Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 3
Utrum eadem sit comparatio anime ad corpus que est comparatio figure cere ad ceram et forme ad materiam[lec2 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum eadem sit comparatio anime ad corpus que est comparatio figure cere ad ceram et forme ad materiam. Et ostenditur quod sic: omne illud quod in altero ex quo cum ipso sit unum secundum compositionem comparatur ad illud in quo est sicut figura cere ad ceram et uniuersaliter sicut forma ad materiam. Set anima ita se habet respectu corporis quia ex ipsa et corpore fit unum secundum componi, ergo anima comparatur ad corpus, sicut figura cere ad ceram et sicut forma ad materiam. Maior patet quia hic est potissimus modus unionis, scilicet compositio que est materie cum forma et hec est compositio figure et cere et anime et corporis, et per hoc idem patet minor.
Secunda ratio hec est: omne illud quod ducit alterum ad esse specificium comparatur ad ipsum sicut figura cere ad ceram, et sicut forma ad materiam. Set anima sic se habet ad corpus, ergo comparatur ad corpus sicut figura cere ad ceram et sicut forma ad materiam. Maior patet quia antequam ymago herculis imprimatur in cera possibilis est ad formas infinitas alias, set per aduentum figure Herculis diffinitur et specificatur, et habet completionem in operatione et fine suo et eodem modo est de corpore an aduentum anime ante quam sit organizatum, set per aduentum anime habet esse specificum et completum in operatione et fine suo conueniente.
Ad oppositum: nulla substantia que est hoc aliquid et comparata ad corpus, sicut motor ad mobile, comparatur ad corpus sicut figura cere ad ceram. Anima est huiusmodi respectu corporis, ergo anima non comparatur ad corpus sicut figura cere ad ceram, nec sicut forma ad materiam quod idem est uel simile. Maior patet secundum Aristotelem, quia oportet motorem et mobile differe substantia. Set figura cere non ita se habet ad ceram set est dispositio ymaginis ipsius, nec forma similiter ita se habet ad materiam. Minor patet per predictam.
Secunda ratio hec est: sicut se habet figura cere ad ceram ita se habet anima ad corpus. Set figura ita se habet ad ceram, quod distenditur secundum distensionem partium quantitatiuarum cere, ergo anima ita se habet ad corpus quod distenditur secundum distensionem partium quantitatiuarum corporis quod est inconueniens, ergo non tenet illa comparatio.
Tercia ratio hec est: nulla forma que non fit detectione uel substractione partium materialium sic se habet ad illud cuius est forma sicut forma que hoc modo producitur in esse in materia. Set anima non fit predicto modo in corpore. Forma uero siue figura fit predicto modo in cera, ergo non sic se habet ad corpus sicut figura cere ad ceram. Minor patet quia cum anima sit nature et iterum spiritualis nec fit nisi quasi per impressionem suo modo, set figura cere est figura artis que operatur in ipsa secundum partium diminutionem et detectionem, unde forte non differt a substantia in magnitudine cere.
Quarta ratio hec est: per quam ostenditur quod hec similitudo comparationis non conueniat anime rationali, quia nulla substantia que nullius partis est actus ita se habet ad corpus sicut figura cere ad ceram. Anima rationalis est huiusmodi, ergo non comparatur ad corpus sicut figura cere ad ceram. Maior patet cum figura cere sit forma partium quantitatiuarum cere. Minor patet in textu.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod similis est comparatio anime ad corpus et figure cere ad ceram, quia sicut ex figura cere et cera fit unum similiter secundum uiam compositionis ex anima et corpore fit unum, et iterum sicut figura cere dat cere principium operationis sicut representationis Herculis uel alicuis huiusmodi, sic anima dat corpori principium operationis et operum. Et iterum sicut in cera per aduentum figure dissimilis nature quantum ad informationem ymaginis, sicut patet in multis, sic est in corpore per aduentum anime difformitas et dissimilitudo partium in natura. Alie sunt dissimilitudines anime et figure que postea dicentur, et una est quod sicut in figuris geometrie non est forma sine spiritualibus sic anima non est sine aliqua trium differentiarum, et ita sicut figura minor est in posteriori sicut uegetabilis in sensibili et sensibilis in rationali, et est alia similitudo que tangitur in primo Ethicorum, quod sicut se habet concauum et conuexum in circumferentia ita anima uegetabilis et sensibilis et rationalis in corpore humano. Argumenta autem procedunt in alia uia in qua est dissimilitudo attendendo in comparatione figure cere ad ceram et anime ad ipsum corpus.
On this page