Text List

Prev

How to Cite

Next

Tractatus 6

De eis que dicuntur

1

Eorum que dicuntur quedam dicuntur cum cumplexione, ut homo currit, uel homo albus; quedam sine complexione, ut homo qui est terminus incomplexus.

2

Terminorum autem incomplexorum, uniusquisque aut significat substantiam, aut qualitatem, aut quantitatem, aut ad aliquid, aut facere, aut pati, et sic de aliis.

De significatione

3

Significatio termini pro ut hic sumitur est rei per uocem secundum placitum representatio, quare cum omnis res aut sit uniuersalis, aut particularis, oportet dictiones non significantes uniuersale aut particulare non significare aliquid, et sic non esse terminum pro ut hic sumitur terminus, ut signa uniuersalia, uel particularia.

4

Significationis alia est rei substantiue et hec fit per nomen substantiuum, ut homo; alia est rei adiectiue et hec fit per nomen adiectiuum, uel per uerbum, ut albus, uel currit. Quia proprie non est significatio adiectiua, uel substantiua, set aliquid significatur adiectiue, uel substantiue, quia adiectiuatio uel substantiuatio sunt modi rerum que significantur, et non significationis. Nomina uero substantiua dicuntur subponere; nomina uero adiectiua et uerba dicuntur copulare.

De subpositione et copulatione

5

Subpositio est acceptio termini substantiui pro aliquo. Differunt autem subpositio et significatio, quia significatio est per impositionem uocis ad rem significandam. Subpositio uero est acceptio ipsius termini iam significantis rem pro aliquo, ut cum dicitur homo currit, iste terminus homo subponit pro Socrate et pro Platone et sic de aliis. Quare significatio est prior subpositione, nec sunt eiusdem quia significare est uocis, subpositione uero termini iam quasi compositi ex uoce et significatione. Ergo subpositio non est significatio.

6

Copulatio est adiectiua termini acceptio pro aliquo.

De subpositionis diuisione

7

Subpositionis alia est communis, alia est discreta. Subpositio communis est que fit per terminum communem, ut homo. Subpositio discreta est que fit per terminum discretum, ut Socrates, uel iste homo.

8

Item subpositionum communium alia est naturalis, alia accidentalis. Naturalis subpositio est acceptio termini communis pro omnibus a quibus est aptus natus participari, ut homo per se sumptus de natura sua subponit pro omnibus hominibus qui fuerunt, et pro omnibus qui sunt, et pro omnibus qui erunt.

9

Accidentalis autem subpositio est acceptio termini communis pro eis pro quibus exigit adiunctum, ut homo est. Iste terminus homo subponit pro presentibus. Cum autem dicitur homo fuit, subponit pro preteritis. Cum uero dicitur homo erit, subponit pro futuris. Et ita diuersas subpositiones secundum diuersitatem eorum que ei adiunguntur.

De subpositionis accidentalis diuisione

10

Accidentalium subpositionum alia est simplex, alia particularis. Simplex subpositio est acceptio termini communis pro re uniuersali significata per ipsum, ut cum dicitur homo est species uel animal est genus, iste terminus homo subponit pro homine in communi, et non pro aliquo inferiorum, et iste terminus animal pro animali in communi, et non pro aliquo inferiorum, et similiter de quolibet nomen communi, ut risibile est proprium, rationale est differentia, album est accidens.

De subpositione simplici

11

Item subpositionum simplicium alia est termini communis in subiecto positi, alia est termini communis positi a parte predicati affirmatiui, ut omnis homo est animal, iste terminus animal in predicato positus simplicem habet subpositionem. Alia est termini communis positi post dictionem exceptiuam, ut omne animal preter hominem est irrationale. Hic enim iste terminus hominem simplicem habet subpositionem. Vnde non sequitur omne animal preter hominem est irrationale; ergo omne animal preter hunc hominem; set est ibi figura procedendo dictionis a simplici ad personalem. Similiter hic: homo est species; ergo aliquis homo est species. Et hic: omnis homo est animal, ergo omnis homo est hoc animal. In omnibus fit processus a simplici ad personalem.

12

Quod autem terminus in predicato positus simpliciter teneatur, patet cum dicitur omnium contrariorum eadem est disciplina. Nisi enim iste terminus disciplina simplicem haberet subpositionem falsa esset, quia nulla particularis disciplina est omnium contrariorum. Medicina non est disciplina omnium contrariorum, set solum sani et egri, et gramatica solum congrui et incongrui, et ita de aliis.

De subpositione personali

13

Personalis subpositio est acceptio termini communis per suis inferioribus, ut cum dicitur homo currit, iste terminus homo subponit pro suis inferioribus.

14

Item personalium subpositionum alia determinata, alia confusa.

15

Determinata subpositio est qua habet terminus communis indefinite sumptus, uel cum signo particulari, ut homo currit, uel aliquis homo currit, et dicitur utraque istarum determinata, quia licet in utraque iste terminus homo subponat pro omni homine, tamen uno homine currente uere sunt. Aliud enim est subpositione, et aiud reddere locutionem ueram pro aliquo.

16

In predictis enim iste terminus homo subponit pro omni homine tam currente quam non currente, set reddit locutionem ueram pro currente tantum.

17

Quod autem utraque illarum sit determinata patet, quia cum dicitur animal est Plato, animal est Socrates et sic de aliis; ergo animal est omnis homo, hic est figura dictionis a pluribus determinatis ad unam, et ita terminus communis indefinite sumptus habet determinatam subpositionem, et similiter cum signo particulari.

18

Confusa subpositio est acceptio termini communis pro pluribus mediante signo uniuersali, ut cum dicitur omnis homo est animal, iste terminus homo mediante signo uniuersali tenetur pro pluribus quia pro quolibet suo subposito.

19

Item confusarum subpositionum, alia est confusa neccessitate signi, uel modi; alia uero confusa neccessitate rei, ut cum dicitur omnis homo est animal, iste terminus homo necessitate signi confunditur siue distribuitur pro quolibet suo subposito, et cum unusquisque homo suam habeat essentiam, ideo hoc uerbum est tenetur neccessitate rei pro tot essentiis pro quot hominibus homo. Et cum unicuique homini sua insit animalitas, ideo necessitate rei tenetur animal pro tot animalibus, pro quot hominibus homo, et pro quot essentiis hoc uerbum est. Vnde iste terminus homo dicitur confuse subpositione mobiliter et distributiue. set confuse et distributiue subponit quia tenetur pro omni homine. Mobiliter quia licet decessum decensum fieri sub eo, ut omnis homo, ergo Socrates; uel omnis homo; ergo Plato. set iste terminus animal dicitur confundi immobiliter, quia non licet decensum fieri sub eo, ut omnis homo est animal; ergo omnis homo est hoc animal. Set est in processus a simplici ad personalem, sicut hic: homo est dignissima creaturarum; ergo aliquis homo, uel rosa est pulcherimus flos florum; ergo aliqua rosa. Set in hoc differunt.

Dubia

20

Ne uideatur oppositum quod dictum est quod in hac omnis homo est animal, iste terminus animal in predicato positus habet simplicem subpositionem cum prius diceretur quod habeat confusam quia secundum quod genus predicatur ibi de specie, et iste terminus animal tenetur pro ipso communi quod est genus, sic habet simplicem subpositionem. Secundum autem quod ipsa natura communis ipsius generis multiplicatur per subposita hominis sic dicitur habere confusam non mobiliter, set immobiliter.

21

Subpositio autem confusa mobiliter non potest in simul esse cum simplici, neque secundum idem, neque secundum diuersa, set subpositio confusa imobiliter potest in simul esse cum simplici non secundum idem, set secundum diuersa, ut dictum est.

22

Et sic oportet soluere contrarietatem que apparebat sustinentibus quod terminus communis in predicato positus habet simplicem subpositionem, et confunderetur immobiliter signo uniuersali affirmatiuo existente in subiecto, ut omnis homo est animal.

23

Set ego credo impossibile esse terminum comunem in predicato positum confundi immobiliter, uel mobiliter signo uniuersali afirmatiuo posito in substantia, ut omnis homo est animal, et consimilibus, quia ut uult Porphirius, omne quod de aliquo predicatur, aut est maius eo, aut equale ipsi de quo predicatur. Et intendit de predicatione per se. Set in hac omnis homo est animal est predicatio per se, et non predicatur equale; ergo predicatur maius, set non accidentale, ergo substantiale, siue essentiale; ergo genus uel differentia; non differentia; ergo genus. Set natura generis multiplicata mobiliter, uel immobiliter non est genus; ergo cum dicitur omnis homo est animal, cum ibi predicetur genus, non est possibile terminum commune multiplicari mobiliter, neque immobiliter qui significat natura generis, quia iam non esset genus, sicut si homo confunditur mobiliter uel immobiliter iam non est species.

24

Item hoc idem uidetur per Aristotelem in primo Topicorum, dicit enim quod necesse est omne quod de aliquo predicatur, aut conuersim predicari de eo, aut non. Si conuersim diffinitio est uel proprium; si autem non conuersim predicatur de re, aut cadit in diffinitione rei, aut non; si non, tunc est accidens; si cadit in diffinitione aut est genus, aut differentia. Et intendit ibi Aristoteles quod sit predicatio recta, et subiciatur species secundum se uel multiplicata. Set in hac omnis homo est animal est predicatio recta, et subicitur homo, et non predicatur equale, uel accidens; ergo predicatur genus, uel differentia; set non differentia; ergo genus, et sic reddit quod prius. Quare non est possibile terminum communem in predicato positum confundi neque mobiliter neque immobiliter.

25

Item totum uniuersale quod est genus, et totum in quantitate ex opposito se habent. Set totum in quantitate dupliciter est, quia est quodam totum in quantitate completum, ut ubicumque confunditur terminus communis mobiliter, et est aliud totum in quantitatem incompletum, uel diminutum, ut ubicumque confunditur terminus communis immobiliter, quia si multiplicaretur terminus communis simpliciter, et simpliciter fit totum in quantitate; si quodammodo et quodammodo; ergo si impossibile est totum in quantitate esse genus inquantum huius, non est possibile terminum communem positum in predicato confundi ut dicebant.

26

Item comparatio illa secundum quam inferiora reducitur in suum superius opposita est illi comparationi secundum quam superius diuiditur in inferiora. Set secundum primam sumitur commune in ratione communis, sic enim ipsum commune in se omnia continet que sub ipso sunt. Secundum alteram sumitur multipliciter siue confuse commune pro omnibus, siue pro quibusdam; ergo si genus stat per se in ratione communis non est possibile ipsum multiplicari in inquantum huius, et omnia ista concedimus.

Solutio

27

Causa uero propter quam mouentur facilis est ad soluendum. Dicunt enim quod cum dicitur omnis homo est animal, cum unicuique homini respondeat sua essentia et sua animalitas eo quod non est possibile esse hominem quin sit animal; ergo iste terminus animal tenebitur pro tot animalibus pro quot hominibus iste terminus homo.

28

Dicimus enim quod in hoc argumento nulla est apparentia. Cum enim dico omnis homo est albus, uel omnis homo est niger, cum impossibile est esse homine quin sit animal, necesse est quod tot animalia, siue tot animalitates intelligantur in subiecto, quot sunt homines pro quibus tenetur iste terminus homo.

29

Tamen fatuum est dicere quod multitudo illarum animalitatum sit ibi ex multiplicatione predicati, cum ibi predicetur album, uel nigrum. Vnde dico quod quia homo constituitur logice loquendo non naturaliter ex animali et rationali; ideo est quod homo de se habet animal. Vnde cum multiplicetur in se homo habet multiplicationem illarum animalitatum. Cum dico omnis homo est albus, uel omnis homo est niger, et nullo modo habet has animalitates a predicato.

30

Similiter est in proposito cum predicatur genus, ut omnis homo est animal. In hac enim propositione subicitur homo in quo intelligitur multitudo illarum animalitatum, ut dictum est, et predicatur hoc genus animal quod nullo modo confunditur neque mobiliter, neque immobiliter; set stat ibi pro ipsa essentia generis que predicatur de pluribus. Vnde animal predicatur, et animal intelligitur in subiecto, sicut hic: omne animal rationale mortale est animal.

31

Similiter dico quod hoc uerbum est non confunditur neque mobiliter, neque immobiliter, quia quod animal esset, uel existeret in homine, hoc habebat ipsum subiectum de se ante quam in propositione subiceretur predicato accidentali uel essentiali.

32

Et per hoc destruimus quandam diuisionem antecedentem hanc, scilicet, subpositionum confusarum alia est confusa necessitate modi uel signi, alia uero necessitate rei. Dicimus quod omnis confusio est necessitate modi, sicut enim hic: omne animal rationale mortale est animal, iste terminus animal tenetur uirtute signi pro omni eo animali quod est homo. Similiter et hic: omnis homo est animal. Et iste terminus homo tenetur non solum pro omni homine, set pro omni animali quod est homo. Et ideo est quod tot sunt ibi animalitates quot humanitates naturaliter loquendo, quia eadem humanitas est secundum uiam logices non nature in quolibet indiuiduo hominis, sicut homo in communi idem. Vnde quod sit animalitas hec uel illa, hoc est ratione materie. In uia enim nature humanitas mea per se alia est ab humanitate tua, sicut anima mea per quam est humanitas mea in me, alia est ab anima tua per quam causatur humanitas tua in te, et propter hoc signum, siue modus confundendo hominem non confundit animal, set animal contractum ad hominem per suas differentias. Vnde omnis confusio est necessitate signi, uel modi.

PrevBack to TopNext