Psalmus 133
Psalmus 133
Versus 1
"Canticum graduum." CASS. "Quintus decimus gradus: Charitas saeculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, Benedicat."
"Statis." Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per "domum," intelligitur Ecclesia, per "atria," latitudo charitatis. In charitate enim, quae extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos "benedicite, qui statis," id est perseveratis, "In domo Domini," id est in Ecclesiis; et "qui statis, In atriis domus Dei nostri," id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur.