus 23
"Sicut umbra cum declinat ablatus sum." CASS. "Sicut ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors."
Versus 24
"Immutata est." AUG. "Immutata est ergo caro Christi, etc., "usque ad quia Jesus nondum fuit glorificatus. Propter oleum,"id est, spiritualem gratiam, unde Christus dicitur."
Versus 25
"Moverunt capita." CASS. "Furiosi commotione capitis minantur."
AUG. "Moverunt capita, quia viderunt pendere in cruce, sed nondum quando caro immutata."
Versus 26
"Adjuva me, Domine." CASS. "Rogat ut homo, praestat ut Deus."
Versus 27
"Manus tua haec." AUG. "Christus haec manus, et est Verbum apud Deum et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat enim sine tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem."
Versus 28
"Maledicent illi et tu benedices." Una est maledictio malorum Deus, cum benedicit, facit quod dicit.
Versus 29
"Sicut diploide," etc. Alii interpretantur pro diploide, duplex pallium, id est, confundantur intus et foris, id est, coram Deo, et hominibus.
Versus 30
"Nimis in ore meo." Solet poni "nimis," pro plus quam debet, sed et pro valde.
"In medio." AUG. "Id est, in communi, vel in corde."
Versus 31
"Quia astitit a dextris pauperis." " Diabolus a dextris Judae, etc., usque ad sed ut animam salvaret a persequentibus."