Capitulum 7
Ad Romanos 7
Verse 15
"Quod enim operor" Probat quod servus est peccati quia quod operor secundum exteriorem dimittendo bona vel faciendo mala: intelligo secundum interiorem non esse operandum; Vere operor quod non intelligo: quia et dimitto bonum quod volo et facio malum quod nolo dimitto et facio sunt partes. operor. volo et nolo effectus intelligo. Et est probatio a partibus et ab effectu. Et hoc est. non enim quod volo ego interior naturaliter quidem ratio vult bonum sed voluntas haec semper caret effectu: nisi gratia dei velle suum ad amandum bonum addiderit quod ad effectum potest perduci. Est enim velle naturae velle gratie velle vitii velle naturae per se impotens est nec palmam meretur sed vincitur et trahitur a velle vitii nisi velle gratiae subveniat quod velle vicii fugat et velle nature liberat.