Psalmus 150
Psalmus 150
Versus 1
"Laudate Dominum." CAS. "De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quae nuptiali dulcedine cantatur."
"Laudate eum in firmamento." AUG. " Virtus est in firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo."
Versus 2
"Secundum multitudinem magnitudinis ejus." Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: "Tuba" concrepet regi, "psalterium" canat Deo: "cithara" cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: haec omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare.
Versus 4
Versus 5
Versus 6
"Omnis spiritus," angelicus et humanus, "laudet Dominum." Non caro et sanguis, non habitus saeculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod coelestia sapit, aeterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicae perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quae non auribus, sed pura mente advertitur.