Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

An omnes beati sint aequaliter beati

⁋ Distinctionis Quadragesimae nonae Quaestio Vndecima. Ndecimo quae ri tur. An omnes beati sint ae ualiter beati. Respondetur negatiue probatur conclusio ex verbo Christi. Io annis. xiiii. In domo patris mei mansiones mu &i tae sunt. vbi dicit glo. i diuersa praemia meritorum. &. i. ad Corinth. xv. dicit Apostolus. Stella a stella differt in claritate: sic & resurrectio mortuorum. Et probatur ratione. nam prae mium debet respondere merito: sed non omnes beati aequaliter meruerunt. igitur.

⁋ Contra conclusionem argumentor sic. quilibet beatus "videt deum sicuti est". i. Ioannis. iii. &. i. ad Corinth. xiii. ergo omnes aequaliter vident. & ostenditur hoc ipsum de denario diurno quem singuli acceperunt. Matthaei. xx.

⁋ Ad primum dicitur quod consequentia est nulla: vt de duobus lynceo & lusco: quorum vnus lympidius videt idem obiectum quam alter: ostendi potest. Ad aliud dicitur quod idem est bonum in quo omnes beatificantur.

⁋ Secundo argumentor. de lege multi angeli decesserunt cum meritis aequalibus meritis multorum hominum. capiamus Michaelem & sanctum Petrum, quos supponamus habuisse merita paria: iam visio Michaelis est alterius speciei a visione Pr tri de eodem obiecto: cum illae duae notitiae causentur a causis specie distinctis. Dices. calor causatur a sole & ab igne differentibus specie: & tamen calor est eiusdem speciei. alioquin dabis octo qualitates primas contra doctrinam philosophi secundo de Generatione. quia eadem est ratio de tribus aliis qualitatibus primis & calore. Contra hoc arguo. licet ita sit quod ignis & sol specie differentes d ducant eundem calorem in specie: tamen aliquos effectus specifice distinctos producunt vel producere possunt: & ita vtrobique in agentibus diuersispecie. sed non videtur quos effectus angelus & hic homo possent producere distinctos / nisi notitias. non aliter enim ab obiectis distinctis specie causantur notitiae particulares specie distinctae. Rursus visio equi & hominis de eodem subiecto specie di stinguuntur: ergo hominis & angeli, negas consequentiam. nam vna illarum notitiarum est extensa: altera non extensa, quia animae intellectiuae inhaerens, & hoc iuxta multorum opinionem. Item non videtur quod notitia quam habuit Apostolus in raptu de deo, distinguatur specie a notitia quam ant ma eius vel quae fuit eius nunc habeat: & tamen causae & subiecta specie distinguuntur. vt homo distinguitur specie a sua anima. sed hic est idem sub ectum primum. Tunc vltra, notitia Michaelis & Petri specie distinguuntur: ergo eodem modo de fruitione. sicut dicimus de dilectione viae & patriae quod distinguuntur propter dependentiam a notitiis specie distinctis. igitur sunt inaequaliter perfectae. sed notitia Michaelis debet esse altioris speciei: ergo quilibet gradus visionis Michaelis erit melior vno gradu visionis Petri. & ita de dilectione. ergo Michael magis beatificatur pro suis quatuor actibus meritoriis vel mille, quam Petrus. Et argumentum potest dirigi ad probandum quod beatitas causatui a solo deo.

⁋ Respondeo. licet vix sit in radice ostensum quod visio Petri & Michaelis specie distinguantur: censeo tamen illud probabilius: quod vnus gradus quinimo quaelibet pars beatitudinis Michaelis sit melior entitatiue qui tota beatitudo Petri. sed hoc parum est: cum mus sic praestet charitati. Vel est melior habenti: & sic nego: quia Petrus plures gradus beatitudinis habet quam Michael, quamuis in aequa libus meritis decedat, vt reddatur aequiualentia in valore, & ad satiandam voluntatem & intellectum. Hoc declaro per analogiam de auto & argento. nam potes capere magnum frustum argenti quousque paleat vnum pusillum frustum auri. & licet quaelibet pars auri hoc toto argento sit melior entitatiue: non tamen in precio aut valore. Dicis. tunc beatitudo Michaelis erit perfectior entitatiue beatitudine animae Christi. Consequenter dicendo non haberem id pro inconueniente: sicut substantia Michaelis est perfectior anima Christi. sed infinite melius est animae Christi cum sua beatitudine quam Mi chaeli: cum beatitatem animae Christi ponamus infinitam in gradu.

⁋ Secundo dico ad argumentum quod non semper oportet notitiam superioris subiecti esse perfectiorem notitia subiecti inferioris, quod patet: quia de eodem obiecto idem subiectum propter variam appropinquationem & radiationem varia habet iudicia complexa: ergo varias notitias simplices specie distinctas. vt primo iudicamus hominem a remotis in iugo montis esse caput alicuius promontorii: postea eundem iudicamus equum: tertio hominem: quarto sortem. & non nisi propter varias notitias. Sed dicis & probabiliter. licet intellectus habeat varia iudicia complexa: tamen est ea dem notitia intuitiua in specie illorum iudiciorum causatiua. primo enim illa notitia intuitiua ob suam imperfectionem & remissionem causat vnum iudicium: postea secundum appropinquationem obiecti intenditur notitia, quae producit iudicium perfectius. nam ad intensionem visionis intenditur notitia intellectiua eiusdem obiecti: quia si ob aliam propinquitatem obiecti esset notitia specie distincta: producerentur infinitae notitiae specie distinctae. in quolibet enim puncto propinquiore erit alia no titia. quod non est dicendum. Sed dicis hoc non concludere: quia non generatur continuo in quolibet puncto nouum iudicium: sed in determinata intercapedine. sic nec notitia. Fateor, potest esse tergiuersatio: sed videtur esse eadem notitia simplex in specie. sicut notitiae quae habentur de collo columbae eiusdem speciei. Et licet alia fuerint iudicia de eodem obiecto cum eadem causa concurrentes videtur eadem notitia specie secundum legem dei communem. Cum eadem causa dixerim, quod ob concursum subiecti notitia asini & equi de eodem ob iecto specie distinguantur. similiter notitia intuitina & abstractiua de eodem obiecto specie distinguuntur. Habitus enim comprincipiat notitiam abstractiuam, qui non concurrit ad productionem notitiae intuitiuae: sed sola potentia cum obiecto in ter causas secundas. & hoc in notitiis simplicibus intellectus probabile est quod scientia habitum sequens: & ipsum praecedens / & generans non distinguuntur specie. similiter in virtutibus ipsius voluntatis actui habitum praecedens: & ipsum sequens identifican tur in specie.

⁋ Quamuis autemita sit secundum legen communem: deus tamen potest facere quod anima Lini habeat notitiam eiusdem specieicum notitia angeli, vel perfectiorem. Probatur haec propositio aliquibus suppositis. Primum est. omne accidens spirituale susceptibile in angelo / suscipi non repugnat in animo: & econuerso. sicut si deus crearet materiam alterius speciei: illa esset susceptiua albedinis & accidentium quae materia ista suscipit, quod sic declaro. a multis putatur quod albedo & accidentia corporalia toti composito inhaereant primo / & non ratione materiae: ita vt non solum totum com positum sit subiectum denominationis: sed etiam inhaesionis: & tamen est eadem albedo specie in asi non & equo. Secunda propositio. anima concurrit vel concurrere potest ad omnen actum quem suscipere potest. Tertia propositio. quicquid deus potest causare cum causa secunda / potest causare se solo. Tunc sic. Anima est susceptiua actus angelici per primam propositionem: & non repugnat. animae ad eum concurrere per secundam: & deus potest supplere concursum angeli per tertiam. igitur. Licet autem angelus sit magis perceptiuus cum eodem actu quam animus: deus tamen potest supr plere impotentiam animi. Contra totum illud arguitur. sequitur quod beatitudo siue intellectus siue voluntatis non sit optimus actus possibilis. probatur. nam deus potest creare perfectiorem & perfectiorem beatitudinem. quia si dentur duo actus in eadem potentia, vtpote intuitiones vel amores circa idem obiectum: possunt infiniti similes dariConcedo illud, quod nulla sit beatitudo creata optima possibilis. quod patet: quia non est status in sub lectis beatificabilibus. sed quolibet angelo dato deus potest infinitos inter illum & deum producere & non erunt duo eiusdem speciei, non tamen qua si putem deum non posse producere duos angelos eiusdem speciei. ergo illa via non dabitur opti mus actus possibilis / nec visio dei / nec dilectio. sem per loquor de creata. sed loquimur secundum legem quando admittimus beatitudinem esse optimum actum possibilem.

⁋ Tertio principaliter argumentor. quilibet beatus habet infinitum gau dium. modo nullum infinitum est alio maius proprie: ergo nullus proprie loquendo est alio beati- or. assumptum probatur supponendo vnam pro positionem Anselmi prosologi. xv. quod quilibet tantum gaudebit de gaudio alterius quantum de proprio. Tunc sic. signo duos beatos Sortem & Platonem nunc sibi obuiantes: nunc Sortes videt gaudium Platonis. dicatur illud a. gaudet de a. gaudio ac si ipse Sortes hoc haberet: & habet nouum gaudium super a. dicatur illud gaudiuns b. quod Sortes habet de nouo. b. gaudium in Platone generat nouum gaudium. dicatur c. & rursus Sortes de c. gaudio habet d. gaudium. & sic sini statu.

⁋ Respondetur multifariam. primo illud gaudium nihil facit ad beatitudinem. cum enim sit deriuatum a creatura immediate / est alterius rationis a gaudio causato a fruitione dei. Secundo dico quod illa gaudia sunt alterius & alterius speciei: & sic non se intendunt. quemadmodum est in notitiis reflexis: vt notitia Sortis: & notitia illius notitiae. Tertio dico quod intellectus est finitae capacitatis actiuae: & stat in aliquo gaudio: sicut est certus numerus notitiarum reflexarum quem anima potest habere. Quarto dico quod anima non fertur distincte in ista gaudia. Quinto, non oportet vnum beatum cognoscere gaudium particulare alterius. Sexto dico quod Sortes plus gaudet de suo gaudio & beatitudine quam de beatitudine Platonis. nam ordo charitatis quo ad hoc non mutatur in patria. Ad propositionem autem beati Anselmi sufficit quod in patria pallidus cum profundis oculis & coilus / non inuideat Homero: nec poeta poetae: nec religiosus religioso: nec licentiandi baccalaures in theologia sibi inuicem: sicut in hac valle miseriae. nullus enim in patria dolebit suum concurrentem sibi praelatum. illic tamen ordo licentiandorum ex parte charitatis infusae & morum capit palmam: hic autem ex parte scientiae & gratiae gratis datae: & rationabiliter. Per hoc facile respondere potes ad eiusmodufformas: est gaudium esse in beatitudine vno die: duplum gaudium habere beatitudinem duobus diebus: triplum tribus diebus: & infinitum gaudium beatificari perpetuo. quia non est reflexio super singulos dies in particulari: sed vna confusa super totum tempus. Vides etiam quod anhelans ad beneficia non tantum gaudet adepto secundo aequalis valoris quantum primo: nec in tertio vt in secundo. cum in primo sit ei iam prouisum de vita, & ponitur iudicio suo in honorem. sic est in proposito. applica tu ipse solutionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11