Quaestio 1
QUAESTIO III ET IV LATERALIS. Utrum Theologia in se sit scientia, et utrum sit scientia subalternans vel subalternata.
Juxta hoc quaero : (a) Utrum Theologia in se sit scientia, et utrum ad aliquam scientiam habeat habitudinem aliquam subalternantis vel subalternatae ? Ad primum dico, quod quatuor indudit scientia stricte sumpta, scilicet quod sit cognitio certa, hoc est absque deceptione et dubitatione, de cognito necessario, causata a causa evidente intellectui, applicata ad cognitum per discursum syllogisticum. Haec apparent ex definitione scire, primo Posteriorum. Ultimum, scilicet causatio scientiae per discursum a causa ad scitum, includit imperfectionem ex parte scientiae, scilicet quod sit effectus acquivocus, et etiam potentialitatem ex parte intellectus recipientis; ergo Theologia in se non est scientia, quantum ad ultimam conditionem scientiae, sed quantum ad alias tres conditiones est scientia in se et in intellectu divino.
Utrum autem (a) scientia sit quantum ad quartam conditionem in intellectu Beatorum, dubium est. Et videtur quod non, per Augustinum decimoquinto de Trinitate, cap. 16. "Fortasse (inquit) non erunt ibi volubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed scientiam nostram unico intuitu videbimus;" ergo intellectus Beatorum non discurret, et ita non habent scientiam quantum ad istam quartam conditionem.
Sed oppositum videtur, quia quidditas subjecti in quocumque lumine videtur, continet virtualiter veritates, quas potest facere notas intellectui passivo a tali objecto. Si igitur quidditas lineae visa in lumine naturali, potest notas facere veritates in se inclusas intellectui nostro, pari ratione et ut visa in essentia divina; sed omnis veritas causata in intellectu nostro per aliquid prius naturaliter .notum, causatur per discursum, quia discursus non requirit successionem temporis, nec ordinem ipsius, sed ordinem naturae, scilicet quod principium discursus sit naturaliter prius notum, et ut sic sit causativum alterius extremi discursus.
Hoc potest concedi, videlicet quod Beatus vere potest habere scientiam Theologicam quantum ad omnes conditiones scientiae, quia omnes conditiones scientiae ua u vere ooncui^unt in cognitione tini ° Beatorum. Auetoritas Augustini uctem.ta~ non cogit, quia loquitur dubitative et cum forte, nec illud intendit asserere, sed quod verbum nosstrum non sit aequale verbo Dei, quantumcumque verbum nostrum sit perfectum. Similiter potest exponi auctoritas Augustini de visione beata quae respicit tantum essentialia in Deo.
Sed aliud dubium (a) est in ista quaestione, quia sicut ad Theologiam pertinent necessaria, si.c et contingentia. Quod patet de Theologia nostra, quia omnes articuli de incarnatione sunt de contingentibus. In Theologia etiam Beatorum patet, quia omnia cognoscibilia de Deo in respectu ad creaturas extra, sunt de contingentibus. De contingentibus autem non videtur posse esse scientia, ex definitione scientiae ; ergo non videtur quod Theologia ut extendit se ad omnia ista contenta, posset habere rationem scientiae, sive cum discursu sive non.
Hic dico, quod in scientia perfectionis est quod sit evidens et certa. Quod autem sit de necessario objecto, haec est conditio objecti, non cognitionis , quia quantumcumque scientia sit de necessario, ipsa in se potest esse contingens et per oblivionem deleri. Si igitur aliqua alia cognitio est certa et evidens, et quantum est de se perpetua, ipsa videtur in se formaliter perfectior quam scientia, quae requirit necessitatem objecti. Sed contingentia ut pertinent ad Theologiam, nata sunt habere cognitionem certam et evidentem, et quantum est ex parte sui, evidentiam perpetuam. Hoc patet, quia omniacontingentiaTheologicasunt nata videri in primo objecto Theologico, et in eodem nata est videri conjunctio istarum veritatum contingentium.
Visio autem (b) extremorum veritatis contingentis et unionis eorum, necessario causat evidentem certitudinem de tali veritate evidente. Quantum est etiam ex parte objecti Theologici ostendentis talia vera, nata sunt videri in tali objecto perpetuo quantum ex se est; igitur contingentia ut pertinent ad Theologiam, nata sunt habere perfectiorem cognitionem, quam scientia de necessariis acquisita.
Sed numquid (c) eorum cognitio est scientia? Dico quod secundum illam rationem scientiae positam ini. Posteriorum, quae requirit necessitatem objecti, non potest de eis esse scientia, quia cognoscere contingens ut necessarium , non est cognoscere contingens, tamen secundum quod accipit Philosophus scientiam 6. Ethic. ut dividitur contra opinionem et suspicionem, bene potest esse scientia, quia est habitus quo determinate verum dicimus.
Magis tamen proprie potest dici quod Theologia secundum se est sapientia, quia de necessariis contentis in ea ipsa habet evidentiam et necessitatem, et certitudinem, et objectum altissimum et perfectissimum. Quantum autem ad contingentia habet evidentiam manifestam de contingentibus in objecto Theologico ut in se visis, et non habet evidentiam mendicatam ab aliis prioribus. Unde notitia contingentium (ut habetur in ea) magis assimilatur intellectui principiorum quam scientiae conclusionum.
Ad secundam (a) quaestione m dico, 29. quod haec scientia nulli subalterna-fiSgi® tur. Quia licet subjectum ejus pos- m0d!> qconsit aliquo modo contineri sub sub- .^suActo jecto Metaphysicae , nulla tamen MetaPhprincipia accipit a Metaphysica, quia nulla passio Theologica demonstrabilis est in ea per principia entis, vel per rationem sumptam ex ratione entis. Nec ipsa aliam sibi subalternat, quia nulla alia scientia accipit principia ab ipsa; nam quaelibet alia in genere cognitionis naturalis, habet resolutionem suam ultimo ad aliqua principia immediata naturaliter nota.
Contra : (b) Resolutio non stat in cognoscibilibus nisi ad perfectissimum cognoscibile, nec de eodem nisi ad seipsum ut perfectissime cognitum. Linea autem perfectius cognoscitur in Verbo quam per motionem sui ipsius; ergo resolutio conclusionum de linea non stat ad quidditatem lineae vel ad principia de ipsa, nisi ut videntur in Verbo ; illa autem habetur per Verbum visum, ergo resolutio ultima quarumcumque conclusionum et principiorum stat ad visionem Verbi; igitur ista subalternat alias notitias, quibus omnibus dat evidentiam.
Ad hoc (c) respondeo, quod etsi Metaphysicus cognoscens distin- cte quidditatem lineae vel totius, perfectius cognosceret aliquod principium immediatum de linea vel de toto, quam Geometer tantum confuse cognoscens lineam vel totum; tamen Geometrae est illa propositio immediata per se nota, nec ppobalup per istam Metaphysici, sed ex conceptu confuso terminoriim complexio evidenter vera. Sed tamen Metaphysicus eamdem per se notam perfectius cognoscit, et hoc magis esset evidens, si tantum per diversa motiva vel media cognosceretur linea a diversis, et aeque distincte ex parte objecti, licet non aeque clare.
Ita in proposito, principium immediatum de linea potest esse evidens intellectui moto a linea, et clarius evidens intellectui moto a Verbo ad notitiam lineae, sicut linea clarius videtur. Tamen principium uno modo cognitum non demonstrat se alio modo notum, sed utroque modo est per se notum, licet clarius sic vel sic; subalternatio autem requirit, quod notitia principiorum scientiae superioris, sit causa notitiae principiorum inferioris scientiae. Hoc de Theologia in se.
Sed quid (a) de Theologia nostra? Essetne subalternata si talis notia daretur alicui, vel si est data? Ad hoc dicunt quidam, quod est subalternata; subalternatur enim scientiae Dei et Beatorum.
Contra (b) hoc arguitur sic : Isti (b) hoc arguitur sic : Isti alibi ponunt quod scientia non potest stare cum fide, sed nunc dicunt, quod quse est subalternata stat cum fide; ergo stat secundum eos et non stat, igitur contradicunt sibi. Praeterea (c) scientia de Deo non potest esse nisi una; igitur nulla est subalternata. Praeterea (d) scientia secundum rationem causae, non dependet nisi ab objecto, vel subjecto, vel lumine, sed respectu intellectus viatoris, visio Beatorum nullam habet rationem causae; ergo, etc.
Praeterea (e), scientia subalternans et subalternata non sunt primo de eisdem veritatibus vel praedicatis scitis. Hoc patet, quia ubi subalternata incipit, ibi subalter- nans desinit; sed haec potest esse de eisdem, de quibus est scientia Beatorum, ergo, etc. Praeterea (f), habens scientiam subalternatam, potest habere scientiam subalternantem, et e converso, sed in proposito est impossibile utrumque; ergo, etc. Major patet quoad utrumque : primo, quia habens principia de conclusione, potest scire conclusionem. Similiter patet secundum, quia principia subalternantis sunt universaliora, et sic ordine cognitionis intellectualis prius nota, quia ibi secundum quod hujus, non proceditur a magis notis, sed a sensu. Minor etiam patet quoad utrumque membrum, quia sicut viator non potest clare videre, sic beatus non potest habere fidem.
On this page