Quaestio 36
Quaestio 36
An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
OCtauo quaeritur de quodam contractu quem cambium bursae dicunt: quo vtriusque nesperiae mercatores vtuntur: vi a religiosis mendicantibus qui apud eos diuersantur, ad cggl cepi. Cambium autem bursae fit hoc modo. Brugis vel Handtperpiae in platea mei catoribus deputata surgit vnus petens: si quis velit dare mille ducatos mutuo ad quatuor vel quiquod menses mercatori profecturo ad Hispaniam vel Italiam: is habebit centum vel bis centum: & hoc vltra capi tale. Nam cambium bursae crescit secundum exigentiam pecuniae inter mercatores: & secundum abundantiam decrescit: & sic variatur. Accedit hombins pecuniam accepta securitate: & hanc pecuniam dat mutuo / capiens vltra sortem non ratione mutui: sed interesse: quia vt dicit. intendebat mercari & mercatus fuisset si hunc faciendi modum non reperisset: sed vbi reperit, non ingerit se amplius ad mercandum: vel parum mercaturam exercet: tranquillius & securius capiens suum lucrum quam transeundo mare: sollicite & anxie inquirens quomodo se habeat canbium bursae: & si bursa non fuerit satis alta Handerpiae: mittit pecuniam Lugdunum vel ad regiones remotas vt eo modo viuat: relicta mercatura: lam est quaestio: an hic modus viuen di sit licitus.
⁋ Et vt paulo altius repetamus videamus huius bursae originem: quae poterat sic esse. Sortes mercator egens pecunia Brugis accessit Platonem mercatorem / promittens ducentos vel trecentos pro bis mille ducatis. Plato ratione interesse iu ste hanc pecuniam accepit. similem gratiam fecit Ferdi nandus Gunsalo: & Titus Meuio: & sic creuit bursa. semper enim mercatores egentes faciunt istas: clamationes. Tunc sic argumentor. a. habens bis mille ducatos applicat mille ad merces: & mirtit in Hispaniam: & superlucratur ducentos vel centum du catos vltra expensas / labores / & pericula: dat Platoni mutuo reliquos mille: ergo licebit ei accipere centum ratione interesse. & si hoc liceat ipsi a. in parte: licebit eidem in toto: & identidem ipsi brt & si liceat hac vice: pluries sine statu licebit. vel da rationem status. Dicis forte. eiecit a se onus humeris Adae & posteritati toti iniunctum, In sudore vultus vesci panenec bene deseruit in corpore mystico. Nam rex vigilat pro vtilitate communi temporali: pro seruanda pace inter subditos: & ad expellendos hostes: episcoi pro spiritualibus: religiosi orant: mendicantes sunt materia habendae virtutis, & ab eis emitur regnum caelorum. mercatores deferunt merces ex vna regione ad aliam & reipu blicae conducunt. isti autem ducunt dies in ocio. Contra hoc argumentor. isti praebent fomentum deferendae mercis de regione in regionem. alii enim si non haberent pecuniam ab istis: merces non transueherent: cum crebro eis desint pecuniae: & mercantes ex eis assequum tur lucrum: alioquin non caperent mutuum ab istis. ltem da: quomodo campsores laborant plusquam isti? aut ille qui mittit famulos suos de regione in regionem: & ipse domi quiescit: Dicis. habet sollicitudinem vendendi, emendi, & transportandi. sic iste habet sollicitudinem rehabendae pecuniae: reperiendi mercatorem fidum: & si interdum mittat merces ad regionem aliquam: iam laborat. Insuper quo modo laborat dominus talis quolibet die non prohibito transiens ad venandum / non homionus vxorem & liberos: omnem sollicitudinem dans suo oeconomo seu senescallo familiae Platoni: ab eo nullum commodum recipiens? lste igiur mercator non viuit in peccato: quia satis labora s domi circa vxorem & familiam regendam.
⁋ Et sic stat tota quaestio ab exordio mota: quare iste mercator videns duas vias viuendi de sua pecunia / sci licet mercandi: vel mutuandi & capiendi ratione interesse: relinquit priorem viam secundae adhaerendo. quia ponitur quod iste intendebat mercari: & mercatus fuisset si mutuatarium non reperisset dantem sibi ratione interesse. Dices forte. nihil capit ratione interesse cum proponat vitam totam sic transigere & nunquam mercari. secus est de illo qui semel dat mutuum: & ratione interesse capit pecuniam intendens alias mercari. Hoc non sufficit: quia ponatur quod de nunquam mercando nihil cogitauit: vel si cogitauit non deliberauit: & respirat. vtrique enim videt periculum: & capitale hic interdum extinctum ob inopiam mutuatarii: sicut in mari vel terra. ergo nihil probas contra illum qui nihil deliberauit: vel contra illum quod aliquas merces mittit ad mercandum: quia nunc per istam pecuniam ipse mer caretur: nisi virum reperiret qui hac pecuniam quaerit. Nec lacerat suam fama: cuius ndicium est quod alius istum quaerit, & non iste alium. Etiam aliquis licite volens mercari potest adire socium pecunia egentem: dicendo se esse paratum mercari. sed si posset morem gerere alteri: libenti animo se id facturum dummodo det alius ratione interesse tantum quantum lucrari poterit. Sed si plurimum istd faceret, esset de isto vehemens praesumptio quod non in tenderet mercari: sed sub vmbra vsurae id faceret. Nos autem ponimus quod alius venit ad istum dicens ei. sic mutuantes quaerunt & quaeruntur: proficiscuntur in regiones remotas vel ad eas mittunt. Contra dum hoc facit semper est paratus mercari si virum egentem non reperiat cui vult humane suam pecuniam mutuare, in lucrum mutuatarii & in lucrum proprium. Forte dicis. in his vbi est interesse requiritur quod mutuator malit vel ita libenter velit mercari vt mutuare & non libentius. modo iste libentius vult mutuare, quam mercari. Contra. antequam superuenii mutuatarius: mutuator erat indifferens ad vtrumque sed quando vir mutuat, illud libentius vult quia in illa partem descendit. sic est hic interdum. Non valet dicere quod hic faciendi modus est securior quam mercatura: & per consequens homines si istud licite fieri potest, relinquent mercaturam huic viae adhaerendo. quia lucrum in terra est securius quam in mari: & tamen est licitum: nec propterea nulli erunt mercatores. Fodem modo in proposito: quia iste modus dandi pecuniam sic mercatores dilatat. Et iterum sic argumentor. sint sexies nundinae, seu vt dicunt, sex indicta in anno: vnum pro lanuario & Februario Lugduni: secundum pro duobus mensibus Ro thomagi. & sic per annum. tunc sic. Sortes Parisiensis intendit adire omnia ista indicta annue: & sic viuit & vixit annis octo vel decem praeteritis. pso volente in lanuario adire Lugdunum: superuenit Plato petens ab eo mille aureos quos volebat expendere dans tantum lucri sorti quantum lucraretur in illis indictis supra sumptus / discrimen& labores famuli: sortes licite capit sexaginta vltra sortem. Veniat praeterea Cicero in secudis duobus mensibus: videtur posse tantundem capere. & fica loanne. & si sic: toto hoc anno & omnibus annis futuris. Dices. licet coram deo non committat vsu ram: tamen patitur suam famam corrodi sub pal liatione vsurae: quia licet actum de se licitum fecit non tamen licito modo. Contra. potest iste declarare suam innocentiam aliis, & eos non scandalizare. Ecce casum vt in praxim ducitur seu practicatur, propositum: motiuis impresentiarum mihi occurrentibus coloratum.
⁋ Respondetur quod casus est illicitus: & modus sic viuendi est periculosus / inhonestus / & ab omni prudenti viro excutiendus, nec capit pecuniam vltra sortem ratione veri interesse. nam ad verum interesse non sufficit hoc propositum vniuersale: vellem mercari si non reperitem hanc viam: sed quia eam inuenio / tam quam securiorem accepto negociatione relicta: sed requiritur quod proponat nunc in particulari negociari, forte requisitus ab alio capere tantum quantum ve rosimiliter lucraturus est iudicio prudentum vltrum labores & expensas: & quod libentius vel ita libenter saltem vellet negociari vt mutuare & capere ali quid ratione veri interesse: & nisi pietate motus suc curreret vicino: mallet vti propria pecunia mercando quam mutuando. quod hic non contingit. nam iste mittit viros exploratores de loco in locum vt cognoscat vbi cambium bursae sit altius. Insuper vt demus nunc casum non esse vsurarium: adhuc est illicitus ob lacerationem famae quam non deberet pati pro magna pecunia. Et licet succurrere vicino semel vel raro dando mutuo, & capiendo aliquid ratione interesse / non sit peccatum: tamen si pluries fiat: est peccatum: quia llud quod a principio non habuit speciem mali: successu temporis habet specien mali. Declaro in terminis. licite potes alloqui formosam vxorem vicini tui semel vel bis: & tamen ob circumstantias potest esse actiuum scandalum: esto non pecces. sicut antiqui patres & bene loquuti sunt de ebrietate ducta in consuetudinem: quae est grauior quam ab initio: quia minor est igno tantia.
On this page