Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

UTrum haec sit bona definitio sacramenti Sacramentum est inuisibilis gratiae visibilis forma. Circa hanc quaestionem antequi ad eam respondeatur veniunt aliqui ter mini declarandi. Primo quid definitio: & postaea quid sacramentum. Vnde doctores coniter hic determinant de definitioae: sed quia materia est logica, decorum non censui insistere. Secundum magistros realium: Sacramentum est relatio rationis causata per actum instituentis ipsius dei signu sensibile: quo cocurrit ad suum signatum: & vnu purum nihil, quemadmodum est quaelibet secunda intentio i eos. & sic consequenter dicendum est quod non potest definiti definitione quid rei. Non placet mihi ille modus relationum: non enim pono res absolutas nec relatiuas: nisi quia per terminos significatas: vt eadem res puta Sortes significatur per terminum de praedicamento substantiae & relationis. sed seriosius alibi de relationibus ioquuti sumus, ostendentes nos non add ctos iurare in verba magistri: & rationes quibus concludere existimant relationes a fundamento & termino distingui, nullo modo efficaces esse. E ex illo supposito procedendo dico vtile esse: licet tediosum, in singulis sacramentis dicere quae entia sint ipsa: cum ipsa secundum omnes loquentes, ex materia & forma constare dicantur: quae hic & in philosophia aequiuoce accipiuntur: & in variis sacramentis materiam & formam: vt in suis locis videbitur variare oportebit. Sed in proposito suppono aquam esse baptismum: quod distinctione sequinti declarabitur Hoc supposito patet quod baptismus non potest di finiri definitione quiditatiua potissimum secundum te minos quibus vtimur: quia licet habeat verum geni non tamen differentiam magis propriam, quae duo ad de finitionem quiditatiuam proprie dictam requiruntur & suff ciunt: quia solius substantiae sic est definitio: modo terminus baptismus non est de praedicamento substantiae: licet realiter baptismus sit aqua. Definitione ergo descriptiua sic a Magistro & Augustino definitur sacramentum.

⁋ Sacramentum est inuisibilis gratie visibilis forma. Hic ponitur verum & quiditatiuum genus: non autem differentia magis propria. Visibile sautem tantum valet quantum sensibile: quia propter antonomasiam alios sensus visus complectitur: & eis prae ponitur. Hinc dicit philosophus primo Metaphi sicae. Sensum visus prae aliis diligimus. & cum Tho- biae angelus diceret: Gaudium tibi sit semperrespondit senior: quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo, & lumen caeli non video? Thobiae v. & Exod. xx. Cunctus populus videbat voces. & Apocalyp. i. Et conversus sum vt viderem vocem quae loquebatur mihi. & discipulo regens dicit: vides ne quae dico? Aliquod autem sacramentum sensu gustus: aliquod sensu visus / tactus / & auditus percipitur: vt patet de speciebus vini & panis: & de verbis inuisibilis gratiae. Et est gratiam dans virtute operis operatit ita quod definitio erit haec. Sacramentum est sensibile signum gratia cuius virtute operis operati confertur gratia si non ponatur obex ex parte culpae mortalis. Ex parte autem operis operantis pro quolibet actu meritorio confertur gratia: sed non propterea est sacramentum. In baptismo item & confirmatione sine aliquo actu interiori confertur gratia. & licet in aliquibus sacramentis actus interior requiratur pro quo dabitur gratia: tame vltra gratiam virtute illius operis datam: virtute operis operati alia gratia confertur.

⁋ Ex hac definitione sequuntur aliqua. Primo quod linguae ignis / de quibus scribitur Actuum. ii non erant sacramenta: nec columba: de qua scribitur Lucae. iii nec serpens aeneus de quod scribitur Numeri. xxi nec agnus paschalis Exodi. xii. Probatio: quia opposito dato plura eruni sacramenta quam septem, quod est falsum. illa etiam non conferebant gratiam virtute operis operati: quod est de ratione sacramenti sicut hic capimus.

⁋ Secundo sequitur: quod sacramentu a puro homine institui non potest: ad hoc vt suam efficaciam habeat: hoc est suum effectum. Ratio est: quia non potest talis efficaciter concurrere ad gratiam: licet terminos instituere possit.

⁋ Tertio sequitur quod dictu reliquentium illum terminum sensibile in definitione nihil valet: quia tunc contritio esset sacramentum. Et si dicas quod virtute operis operati no confertur gratia: adhuc illa definitio erit in utilis: quia non ponitur signum sensibile gratiae manife statiuum quo ad nos, nec ratio eorum valet quod definitio non couertitur cum definito mediante quacumque copula. Tum primo nec eorum definitio. nam deus sine signo potest dare gratiam. Etiam ex definitionibus ad placitum dependentibus: queadmodum sunt sacramenta re spectu dei: definitionum Metaphysicarum proprietates non sunt petendae. In super haec definitio ad fine mundi vsque definito copetit: lex noui & aeterni testamenti: & cum hoc definitio soli definito: & cuilibet sub eo contento: cuius naturam sufficienter explicat: sequ tur ergo quod est bona.

⁋ Cotra hanc definitionem patert esse argumeta de aqua bndicta: & de matrimoio: quorum vnum est ad probandum aquam benedictam esse sacrametum: & alterum ad improbandum matrimonium esse sacramentum. Sed super his futurus est sermo dist. xxiii. &. xxvi.

⁋ Arguitur sic. contraria contrariis curantur: sed Adam per signum sensibile peccauit scilicet per comestionem pomi vetiti. Gen. iii. ergo remen dium debet esse per signum insensibile. Respondetur. lice maior sit plaerumque vera vt patet de calida febre per frigus & diaeta curata, non tamen vtrobique. Interdum enim dolor est medicina doloris: vt cura digiti partim conbusti est eius ad ignem applicatio. etiam inter haec sigria non est contrarietas: potissima causa signi sensibilis est voluntas diuina: ad quam est congruitas num perrime assignata.

⁋ Secundo arguitur. corpus Christi sub hostia est sacramentum: & res secundum Magistrum. viii. dist. huius. Idem vulgo dicitur de charactere in baptismo. Dicitur quod illic capitur sacramentum pro signem vel signato rei sacrae: sicut imago Crucifixi vel diuae virginis: & non sicut impresentiarum capimus.

⁋ Tertio arguitur: si sacramentum est signum, vel demen stratiuum: & hoc non: quia quamdiu sacramentum est, gratia non est in anima: vel prognosticum, & hoc non: quando enim sacramentum non est nihil facit respectu gratiae. Respondetur. Sacramentum aliquod est signum rememoratiuum: vt Eucharistia & baptismus respectu passionis Christi. Scribitur enim Matthaei. xxvi. & Lucae. xxii. Hoc facite in meam commemorationem. De Baptismo patet ad Romanos. vi. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte. sed respectu gratiae est signum prognosticum.

⁋ Quarto arguitur. curuet Sortes genua coram imagine crucifixi expansis manibus ad sydera, actu exteriore ab interiori bono imperato. hoc supposito sic ar vumentor: tali confertur gratia ratione signi sensibilis, non solum ratione actus operantis: sed etiam ratione actus exterioris: quia est actus exterior bonus & meritorius: ergo ei confertur gratia. Respondetur. tali actui exteriori nulla gratia alia confertur a gratia quae datur ratione actus interioris. Contra tenendo quod actus exterior aliquid bonitatis actui interiori superaddit, non soluitur argumentum. Et cum non teneam illud in argumento assumpto, extra sacramenta locum replica non habet: pro seipsis alii soluant.

⁋ Ex omnibus patet quod sacramentum nouae legis per hoc complexum bene definitur.

⁋ Sacramentum est signum sensibile, gratia cuius virtute operis operati confertur gratia si non ponatur obex. Relinquo illam clausulam quam ponit Magister: vt eius imaginem gerat & causa existat. haec enimn multos opinari fecit quod sacramenta causalitatem habent respectu characteris vel ornatus. Secundo sequitur quod haec non est definitio sacramenti in proposito. Sacramentum est alicuius sacrae res signum. patet: haec definitio conuenit imagini Crucifixi & columbae quae apparuit in baptismo Christi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2