On this page
Psalmus 117
Psalmus 117
Versus 12
"Circumdederunt me," etc. ID. "Quod ab ignorantibus gestum est, mystica subtilitate praedicit Spiritus sanctus. Nescientes Judaei rem omnium fecerunt, et nobis dulciorem, passione Deum, sicut apes dum sibi putant reponere, aliis mel faciunt."
Versus 13
Versus 18
Versus 19
"Aperite." CASS. "Tertio portas Jerusalem aperiri sibi cupit, ubi dicit et de angulari lapide. Aperite, o prophetae, qui portatis claves regni coelorum."
"Portas." CASS., HIER. "Per has portas doctrinae ingressi vere laudant; extra Ecclesiam catholicam non est laus Dei."
CASS. "Hae omnes portae ducunt ad unam, quae est Christus, per quam justi intrant in coelum; unde: "Ego sum ostium, per quod si quis introierit, salvus erit". Et alibi: "Nemo venit ad Patrem, nisi per me"."
Versus 24
Versus 26
Versus 27
"Constituite diem." AUG. " Magni, qui excedunt, qui mente verbum Deum apud Deum contingunt, etc., usque ad id est, ad aeterna gaudia attingat."
"Diem solemnem." In veteri lege Pascha, Pentecoste, scenophegia, tres praecipuae solemnitates, in quibus praeceptum ut nemo vacuus in conspectu Domini appareret. Vacuus est, qui in se Christum non habet, qui est fundamentum, quod nemo mutare valet. Inde est quod illis tribus solemnitatibus fidelis populus nummum offert manuali oblatione, interiorem significans. In nummo enim nomen et imago regis. Quisque ergo spiritualiter nummum offerat, ut "nomen" regis, id est Christi, in se habeat, a Christo Christianus dictus; et imaginem, id est animam, lumine vultus ejus insignitam Deo exibeat.
"Cornu altaris." CASS. "Vel per "altare"intelligitur sacramentum corporis et sanguinis, etc., "usque ad non habebit vitam aeternam.""
Vel, "altare" intelligitur mens hominis; unde in lege praeceptum fuit fieri altare quadrangulum et concavum: ideo quadrangulum, quia mens humana quatuor virtutibus muniri debet, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia; eadem debet esse concava ad recipiendum verbum Dei atque ignem dilectionis. Tumor enim infusa repellit; unde in Levitico praeceptum est vesiculam gutturis et plumam projici, quando turtur vel columba offertur. Vesicula inflationem superbiae significat; plumae, inanes inquisitiones sublimium; haec ergo projice, ut sis altare concavum.
Versus 28
"Deus meus es tu." Et ut apertius dicamus, istorum verborum hic est sensus: Non sufficiat in terra iste dies festus, quo agnus occisus est: sed constituatur in frequentationibus quousque perveniatur mentibus exaltatis ad interiorem ejus deitatem, ubi laudes cantabimus ita: "Deus meus es tu," etc. Itaque, sicut coepit laudem, ita terminat.