Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA. Utrum principium uno modo dicatur de principio sumpto personaliter. et notionaliter, et sumpto etiam essentialiter ?

Alensis 4. part. quaest. 10. membr. 1. D. Thom. 1. part. quaest. 36. art. aemp; et hic. quaest. 1. art. 2. D. Bonavent. hic quast. 2. art. 1. Richard. quaest. 2. Durand. quaest. 1. Capriol. quest. 1. Gabr. auast. 1. art. 2. Suarez 1. part. tract. 9. 0. 10. cap. 6. 7. Vide Scot. n Report. quaest. un.

Circa distinctionem vigesimam nonam, quaero unum, scilicet : Utrum principium uno modo dicatur de principio sumpto personaliter et nolionaliter, et sumpto etiam essent=ialiter? Quod. non, quia si principium esset unius rationis, hoc modo (ripliciter sumptum, ergo principiata essent unius rationis, hoc est falsum, quia nec Filius nec Spiritus sanctus principiantur uno modo, nee creatura eodem cum eis.

Contra sequitur, creans, igitur principians ; generans, igitur principians. Et non e converso; ergo consequens est commune ad omnia antecedentia.

SCHOLIUM.

Resolvit relationes principiorum, personalis, notionalis et essentialis, esse diversas, quia relatio essentialis principii est tantum rationis, ex dist. 27. quaest. 3. et dist. seq. quest. 1. alice autem sunt reales. Principium essentiale dicitur in ordine ad creaturas, diciturque essentiale, quia commune tribus. Notionale est. productio ad intra in abstracto, personale, eadem in concreto.

Ad istam (a) questionem dico, quod principium non dicitur univoce de principio essentialiter, et notionaliter sive personaliter sumpio; et hoc loquendo de relatione, que per se significatur hoc nomine principium, et accipiendo principium principiative, non pro eo quod principiat, sive pro principio quod, sed quo. Et ratio est, quia principium essentialiter sumptum, non dicit nisi relationem rationis, non realem, quia non est realis relatio Dei ad creaturam, ut ex distinctione sequenti patebit; ut autem accipitur ad intra notionaliter. vel. personaliler, dicit. relationem realem. Relationi autem reali et rationis non est commune aliquid idem, quod est in uno rei, et in alio rationis, quia ei quod est secundum quid tale; et ei quod est simpliciter tale inquantum tale, non est commune -univocurni illud quod accipitur in. eis secundum quid et simpliciter. Relatio autem realis est simpliciter relatio, et relatio. rationis est secundum quid relatio, quia sicut esse in ratione est esse secundum quid, ita. referri secundum rationem, sive comparari a ratione, est referri vel comparari secundum quid ; ergo non est principium univocum istis. Si autem loquamur de principio ad. intra, ut est personale et notionale, videtur quod eis possit esse ratio principii communis univoce, sicut paternitati et filiationi potest hoc, quod est relatio originis, esse commune univoce, sicut tactum est sup. dist. 23. de communi univoco personis inquantum persona.

Ad argumenta, primum probat quod non est principium unius raUonis ibi notionale et personale.

Respondeo, quod in creaturis aliqua duo distincta specie dicuntur , esse alterius rationis, et tamen polest abstrahi ab eis unum commune unius rationis, sicut genus. Ita in proposito, istae productiones generatio et spiratio sunt alterius rationis, loquendo de propriis rationibus earum, tamen potest aliquod unum commune abstrahi ab eis, et eodem modo de hoc communi quod est principium, ipsum potest esse commune unius rationis, licet illa de quibus dicitur, sint alterius rationis, loquendo de proprüs rationibus eorum. Et si objiciatur contra hoc, quod tunc est universale in divinis, de hoc tactum est supra dist. 23.

Argumentum (b) ad oppositum probat communitatem hujus, quod est principium ad tale et tale principium, sicut probat. univocationem ad principium intra et extra ; ideo. potest responderi, quod non sequitur, creans, ergo principians, et generans, ergo principlans, accipiendo principians, pro aliquo conceptu univoco simpliciter, quia principians, quod infertur ad hoc quod est creans, ut dicitur de Deo, dicit tantum relationem rationis; principians autem, quod infertur ex generante, dicit relationem realem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1