Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum angelus et anima differant specie

QUESTIO V. Utrum Angelus et anima differant specie.

Alensis 2. p. q. 20. ;n. 3. D. Thom. 1. p.q. 795. a. 7. et q. 58. a.3. et 2. contra Gent. 94, et hic d.3.q9. 1 ad 6. D. Bonavent. hic 2. p. art. 3. q. 1. 2. Gabr. q. 6. Henr, quod!. 1 q. 8. Vide Scot. 5. Met. q. 5. 6. 7. Mayron. 2. d. 3. q. 1

Ultimo circa hanc distinctionem, ubi Magister tractat de creature mere spirituali, et creatura composita ex corporali et spirituali, quaeritur : Utrum Anmgelus et, anima differant specie? Quod non, primo, (a) quia sicssentie differunt specie; ergo et potentis, quae fundantur in eis, et si potentiae, ergo et operationes; et ulterius, ergo et objecta, ev 2. de Anima ; consequens est falsum, quia idem est objectum intellectus Angeli et animae.

Secundo sic, Augustinus de lib. arb. lib. 3. Angelus et anima sunt natura pares, sed officio impares; sed paritas naturae non est in differentibus specie; ergo, etc.

Tertio, quia (b) si sint alterius speciei, una secundum se totam erit nobilior altera, et per consequens quodlibet individuum nobilioris erit nobilius quolibet individuo ignobilioris, et ita vel quilibet Angelus erit perfectior qualibet anima, vel e contrario. Et tune ulterius, cum capacitas sequatur naturam, vel erit capacitas major cujustibet Angeli capacitate cujuslibet animx», vel e contrario; et cum beatitudo requirat totam capacitatem naturae satiari, sequitur quod major perfectio, necessario est in quolibet Angelo ad hoc quod sit beatus, quam sit in qualibet anima, vel e contrario, quorum utrumque est falsum, quia Angelus et anima se habent, sicut excedentia et, excessa in beatitudine.

(c) Contra, quanto forma creata est nobilior, tanto distinguitur in plures gradus nobilitatis, sicut sunt plures formae mixti, quam elementares, et plures formae animati quam inanimati, et forte plura animalia quam plantae; igitur plura erunt differentia specie in natura intellectiva, quam non intellectiva, hoc non potest esse nisi Angelus et anima differant specie; igitur, etc.

SCHOLIUM

Angelum et animam essentialiter distingui, certum est. Sed rationem primam di- stinetionis assignatam a D. Bonav. Alensi, et D. Thom. impugnat et merito Scotus. Ratio D. Bonav. est unibilitas anim: ad materiam; ratio D. Thomae et Alensis est ejus potentia ad diseurrendum; Angelus autem ( inquiunt) nec sic unibilis est nec discursivus.

Conclusio istius quaestionis est certa, scilicet. quod Angelus et anima differant specie, quia formae ejusdem rationis habent eamdem rationem perficiendi et non periciendi. Sed anima naturaliter est perfectiva corporis organici ut forma, Angelus autem naturaliter est non perfectio alicujus materie; igitur, etc.

Sed qua sit prima (a) ratio hujus distinctionis specifies, dicitur ab aliquibus, quod unibilitas ad materiam, et non unibilitas ad materiam.

Contra, forma est finis materic, er 29. Physicor. et ideo distinctio materive est propter distinctionem forme, et none contrario. Unde membra cervi differunt a membris leonis, quia anima differt ab anima; igitur non erit prima distinctio specifica hujus et illius per materiam et non materiam, sed prior erit distinctio ipsorum actuum in se. Quod confirmatur manifeste. Quia enim hec natura est talis, et illa non, ideo haec non est illa; igitur ista ratio perficiendi et non perficiendi, non erit prima ratio distinctiva.

Aliter dicitur, (b) quod gradus intelligendi major vel minor in Angelo et anima, est principium distinctivum unius ab alio, quod: confirmatur per simile, quia anima sensitiva non videtur distingui in brutis, nisi secundum diver- sos gradus sentiaendi, et tamen ibi est differentia specifica ; igitur ita potest esse hic penes diversos modos intelligendi, perfectiorem scilicet et imperfectiorem. Quis autem s t iste distinctus modus intelligendi, ponitur, quod Angelus intelligit sine discursu, et anima intelligit cum discursu, loquendo de intellectu naturali; et isti modi sunt distincti specie, et sunt intellectualitatis alterius et alterius speciei.

Contra, anima (e) non discurrit circa principia,sed circa conclusiOnes; ergo si cognoscere sic et sic, est alterius speciei, et ideo requirat intellectualitatem alterius speciei, erunt duse intellectualitates alterius speciei in una anima ; una inquantum intelligit principia,et alia inquantum intelligit conditiones.

Praeterea, anima beata in (d) objecto beatifico non discurrit circa illud, discurrit autem circa objectum cognitum naturaliter; igitur esset alia intellectualitas specie beati,inquantum intelligit Deum, et inquantum intelligit aliquid naturaliter.

Item tertio, (c) si intellectualitas Angeli et anima differunt specie, igitur, quae dependent essentialiter ab ista et illa, differunt specie; scd abistis dependet essentialiter visio beatifica Angeli et. animae (licet enim Angelus non sit tota causa visionis sua, nec anima sua, ta men utraque visio essentialiter de - pendet ab intellectualitate naturae cujus est) ; igitur ista visio beatifica et illa differunt specie, quod est falsum, quia omnes species diversee, habent, ordinem determinatum secundum perfectius et imperfe- ctius, ita quod quodlibet individuum perfectioris speciei, excedit quodlibet individuum imperfectioris, et tunc sequeretur quod vel quaelibet beatitudo cujustibet Angeli excederet quamlibet beatitudinem cujustibet anim:ze, vel e contrario, quorum utrumque est falsum, quia se habent sicut excedentia et excessa in beatitudine.

Item quaeritur (f) quid. intelligitur per hoc, quod dicitur Angelum non intelligere discurrendo. Aut quod Angelus non habet potentiam, qua eognitis principiis, possit cognoscere conclusiones, si ille non essent sibi prius notae actu vel habitu; et hoc tunc non videtur esse perfectionis in intellectu creato, imo hoc videtur esse imperfectionis in intellectu creato, quia perfectio in intellectu nostro est supplens imperfectionem, quod possit ex quibusdam cognitis virtualiter includentibus alia, illorum aliorum cognitionem acquirere. Aut intelligitur, quod ideo non potest discurrere, quia omnes conclusiones sunt sibi actualiter notze a principio, et ita non potest eas cognoscere discurrendo, sed hoc est falsum, quia non omnia a principio aetu et distincte cognoscit ei intelligit. Aut ideo, quia omnia sibi sunt habitualiter nota a principio, et ideo non potest habitualem notitiam illorum acquirere ex principiis, et hoc non ponit diflerentiam essentialem intellectualitatis Angeli a nobis, quia sic esset in anima mea ; quia si omnes conclusiones essent sibi notae a principio, Deo imprimente simul notitiam principiorum et conclusionum, ipsa non posset discurrere, non propter impotentiam naturae, sed quia jam praehabet cognitionem, et non potest, acquirere de novo il quod praehabet, hoc modo anima Christi non discurrebat, sed ipsa novit habitualiter omnia principia et conclusiones in principiis a principio, et. tamen ipsa non fuit natura angelica.

SCHOLIUM.

Ponit propriam sententiam, quod essentialiter primo distinguuntur per suas enlitates absolutas, et non per respectus unionis vel potentizte, quod bene declarat exemplis. Colligitur tamen hee essentialis distinctio a posteriori, ex illis respectibus, saltem unibilitatis, quia intellectualitas utriusque, forte ejusdem rationis est.

(a) Dico tunc ad questionem, quod quidquid est potens agere, est aliquod ens habens actum primum, et prior est sibi secundum naturam ratio actus primi secundum se, quam in comparatione ad actum secundum, cujus potest esse principium, ita quod licet illud quo tale ens est principium actus secundi, non si; aliud a natura sua, non tamen prima entitas sua est natura sua,ut est principium talis actus secundi, sed natura sua ut in se est haec, et ita prima distinctio entis, non est per naturam suam, inquantum est principium talis operationis, sed per naturam suam, ut haec natura, licet per identitatem ipsa sit principium talis actus secundi.

Ita dico in proposito, quod licet natura Angelica sit principium intelligendi et volendi, et anima similiter, ita quod istae potentisze nihil dieunt essentiae anime additum, tamen primum hic et ibi est haec natura et illa natura ad se; et ista distinctio prima est ad quam sequitur illa distinctio principiorum operandi, sive ejusdem actus, sive operationum aliarum. Quia enim est haec natura, ideo est principium talis operationis, et non e contrario. Exemplum hujus est, Sol habet virtutem generandi multa mixta inferius, et si quaeras primam rationem distinctionis S0lis a planta,non est prima ratio distinctionis unius ab alio, per potentiam generandi plantam ex parte Solis, quia si illa potentia communicaretur alii, non jpropter hoc illud esset Sol, nec distincueretur a planta ea distinctione qua Sol distinguitur. Prima ergo ratio distinguendi est, quia forma Solis est talis forma, et forma plante est talis, et ad hanc sequitur quod ista forma potest esse principium talium operationum, et alia non.

Ita dico in proposito, quod quia Angelus est talis natura ad se, et anima talis natura ad se, ideo primo distinguuntur specie, non quidem sicut duae species, sed sicut»species et pars speciei, quia anima non esit proprie species, sed pars speciei; et tamen ipsa est prima ratio distinguendi suam speciem (cujus pars est) ab Angelo, et ideo prima ratio distinctionis specificze ex parte speciel suae est in ipsa.

Potest etiam (b) addi (licet non. sit necessarium pro solutione quaestionis) quod intellectualitas Angeli in quantum intellectualitas, non differt specie ab intellectualitate animae inquantum intellectualitas, hoc est, quod licet iste acuus primus et ille differant specie, ut. considerantur absolute in se, non tamen secundum illam perfectionem quam virtualiter continent, secundum quam sunt principia actuum secundorum. Quod videtur per hoc, quod sunt circa objecta ejusdem rationis, et ad objecta ejusdem rationis. Simile hujus est, quia si anima bovis et aquila differunt specie, non tamen propter hoc vis visiva hic et ibi, inquantum talis perfectio et talis, differunt specie.

Istud autem est bene impossibile, quod continentia aliqua differunt specie, et tamen contenta non differunt specie, sicut passiones entis continentur per identitatem in entibus quantumcumque distinctis, et tamen ille passiones in eis non distinguuntur specie. Unitas enim lapidis, quae non est realiter aliud a lapide, et unitas hominis, quae est realiter eadem homini, non ita distinguuntur formaliter specie, sicut homo et lapis, imo haec unitas et illa tantum videntur differre numero.

Hoc etiam declaratur per aliud, quia sicut in eodem possunt contineri per identitatem illa, quorum est distinctio formalis quasi specifica, sicut in eadem anima includuntur perfectiones intellectivae et sensitiva, qua ita sunt distinctae formaliter, sicut s1 essent duae res, ita et e contrario, potest aliquid indistinctum formaliter contineri in distinctis. Et si hoc est verum, tunc planum est quod Angelus et anima sic non distinguuntur specie primo per talem et talem intellectualitatem, imo nec primo , nec non primo, quia talis intellectualitas in eis,non distinguitur specie. Aut si istud non est verum, sed relinquatur istud modo,sicut dubium saltem primum dictum videtur satis clarum, scilicet quod per istud non est prima distinctio eorum.

(c) Ad primum argumentum principale, potest concedi quod essentiae Angeli et anima possunt differre specie,et non tamen potentie, si illud dictum ultimum in solutione sit verum, et tunc illud argumentum non procedit.

Vel potest dici, quod potentis differentes specie ex parte fundamenti, non tamen ex parte objecti possunt habere actus differentes specie, inquantum illi actus dependent a fundamento illius potentis, licet. isti sint ejusdem speciei inquantum dependent ab objectis. Et tunc concederetur (d) quod intellectio Angeli et hominis de eodem intelligibili ex parte objecti, est eadem specie; ex parte autem fundamenti, inquantum fundamentum est potentiae ratio agendi, sunt alia specie, et tunc oporteret concedere quod operationes simpliciter differunt specie, quia illa identitas secundum quid ex parte objecti simpliciter non est identitas in specie, sed alia diversitas simpliciter est diversitas et identitas secundum quid. Quszcumque enim differentia sufficit ad distinguendum, sed non quaecumque identitas sufficit ad perfectam identitatem aliquorum. Et tunc videtur sequi illud inconveniens, quod illatum est contra secundam opinionem de actibus beatificis, nisi forte diceretur quod tota causa actus beatifici est objectum, et quod potentiae se habeant ibi respectu illius actus, ut tantum receptive et passivo, et receptiva non distinguunt formas receptas in specie, sicut. patet de albedine in lapide et in ligno.

(e) Ad secundum et ad omnes auctoritates consimiles, patet per istam auctoritatem — Augustini : Anima sola veritate prima formatur ; propter hoc quidem nihil superius est anima. Verum enim esi in ratione objeeti, in quo quiescit, et quoad hoc par est ipsa anima Angelo, quia nulla natura intellectualis potest, quietari nisi in objecto infinito, et ita intelligenda est 1lla auctoritas, et omnes similes.

(f) Ad tertium, concedi potest, quod quodlibet individuum unius excedit quodlibet individuum alterius. Sed quod sit illud, non oportet explicare ante tertium librum, comparando animam Christi ad naturam Angelicam ; et concedendum est totum argumentum usque ad illud quod tota capacitas nature satiatur in beatitudine. Illa enim propositio non est vera, loquendo de capacitate mere naturali; pr2cise enim satiatur secundum proportionem ad merita, communiter loquendo, et in hoc satiatur sufficienter appetitus deliberativus. Qualiter autem stare potest perfecta beatitudo ex sola tali satietate, etiamsi appetitus naturalis possit esse ad ulteriorem perfectionem non habitam, poterit tractari alias in materia de beatitudine.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6